Codex BPL 52

Missing Text
between
IN LIBRUM OCTAVUM, Versus 664, 1
and
IN LIBRUM NONUM, Versus 717

2 lm|lapsa ancilia caelo|lm regnante Numa Pompilio scutum breve et rotundum caelo lapsum est. et cum aruspices respondissent illic fore orbis imperium, ubi illud fuisset, diligentia Numae, ne quandoque ab hostibus posset auferri, adhibito Mamurio fabro multa similia facta sunt et in templo Martis locata. quod autem dicit ancilia, plurali utitur numero pro singulari: nam unum lapsum est. ancile autem dicitur aut quasi undique circumcisum, aut quasi ἀμφίχειλον, id est undique labrum habens.
Versus 665
1 lm|extuderat|lm studiose fecerat.
2 lm|ducebant|lm deducebant: haec enim fuerat consuetudo.
Versus 666
1 lm|pilentis matres in mollibus|lm pilenta sunt vehicula, sicut nunc basternas videmus. erant autem tunc veneti coloris, non ut nunc sunt, russati, quibus nisi castae non utebantur. 'mollibus' autem pensilibus, ut 'molle feretrum' et 'oscilla mollia': ut contra 'plumas pensiles' dicimus et molles significamus. aut 'mollibus' molliter stratis: quidam pilenta †laeta occisia sed vulgo dicta tradunt.
2 lm|hinc procul|lm bene longe a templis inferos facit. et bene Tartareas sedes, ut nihil praetermissum videretur.
Versus 668
1 lm|scelerum poenas|lm pro 'sceleratorum'. et bene ait 'scelerum poenas'; in crimina enim personae incidunt, non ipsarum sunt proprie crimina: unde et sceleribus sunt statuta supplicia, quae in se incidentes homines obnoxios faciunt.
2 lm|et te catilina minaci|lm
3 lm|pendentem scopulo|lm hoc quasi in Ciceronis gratiam dictum videtur.
Versus 670
1 lm|secretosque pios|lm aut in secreto morantes; aut participialiter, ab illis secretos.
2 lm|his dantem iura catonem|lm ut supra diximus, Censorium significat, non Uticensem, qui contra Caesarem bella suscepit. quomodo enim piis iura redderet, qui in se impius fuit? et supergressus est hoc loco Homeri dispositionem, siquidem ille Minoem, Rhadamanthyn, Aeacum de impiis iudicare dicit, hic Romanum ducem innocentibus dare iura commemorat.
Versus 671
1 lm|haec inter|lm bene inter inferos et superos mare factum dicit, quod, ut supra diximus, nos ab antipodis dividit, qui inferi sunt nostri comparatione.
Versus 672
1 lm|imago aurea|lm non est contrarium quod et caerulam et auream et argenteam maris esse dicit imaginem, quam scimus pro ventorum qualitate mutari et colores varios reddere: quod expressum in scuto fuisse significat.
2 lm|ibat|lm autem quidam pro 'erat' accipiunt, ut 'ast ego quae divum incedo regina'. sane ubique propositum est poetae Augusti gloriam praedicare; itaque maiorem partem operis in hoc clipeo Augusto adsignat.
3 lm|caerula|lm id est maria.
4 lm|fluctu cano|lm omnis enim spuma alba est.
Versus 673
1 lm|in orbem|lm in circuitu.
Versus 674
1 lm|aestumque secabant|lm naturalem rem ostendit: nam semper mare turbatur, quando delphini apparuerint.
Versus 675
1 lm|in medio|lm utrum clipeo an mari?
Versus 676
1 lm|cernere erat|lm Graeca figura est.
Versus 677
1 lm|fervere|lm ab eo quod est 'fervo' facit: nam ab eo, quod est 'ferveo' 'fervere' facit 've' producta: sic 'effulgere'. alii dicunt antique per tertiam coniugationem correpta media syllaba positum, ut 'lavit ater corpora sanguis' pro 'lavat'; de eo in tertio georgicorum in ipso loco plenius dictum est.
2 lm|leucaten|lm in promontorio Epiri est mons Leucata: quod quia saxa nuda in cacumine habuit, ex horum candore Leucates appellatus est.
3 lm|auroque effulgere fluctus|lm non quod hic ex auro fluctus esse dicat, quos supra canos dixit, sed cum mare ex auro expressum sit, fluctus per aurum effulgent.
Versus 678
1 lm|hinc augustus agens italos|lm cum de statu reipublicae esset longa contentio inter Augustum, Antonium et Lepidum, placuit ut totum Orientem teneret Antonius, Augustus Gallias et Hispanias cum Italia, Lepidus Africam Siciliam Sardiniam. ad causam maioris fidei Antonius sororem Augusti duxit uxorem. profecti itaque sunt in provincias suas. sed Antonius in Aegypto captus est amore Cleopatrae, non usque quaque adeo, ut ea dimissa contra Parthos proficisceretur. quibus victis dum Cleopatrae cupiditate festinat, exercitum omnem frigore in Armenia perdidit, ipse tamen animalium cadaveribus pastus cum paucis ad Aegyptum est reversus. ubi ei coepit suadere Cleopatra ut se sortiretur uxorem, derelicta sorore Augusti. quo facto Augustus vehementer accensus contra eum coepit bella moliri. Antonius re comperta, collectis Orientis viribus, prior cum uxore Cleopatra venit ad bellum. conflictum est navali certamine circa Actium Epiri promunturium: ubi victi sunt Antonius et Cleopatra et in fugam coacti. postea occiso Antonio illa sibi serpentes adhibuit. sed quia belli civilis triumphus turpis videtur, laborat poeta ut probet iustum bellum fuisse, dicens Augustum esse 'cum patribus populoque penatibus et magnis dis', contra cum Antonio auxilia peregrina et monstruosa Aegypti numina. et re vera in exercitu Antonii omnes barbari fuerunt: quod et Vergilius dicit 'Aegyptum viresque Orientis atque ultima secum Bactra vehit'. unde etiam de hoc bello egit triumphum: nec enim civile putatum est, quod tantummodo Romano duce gestum est, qui et ipse barbarae serviebat uxori, adeo ut praetoria ei castra concederet, quorum qui potiebatur imperio, ipse vocabat exercitum: unde est illo loco de Cleopatra 'patrio vocat agmina sistro': nam Antonius consulare sibi tantum detinuit imperium, in quo sola est potestas iubendi. ille enim ducit exercitum qui habet in potestate castra praetoria.
Versus 679
1 lm|penatibus et magnis dis|lm alii unum volunt esse, alii separant, ut magnos deos accipias Iovem Minervam Mercurium, quos Aeneas de Samothracia sustulit.
Versus 680
1 lm|tempora flammas laeta vomunt|lm naturaliter enim Augustus igneos oculos habuisse dicitur, adeo ut obtutum eius nemo contra aspectare posset, denique quidam eques Romanus, interrogatus ab eo, cur se viso verteret faciem, dixerit 'quia fulmen oculorum tuorum ferre non possum', sicut ait Suetonius.
Versus 681
1 lm|aperitur vertice sidus|lm apparet sidus in vertice, hoc est super galeam. nam ex quo tempore per diem stella visa est, dum sacrificaretur Veneri Genetrici et ludi funebres Caesari exhiberentur, per triduum stella apparuit in septentrione. quod sidus Caesaris putatum est Augusto persuadente: nam ideo Augustus omnibus statuis, quas divinitati Caesaris statuit, hanc stellam adiecit. ipse vero Augustus in honorem patris stellam in galea coepit habere depictam. honorifice autem poeta unam stellam 'sidus' dixit, cum sidus ex multis stellis constet.
Versus 682
1 lm|parte alia|lm non e contra, sed in alia parte aciei.
2 lm|ventis et dis agrippa secundis|lm Agrippa dicitur ab aegro partu, id est qui pedibus nascitur. sed hic Agrippa non adeo claro genere ortus, viribus et societate Augusti ad summos honores pervenit: nam et tribunus plebi quietissimus fuit, et post tertium consul, et in multis bellis cum Augusto gestis victoriam Augusto sua virtute confecit: nam et Sextum Pompeium apud Mylas ipse devicit, et apud Actium Antonium et Cleopatram navali certamine prope ipse superavit: ob quod meruit etiam gener esse Augusto. 'secundis' ergo dixit Augusti comparatione: nam hoc dicit: Augustus nimio ventorum et numinum utebatur favore, Agrippa sequenti, hoc est, ille habuit primum favorem, hic secundum. Hadrianus scribit Agrippam solitum tempestate orta milites cogere naves in fluctus urgere, ut consuetudine discriminis dempto metu redderet eos adversum pericula fortiores: ergo πρὸς ἀντιδιαστολήν saevi maris, quod exercitationi militibus erat, ait 'diis et ventis secundis' esse pugnatum, ut tempestatem quidem Agrippa non timuerit, sed favor divinus maria constraverit. nam et ipsa Actiaca pugna cum aquilo ei esset adversus, eo exercitio, quo milites adsueverat adversum fluctus naves agere, ad portum se fugere finxisse: qua re cum hostes decepti insequi conati essent, conversis subito navigiis suis Alexandrinas naves incurrisse et telis ac flammis in eas missis, refragante hostibus flatu, cum nihil ipsi tale facere possent, victoriam consecutum. merito ergo 'ventis secundis'.
Versus 683
1 lm|insigne superbum|lm quasi principale decus.
Versus 684
1 lm|navali fulgent rostrata corona|lm Sextus Pompeius, Pompei filius, in Sicilia piraticam exercuit. contra quem primo cum Agrippa dimicavit Augustus; postea Agrippae cura data est, qui eum delevit. ob quod ei Augustus rostratam dedit coronam, quia vicerat navali certamine.
Versus 685
1 lm|hinc|lm a parte contraria.
2 lm|ope barbarica|lm crimen Antonii, quod ope barbarica Romanus pugnet.
Versus 686
1 lm|victor ab aurorae populis|lm quia primo vicerat Parthos, ut diximus. atqui Antonium Parthi postea pepulerunt; sed videtur hoc ideo tacuisse, ne Augustus inbellem superasse videatur. ideo addidit victorem Orientis Antonium, ut maiorem hostem Augustus vicisse videatur.
2 lm|litore rubro|lm Erythraeo mari, quod est inter Aegyptum et Indiam.
Versus 687
1 lm|ultima secum bactra vehit|lm 'ultima' non quantum ad fines spectat orbis terrarum, sed 'ultima' in imperio Antoniano: constat enim Bactrianos post se habere gentes innumeras.
Versus 688
1 lm|nefas|lm exclamatio est, quasi 'pro nefas'! aut per parenthesin dictum est. et nefas non in eo tantum quod Aegyptiam Romanus duxerat, sed etiam quod mulier castra sequebatur, quod in ingenti turpitudine apud maiores fuit: unde bellaturus Pompeius in Lesbo reliquit uxorem.
Versus 689
1 lm|ruere|lm ruebant, id est veniebant cum impetu. et hoc verbo more suo ostendit velocitatem.
Versus 691
1 lm|credas|lm pro 'credat quis'.
Versus 692
1 lm|concurrere montibus altos|lm alii 'altis' legunt, unum tamen est.
Versus 693
1 lm|turritis puppibus instant|lm hoc de historia traxit: nam Agrippa primus hoc genus turrium invenit, ut de tabulatis subito erigerentur, simul ac ventum esset in proelium, turres hostibus inprovisae, in navigando essent occultae.
Versus 694
1 lm|telisque volatile|lm Cato 'sub tela volantia'.
Versus 695
1 lm|arva nova neptunia caede|lm 'nova caede' magna, nimia: nam non dicit re vera 'nova'. <non> 'nova arva', sed 'nova caede': Homerus ἐρυθαίνετο δ' αἵματι γαῖα. sed non est hoc 'rubescunt'.
Versus 696
1 lm|patrio vocat agmina sistro|lm Cleopatra sibi tantum adsumpserat, ut se Isin vellet videri. Isis autem est genius Aegypti, qui per sistri motum, quod gerit in dextra, Nili accessus recessusque significat: per situlam, quam sinistra manu retinet, ostendit fluentiam omnium lacunarum. Isis autem lingua Aegyptiorum est terra, quam Isin volunt esse. hanc Isim et alios deos ideo Aegyptii colunt, quia deos reges habuisse dicuntur; ergo in obprobrium Alexandrini exercitus pro classico sistrum posuit. quod autem ait 'vocat agmina', hoc est quod superius dictum est et Augustus in commemoratione vitae suae refert, 'Antonium iussisse ut legiones suae apud Cleopatram excubarent eiusque nutu et iussu parerent'. bene ergo 'vocat agmina' quae signum dabat.
Versus 697
1 lm|a tergo respicit angues|lm hoc est, nondum videbat mortem futuram. traditur enim ne ad triumphum Augusti reservaretur, admota sibi aspide defecisse. tum 'geminos', cum unum sibi admoverit.
Versus 698
1 lm|deum monstra|lm ideo 'monstra' dixit, quia sub Augusto necdum Romani Aegyptia sacra susceperant. et admittebat locus pro laude Augusti aliquid etiam in deos inclementius dici. Varro indignatur Alexandrinos deos Romae coli.
2 lm|latrator anubis|lm quia capite canino pingitur, hunc volunt esse Mercurium, ideo quia nihil est cane sagacius. bello autem Gigantum plures deos ferarum formas accepisse traditur.
Versus 699
1 lm|contra neptunum|lm Homerum sequitur, qui deos dicit contra se pro diversis partibus habere certamen. et quidam latenter illud tetigisse Vergilium volunt, quod Plinius Secundus in historia naturali dicit, quod Antonii navem piscis echeneis retinuerit, qui piscis latine remora dicitur.
Versus 701
1 lm|caelatus ferro|lm aut in armis locatus: aut de ferro sculptus, scilicet metallo sibi congruo: aut 'saevit ferro'.
2 lm|dirae|lm Dirae proprie sunt ultrices deae. et bene has interesse dicit proelio, aut a Iove missas ad terrorem Aegyptiis inferendum, aut ad puniendum Antonium, qui matrimonii laeserat foedus.
Versus 702
1 lm|scissa|lm
2 lm|discordia palla|lm utrum 'scissa palla gaudens', an 'scissa palla vadit' et seorsum 'gaudens'? ideo autem Discordia, quia unius civitatis et cives principes erant. et bene Diras Discordia sequitur, quam Bellona comitatur: nam per Discordiam venitur ad bellum, in quo necesse est sanguinem fundi, ideo ait 'sanguineo flagello': Horatius 'ira truces inimicitias et funebre bellum'.
Versus 704
1 lm|actius haec cernens|lm quem postea Actium nominavit Augustus.
Versus 706
1 lm|vertebant terga sabaei|lm omnes isti populi Orientis sunt.
Versus 707
1 lm|ipsa videbatur ventis|lm apud plures <legitur> Cleopatram priorem fugisse, post insecutum Antonium.
Versus 708
1 lm|iam iamque inmittere f.|lm scilicet aviditate fugiendi. et bene 'iam iamque' addidit, quia tempus operis in pictura declarari non poterat.
Versus 709
1 lm|inter caedes|lm inter suorum cadavera.
2 lm|morte futura|lm omine mortis futurae.
Versus 710
1 lm|iapyge ferri|lm vento, qui de Apulia flans optime ad Orientem ducit; Iapygia enim Apulia dicta est: Horatius 'obstrictis aliis praeter Iapyga'. quem Varro de ora maritima argesten dicit, qui de Occidente aestivo flat. hic in Apulia pestilens est.
Versus 711
1 lm|magno corpore|lm aut ita eum, tamquam deum, magno corpore formatum accipiendum est: aut 'magno', septemfluo. et non 'corpore maerentem', sed 'magno corpore pandentem sinus'.
Versus 713
1 lm|vocantem caeruleum in gremium|lm hoc de historia est; nam legitur Cleopatram praesagio mortis futurae oblitam esse recessus Aegypti petere, in quibus facile poterat bella reparare. de qua re se moriens dicitur increpasse. bene ergo poeta adicit hortatum fuisse Nilum ut interitus fugeret, ideo 'tota veste vocantem caeruleum in gremium'.
2 lm|latebrosaque flumina|lm quia Nili origo nescitur, licet Plinius dicat haud longe ab Aethiopia Maurorum, post maiorem Atlantem, lacum esse, ex quo Nilus erumpit. quod videtur esse veri simile ex beluarum similitudine.
Versus 714
1 lm|triplici triumpho|lm tres enim Augustus habuit triumphos: nam primo die triumphavit exercitus qui Antonium vicerat navali bello, secundo qui Dalmatas vicerat, tertio ipse cum Alexandrino est ingressus triumpho.
Versus 715
1 lm|dis italis votum inmortale sacrabat|lm videtur aedem Apollinis dixisse, quae est in Palatio.
Versus 716
1 lm|tercentum|lm hoc est pro multis.
Versus 717
1 lm|ludisque viae plausuque fremebant|lm hoc est, compitalicii ludi celebrati sunt. et est zeugma: nam et delubra fremebant.
Versus 720
1 lm|candentis limine phoebi|lm in templo Apollinis in Palatio de solido marmore effecto, quod adlatum fuerat de portu Lunae, qui est in confinio Tusciae et Liguriae: ideo ait 'candentis'.
Versus 721
1 lm|dona recognoscit populorum|lm aurum coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur. inponebant autem hoc imperatores propter concessam immunitatem. ideo ergo dixit 'dona': nam si hoc non esset, spolia diceret.
2 lm|aptatque superbis postibus|lm porticum enim Augustus fecerat in qua simulacra omnium gentium conlocaverat: quae porticus appellabatur 'ad nationes'.
Versus 724
1 lm|hic nomadum genus|lm atqui Antonius Orientis habuit populos; sed intellegamus has gentes Africae operas suas locasse et simul cum Antonio ab Augusto esse superatas.
2 lm|discinctos|lm vel habitum eorum ostendit, qui usque in talos fluebat: quod Plautus ridet in Poenulo dicens 'quae est illa avis?' cum Afrum vidisset vestem dimissam trahentem; neque enim utuntur hodieque zonis: aut 'discinctos' dixit inhabiles militiae; omnes enim qui militant cincti sunt: aut certe inefficaces, ut contra 'praecinctos' strenuos dicimus: Horatius 'altius ac nos praecinctis unum'. unde et Graece εὔζωνος appellatur non qui bonam zonam habet, sed qui est strenuus.
3 lm|mulciber|lm Vulcanus, ab eo quod totum ignis permulcet: aut quod ipse mulcatus pedes sit, sicut quibusdam videtur: aut quod igni mulceatur.
Versus 725
1 lm|lelegas|lm Thessalos: Lucanus de Thessalia 'mox Lelegum dextra pressum descendit aratrum'.
2 lm|carasque|lm Carae insulani populi fuerunt piratica famosi, victi a Minoe, ut et Thucydides et Sallustius dicunt.
3 lm|gelonos|lm populus Scythiae.
Versus 726
1 lm|euphrates ibat iam mollior undis|lm sentiens quasi se esse superatum: Horatius 'minores volvere vertices'.
Versus 727
1 lm|morini|lm populi Galliae in finibus, qui Britanniam spectant, proximi oceano.
2 lm|rhenus|lm fluvius Galliae, qui Germanos a Gallia dividit. 'bicornis' autem aut commune est omnibus fluviis, aut proprie de Rheno, quia per duos alveos fluit: per unum qua Romanum imperium est, per alterum qua interluit barbaros, ubi iam Vahal dicitur et facit insulam Batavorum.
Versus 728
1 lm|dahae|lm populi Scythiae, a parte septemtrionali iuncti Persidi: unde Davi dicti.
2 lm|araxes|lm hic fluvius Armeniae, quem pontibus nisus est Xerxes conscendere. cui Alexander Magnus pontem fecit, quem fluminis incrementa ruperunt. postea Augustus firmiore ponte eum ligavit, unde ad Augusti gloriam dixit 'pontem indignatus Araxes'.
Versus 729
1 lm|per clipeum vulcani|lm hic distinguendum: nam 'Vulcani parentis' non procedit.
2 lm|parentis|lm nunc honoris.
Versus 730
1 lm|rerum|lm futurarum, quae nondum fuerunt.
2 lm|imagine gaudet|lm ignarus erat veritatis, sed triumphorum imagine delectabatur.
Versus 731
1 lm|attollens umero famamque et facta nepotum|lm si 'fata' legeris, hoc est, quae nepotes fataliter fecerunt. hunc versum notant critici quasi superfluo et humiliter additum nec convenientem gravitati eius: namque est [eius] magis neotericus.
2 lm|famamque|lm gloriam.
3 lm|nepotum|lm posterorum.
IN LIBRUM NONUM
Versus 1
1 lm|atque ea diversa penitus dum p. g.|lm in hoc libro mutatio est rerum omnium: nam et personae et loca alia sunt et aliud negotium incipitur; ab Aenea enim transit ad Turnum, a Tuscia ad Ardeam, a petitione auxiliorum ad bellum. quem transitum quidam culpant, nescientes Vergilium prudenter iunxisse superioribus negotiis sequentia per illam particulam 'atque ea d. p. dum parte geruntur', scilicet dum offeruntur arma, dum dantur auxilia. 'dum' enim cum sit coniunctio, hic tamen adverbii vim obtinet: Terentius 'mea nihil refert, dum patiar modo'. sane formatus est iste liber ad illud Homeri, ubi dicit per noctem egressos esse Diomeden et Vlixen, cum capto Dolone castra penetrarunt: nam partem maximam et oeconomiae et negotiorum exinde habet.
2 lm|diversa penitus|lm valde diversa, id est longius remota, vel apud Pallanteum vel in Etruria: unde paulo post dicit 'nec satis, extremas Corythi penetravit ad urbes Lydorumque manum'.
Versus 2
1 lm|irim|lm Iris quasi ἔρις dicta est: numquam enim ad conciliationem mittitur, sicut Mercurius, sed ad disturbationem. et est ministra non tantum dearum, sed et deorum: nam praeter Homerum et Vergilius hoc probat, dicens 'aeriam caelo nam Iuppiter Irim dimisit, germanae haud mollia iussa ferentem'.
Versus 3
1 lm|audacem ad turnum|lm fortem sine felicitate, sicut de Pallante diximus. et modo audaciae laus oportuna, quia ad audendum exhortandus est.
Versus 4
1 lm|parentis pilumni|lm Pilumnus et Pitumnus fratres fuerunt dii. horum Pitumnus usum stercorandorum invenit agrorum - unde et Sterculinius dictus est - Pilumnus vero pinsendi frumenti: unde et a pistoribus deus colitur. ab ipso et pilum dictum est. quidam Pilumnum et Pitumnum Castorem et Pollucem accipiunt: non nulli laudum deos: Varro coniugales deos suspicatur.
2 lm|sacrata valle|lm ideo 'sacrata', quia, ut diximus, numquam est lucus sine religione.
3 lm|sedebat|lm ut Asper dicit 'erat', quae clausula antiqua est et de usu remota. secundum Plautum autem 'sedere' est consilium capere, qui inducit in Mostellaria servum dicentem 'sine iuxta aram sedeam, et dabo meliora consilia'. sed secundum augures 'sedere' est augurium captare; namque post designatas caeli partes a sedentibus captantur auguria: quod et supra ipse ostendit latenter, inducens Picum solum sedentem, ut 'parvaque sedebat succinctus trabea', quod est augurum, cum alios stantes induxerit. ergo 'sedebat' aut erat aut consilia capiebat aut augurabatur. unde et hic lucus vice aedis sacratae accipi debet: quod plenius illo loco dictum est 'hoc illis curia templum'. aut quia in locis sacris sedentes <qui> consilia habituri erant, curiam in templo haberent: quod Numa cum sciret, Vestae aediculam, non templum statuit, ne ibi senatus haberi posset et ipsa necessitate vir introiret locum. nam et ipsa consilia a sedendo quasi considia dicta sunt; sedentium enim animi tranquilliores fiunt.
Versus 5
1 lm|thaumantias|lm secundum poeticam Thaumantis filia. ceterum ex admiratione hoc nomen accepit, quae admiratio de eius coloribus nascitur.
Versus 6
1 lm|divum promittere nemo|lm 'nemo' pro 'nullus' posuit. et est acyrologia: nam 'divum nemo' non possumus dicere, cum proprie 'nemo' sit 'ne homo'.
Versus 7
1 lm|auderet|lm docet per transitum multa interdum temporum ratione provenire, quae numina praestare non possunt: quod etiam paulo post in matris deum petitione Iuppiter probat, dicens 'cui tanta deo permissa potestas'.
2 lm|volvenda|lm pro 'volubilis'.
Versus 8
1 lm|Aeneas urbe et sociis|lm ab occasione. et ostendit quid illi expugnandum sit, quia caret defensore.
2 lm|urbe|lm urbs ista, quae est †tutam 'ipse humili designat moenia fossa'. hanc castrum Laurens ait dici Varro, oppidum tacet. sed ubi primum Aeneas egressus sit, eum locum Troiam nuncupari traditur.
Versus 9
1 lm|paLatini|lm prolepsis est.
Versus 10
1 lm|nec satis|lm quia occurrebat ab Euandro eum facile posse remeare.
2 lm|corythi penetravit|lm ut totam [in] Etruriam peragrasse videatur. Corythi autem montis Tusciae, qui, ut diximus, nomen accepit a Corytho rege, cum cuius uxore concubuit Iuppiter, unde natus est Dardanus. 'penetravit' autem bene, quia supra dixerat 'penitus'.
Versus 11
1 lm|lydorumque manum|lm omnia haec ad occasionem faciendi pertinent ex longinquitate, ut dictum est, regionis.
Versus 12
1 lm|nunc tempus|lm a metu.
2 lm|armat agrestes|lm ne ei formidinem iniciat, agrestes esse commemorat.
Versus 13
1 lm|turbata arripe castra|lm aut 'arripe et turba': aut turbata invade per absentiam Aeneae. 'turbata' autem inordinata: aut certe 'turba et arripe'.
Versus 14
1 lm|paribus alis|lm id est aequalibus. et ostendit aequalem volatum.
Versus 15
1 lm|fuga|lm pro 'veloci reditu'; neque enim fugit.
2 lm|secuit sub nubibus arcum|lm hoc est duxit, ut 'ille viam secat ad naves'. et re vera arcus ipse variis coloribus sectus est. bene autem 'sub nubibus', quia sine nubis beneficio arcus non videtur.
Versus 16
1 lm|agnovit iuvenis|lm deest 'eam'. et Irim tantum agnovit, non et a quo missa esset, utrum a Iove, an a Iunone. hinc est quod dicit 'quis te mihi nubibus actam detulit in terras'? unde apparet eum scisse nuntiam illam et Iovis et Iunonis esse.
Versus 19
1 lm|repente|lm item aliud augurium: namque cum Iris sine nubibus non possit videri, post eius abscessum statim est secuta serenitas.
2 lm|clara|lm autem bene addidit, quia tempestas τῶν μέσων est.
Versus 20
1 lm|discedere caelum|lm chasma dicit factum, id est subitam aeris disruptionem et quendam recessum: per quod vult videri chasma Irim se recepisse.
2 lm|medium|lm autem bene dixit; nam est et summum, unde est 'sic vertice caeli constitit'. nubes autem in medio sunt, ubi omnia ista sunt signa quae dicit, id est Iris, serenitas, chasma: nam si in summo fierent, nullus videre potuisset. humani enim oculi altiorem et nimium splendorem ferre non possunt. sane chasma est, ita enim Plinius vocat, disruptio et quidam caeli recessus. in auguralibus libris inter ostenta etiam caelum discessisse dicitur. et quidam hic 'caelum' pro aere accipiunt, ut Lucretius 'in hoc caelo qui dicitur aer'.
Versus 21
1 lm|palantesque polo stellas|lm bene 'palantes', quasi in alienum tempus errore venientes: aut 'palantes' quae sunt palantes, epitheton stellarum perpetuum.
2 lm|omina tanta|lm scilicet caelestia. et haec omina pro signis vel auspiciis posuit.
Versus 22
1 lm|quisquis in arma vocas|lm vel Iuno vel Iuppiter.
Versus 24
1 lm|oneravitque aethera votis|lm iterum atque iterum, aut alia atque alia est vota pollicitus. locus autem iste dictus est secundum augurum morem, apud quos fuerat consuetudo, ut si post acceptum augurium ad aquam venissent, inclinati aquas haurirent exinde et manibus et fusis precibus vota promitterent, ut visum perseveraret augurium, quod aquae intercessu disrumpitur: unde etiam in duodecimo visum augurium non procedit neque sortitur exitum firmum, quia cycnus, dimissus ab aquila, in fluvium cecidit, ut 'praedamque ex unguibus ales proiecit fluvio'. hinc videtur etiam Turnus minime potuisse liberari.
Versus 25
1 lm|iamque omnis campis exercitus ibat apertis|lm intellegamus hunc exercitum primo confuse in campos ruisse, post digestum in ordines, ut sit sequentium fluminum congrua comparatio: quae flumina dicit post camporum inundationem in alveos suos reverti. nam hoc vult dicere: ut de campis flumina in alveos redeunt, sic digesta est in acies militum multitudo, quae fuerat ante diffusa.
Versus 26
1 lm|dives equum|lm per genetivum frequentius utimur hac figura, quam per ablativum. sane hic secutus veteres cuius rei dives addidit, cum alibi subtraxerit, ut 'dives quae munera Dido' et 'dives inaccessos ubi Solis filia lucos'.
Versus 27
1 lm|coercent|lm cogunt, colligunt, alias 'continent', alias 'conpescunt'. non nulli 'postrema' pro 'postremas partes' accipiunt.
Versus 29
1 lm|sedatis amnibus|lm quia Nilus exundat aestate, cum cetera flumina inminutione quieta sunt.
Versus 30
1 lm|altus per tacitum ganges|lm fluvius Indiae est, qui secundum Senecam in situ Indiae novem alveis fluit, secundum Melonem septem: qui tamen et ipse commemorat non nullos dicere, quod tribus alveis fluat. Vergilius tamen, Nilo eum iungens, septem alveos habere significat. hanc varietatem Donatus fugiens longum hyperbaton facit, dicens 'ceu surgens septem amnibus Nilus aut Ganges'.
2 lm|altus per tacitum|lm sane bene addidit 'per tacitum altus', hoc est per profundam altitudinem; nam licet crescat, intra ripas tamen est, nec, ut Nilus, superfunditur campis; unde Asper distinxit 'altus per tacitum'. et bene agmen exercitus flumini conparavit, quia et fluviorum agmina ipse dicit 'leni fluit agmine Thybris'.
3 lm|pingui flumine nilus|lm Nilus dictus est quasi νέαν ἰλύν, hoc est novum limum trahens: quod volens exprimere dixit 'pingui flumine', id est fluore, quae res fecundam efficit terram: quod et ipse in georgicis ostendit dicens 'liquuntur montibus amnes felicemque trahunt limum' item 'et viridem Aegyptum nigra fecundat harena'.
Versus 31
1 lm|cum refluit campis|lm hoc est a campis rediit; tunc enim omnia ora eius apparent: alias, cum abundat, una eius facies est.
Versus 34
1 lm|ab adversa|lm castris opposita, an venienti agmini?
2 lm|quis globus|lm id est quantus: admirantis enim est, non interrogantis; nec enim interrogat qui nuntiat.
Versus 37
1 lm|hostis adest|lm hic distinguendum, ut 'heia' militum sit properantium clamor. et est Ennianum, qui ait 'heia machaeras'. ergo 'heia' ingenti clamore dicentes ad portas ruebant. alii 'hostis adest, heia' legunt. alii 'heia' non a persona ad personam dictum putant, sed ipsum poetam quasi actu rei et imaginatione exclamasse.
Versus 39
1 lm|namque ita discedens praeceperat|lm excusatio Troianorum, ne portas clausisse timore viderentur.
2 lm|optimus armis|lm peritus armorum, dux egregius, qui et futura provideret.
Versus 40
1 lm|si qua interea fortuna fuisset|lm scilicet bellicus casus.
Versus 42
1 lm|tutos servarent aggere muros|lm id est tutos beneficio aggeris muros.
Versus 43
1 lm|pudor iraque monstrat|lm licet eos hortaretur ira et pudor.
Versus 44
1 lm|obiciunt|lm obices ponunt, vel obicibus muniunt, et per hoc claudunt.
2 lm|facessunt|lm hic 'faciunt', alias 'discedunt', ut 'illa hinc facessat'.
Versus 45
1 lm|turribus|lm pro 'in turribus'.
Versus 46
1 lm|tardum agmen|lm peditum dicit, qui equitum comparatione tardi sunt.
Versus 47
1 lm|urbi|lm Troiae, quam fecerat Aeneas castrorum in morem.
Versus 48
1 lm|maculis quem thracius albis|lm figura: maculas albas habens. et nove albas maculas dixit, cum proprie macularum haec sit natura, ut obscuritate sua album aliquid infuscent.
Versus 49
1 lm|cristaque tegit galea aurea rubra|lm pro 'galea cristas habens rubras'. sed duo ablativi sunt et duo nominativi, quos metrica ratione discernimus; nam 'rubra crista' longae sunt ultimae, quia ablativi sunt casus. sane huius modi versus pessimi sunt.
Versus 51
1 lm|en ait|lm eclipsis festinationis exprimendae gratia: quidquid enim addideris sensus admittet.
Versus 52
1 lm|principium pugnae|lm hoc de Romana sollemnitate tractum est. cum enim volebant bellum indicere, pater patratus, hoc est princeps fetialium, proficiscebatur ad hostium fines, et praefatus quaedam sollemnia, clara voce dicebat se bellum indicere propter certas causas, aut quia socios laeserant, aut quia nec abrepta animalia nec obnoxios redderent. et haec clarigatio dicebatur a claritate vocis. post quam clarigationem hasta in eorum fines missa indicabatur iam pugnae principium. post tertium autem et tricesimum diem quam res repetissent ab hostibus, fetiales hastam mittebant. denique cum Pyrrhi temporibus adversum transmarinum hostem bellum Romani gesturi essent nec invenirent locum, ubi hanc sollemnitatem per fetiales indicendi belli celebrarent, dederunt operam, ut unus de Pyrrhi militibus caperetur, quem fecerunt in circo Flaminio locum emere, ut quasi in hostili loco ius belli indicendi implerent. denique in eo loco ante aedem Bellonae consecrata est columna. Varro in Caleno ita ait 'duces cum primum hostilem agrum introituri erant, ominis causa prius hastam in eum agrum mittebant, ut castris locum caperent'. ergo bene hoc poeta de more Romano tractum Turno utpote duci dedit. sed in hac consuetudine fetialis, qui bellum indicebat, antequam hastam iaceret, etiam terram hostium contestabatur: unde quidam volunt Aenean scientem quod bellum gesturus esset, sicut a sibylla cognoverat, ubi ad Italiae partem debitam venit, primum adorasse terram, ut 'geniumque loci primamque deorum Tellurem'.
Versus 53
1 lm|clamorem excipiunt socii|lm legitur et 'clamore'. si 'clamore', sensus erit talis: hastae iactum socii clamore comitantur; si 'clamorem', intellegimus Turni eos clamorem excepisse et cum fremitu eum secutos esse, id est excipiunt clamorem Turni et cum fremitu eum sequuntur.
Versus 54
1 lm|inertia corda|lm non re vera, sed sicut hostibus videbatur.
Versus 56
1 lm|arma viros|lm vehementius 'viros' pronuntiandum.
2 lm|castra fovere|lm veteres 'fovere' pro 'diu incolere' vel 'habitare' dicebant.
Versus 57
1 lm|aditumque per avia quaerit|lm etiam per avia. sane exprimitur Turni violentia; nam viam per avia nullus requirit.
Versus 59
1 lm|ad caulas|lm munimenta et saepta ovium. est enim Graecum nomen 'c' detracto: nam Graeci αὐλάς vocant animalium receptacula. unde in sacris aedibus et in tribunalibus saepta, quae turbas prohibent, caulas vocamus.
Versus 60
1 lm|nocte super media|lm ultra mediam noctem, id est plus quam media, vel maiore eius parte. et est bona elocutio, facta per syllepsin, ut si dicas 'legi nocte super media', id est ultra mediam noctem; nulla enim syllepsis est, quae non et casum mutet, et egeat subauditione, ut 'hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli'.
Versus 61
1 lm|inprobus ira|lm non 'ira inprobus', sed 'ira saevit': totum autem summa brevitate narratum.
Versus 62
1 lm|saevit in absentes|lm fantasiam saevitiae expressit, qua lupi sic circa caulas fremunt, ut in ipsis animalibus solent.
Versus 63
1 lm|ex longo rabies|lm absoluta elocutio, ut si dicas 'ille fame fatigatur ex longo'.
2 lm|sanguine|lm pro 'a sanguine'.
Versus 66
1 lm|et qua via clausos|lm 'qua' adverbium loci est, non pronomen: nam non stat versus, si 'via' septimus sit, non nominativus. ergo 'qua via' per quam partem via vallo Troianos excutiat. legitur tamen 'et quae via', et est sensus absolutior.
Versus 67
1 lm|effundat in aequum|lm in planum, in campum.
Versus 70
1 lm|invadit sociosque incendia poscit ovantes|lm hysteroproteron, ut aviditatem iuvenis ostenderet. 'incendia' autem pro materia, ex qua incendia sequuntur: et videtur eventum posuisse.
Versus 72
1 lm|tum vero|lm ut signum incendendarum navium datum est.
Versus 73
1 lm|facibus pubes accingitur atris|lm pro 'ad faces accingitur', ut sit dativus, ut 'accingunt omnes operi': aut 'accingitur' armatur, instruitur facibus.
Versus 74
1 lm|diripuere focos|lm quaeritur, quid ibi faciant foci. sed in carminibus quaedam nec ad subtilitatem nec ad veritatem exigenda sunt. aut certe 'focos', quos ibi habere potuerunt.
2 lm|piceum fert fumida lumen|lm sordidior enim in taedis et ignis et fumus est.
Versus 76
1 lm|quis deus o musae|lm quia res deorum est et ardua, ideo per se eam non potest dicere. hic autem gloria Turni latenter ostenditur, cuius vis nisi a numinibus repelli non potuit.
2 lm|teucris|lm aut detraxit praepositionem 'ab', ut sit 'ab Teucris'; aut 'Teucris' in honorem salutemque Teucrorum incendia classibus avertit.
Versus 78
1 lm|prisca fides facto sed fama perennis|lm omnis antiquitas difficile pura et incorrupta manat in posteros. hoc enim dicit: factum hoc licet priscum sit, id est antiquum, tamen fama eius non est oblitterata temporis vetustate. alii sic intellegunt: fabulosum est quidem, sed fides eius rei penes priscos est: eius enim rei, cuius auctorem facere noluit, sic ordinem protulit. alii: iam quidem evanuit fides, hoc est nemo credit factum, adhuc tamen fama vivit et dicitur. 'prisca' autem 'fides' ἀξιοπιστία, quasi non sit facta historia.
Versus 79
1 lm|quo primum|lm hoc est 'in initio'; non enim secundo factae sunt naves apud Idam ab Aenea.
2 lm|formabat|lm id est formare cogitabat; non enim in Ida, sed apud Antandrum factae sunt. et bene
3 lm|phrygia in ida,|lm quia et in Creta est alia Ida, ut 'mons Idaeus ubi et gentis cunabula nostrae'.
Versus 80
1 lm|alta pelagi|lm absolutum est, ut 'lata camporum'.
Versus 81
1 lm|ipsa deum fertur genetrix|lm figmentum hoc licet poeticum sit, tamen quia exemplo caret, notatur a criticis: unde longo prooemio excusatur. nam ideo et prisca ratione religionis et Iovis beneficio dicit esse perfectum, ut naves mutarentur in nymphas, quo vel aliqua ex parte possit esse verisimile. sane quidam 'fertur' reprehendunt, quod dicendo auctoritatem rei detraxerit. alii laudant, quod dicendo 'fertur' incredibili rei auctoritatem dare noluerit.
2 lm|berecyntia|lm mater deum a monte Phrygiae Berecynto, cuius ultima syllaba caret aspiratione, quam addimus quotiens montem Deli Cynthum dicimus. est autem tenuis ista discretio, quibus nominibus subtrahi debet aspiratio: nam ecce Ripaei, montes Arcadiae, non scribuntur cum aspiratione: quam addimus cum Riphaeos, montes Scythiae, significamus.
Versus 82
1 lm|da nate petenti|lm ac si diceret, ei quae iubere debuerat. et dicendo 'nate' et 'parens' iteratione auxit adfectum.
Versus 83
1 lm|domito te poscit olympo|lm videtur hoc dicere: praesta ei, cuius beneficio servatus ad Olympi regna venisti. Saturnus enim cum omnes consumeret filios, Iovem solum esse non potuit, celatum matris auxilio. 'domito' ergo 'Olympo' in tuas scilicet leges per beneficium meum mundo redacto. sane haec narratio tertii libri erat, sed dilata est, ut hic oportunius redderetur, aut ne bis idem diceretur: potest ergo aut κατὰ τὸ σιωπώμενον videri, aut hysteroproteron.
Versus 84
1 lm|pinea silva mihi|lm congrue: nam pinus in tutela est matris deum.
Versus 85
1 lm|in arce fuit summa|lm hoc est apud Gargara, quae dicta sunt quasi cara caros, id est caput capitis, altitudinis altitudo: cara est enim κεφαλή. Gargara autem sunt montis Idae cacumina, propter quod dixit 'in arce summa'. sane et hic locum sacratum ostendit. et 'pinea silva lucus fuit' tale schema est ut 'nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes' feminino plurali femininum singulare iungitur, item neutrum singulare, ut 'ite meae, quondam felix pecus, ite capellae', aut duobus femininis pluralibus masculinum singulare, ut 'Iraeque Insidiaeque, dei comitatus'.
2 lm|quo sacra|lm
3 lm|ferebant|lm non addit qui, sed intellegimus Phrygas: item 'centum urbes habitant magnas', id est Cretes. et bene arbores consecravit quibus inmortalitatem petitura est.
Versus 86
1 lm|nigranti picea|lm 'nigranti' umbrosa. et 'picea' arboris genus est, unde pix desudat. harum autem secundum Plinium quinque sunt species, sicut etiam supra diximus.
Versus 87
1 lm|has ego|lm non 'trabes', nam de acere naves non fiunt: unde melius arbores intellegimus, referentes ad piceas vel pinos. sane notandum trabes eum dixisse de arboribus, cum non dicantur trabes, nisi iam caesae et compositae. abutitur ergo eo quod posterius est pro eo quod est prius.
2 lm|classis egeret|lm pro 'classe', genetivus pro ablativo. et iusta Aeneae petitio, et concedentis benignitas numinis exclusit piaculum: nam his remotis sacrilegium committeretur. ideo addidit 'laeta dedi'.
Versus 88
1 lm|timor anxius|lm aut perpetuum est timoris epitheton: aut certe verum timorem voluit significare, ut separaret ab eo qui ex cupiditate nascitur prosperorum, ut 'exultantiaque haurit corda pavor pulsans'.
Versus 89
1 lm|solve metus|lm id est meos.
Versus 91
1 lm|prosit nostris in montibus ortas|lm bona brevitate detraxit et 'his' et 'esse'; nam plenum est 'prosit his ortas esse in montibus nostris': quod fecit elocutionis causa. sane hic ostendit quod supra arcem dixit pro monte. et bene 'ortas', ut sensum quendam navibus daret, verbum de origine commoda.
Versus 92
1 lm|torquet qui s. m.|lm aut sustinet, aut nutu suo regit.
Versus 93
1 lm|quo fata trahis|lm ostendit fata posse aliquatenus trahi, non tamen usquequaque. hinc enim dicit 'quo', id est ad quam rem.
2 lm|petis istis|lm id est pro istis; nam sic dicimus 'peto tibi', id est pro te. aut 'istis' utrum precibus, an navibus?
Versus 95
1 lm|fas habeant|lm ius; nec enim possunt aeterna esse quae ab hominibus facta sunt: Horatius 'debemur morti nos nostraque'. nam sicut animi facta inmortalia sunt, ita corporis pereunt: Sallustius 'ceterum studia omnia nostra, sicuti anima, inmortalia sunt'.
2 lm|certusque incerta pericula lustret Aeneas|lm securus dubia temptet. et hoc dicit: casibus licentiam haec petitio vult adimere. nam Aeneas sorte qua homo est, navigationis debet timere periculum: quod perit, si eius navibus aeternitas detur.
Versus 96
1 lm|cui tanta deo permissa potestas|lm 'cui' ac si diceret 'ne regi quidem deorum'. 'permissa' autem data, ut hoc possit praestare.
Versus 97
1 lm|defunctae|lm liberatae, ut 'o tandem magnis pelagi defuncte periclis'.
2 lm|portusque tenebunt|lm nautico usus est verbo, cum de navibus diceret.
Versus 98
1 lm|quaecumque|lm hic ostendit aliquas esse perituras.
2 lm|evaserit undis|lm de undis exierit, cum venerit ad eum locum, de quo navigatura iam non sit. alii legunt 'evaserit undas'; quod si est, intellegimus 'quaecumque evaserit undarum periculum'.
Versus 100
1 lm|mortalem eripiam formam|lm bene dixit 'mortalem': nec enim potest fieri ut eadem res et mortalis sit et inmortalis; sed ut sit inmortalis, ante est ut desinat esse mortalis.
Versus 101
1 lm|qualis nereia doto|lm non dixit 'tales erunt': sic supra 'qualis mugitus, fugit cum saucius aram taurus'.
Versus 104
1 lm|per pice torrentes|lm ardentes: et est figmentum poeticum.
Versus 105
1 lm|totum nutu tremefecit olympum|lm Homericum est μέγαν δ' ἐλέλιξεν Ὄλυμπον.
Versus 106
1 lm|aderat promissa dies|lm promissum tempus advenerat.
Versus 107
1 lm|turni iniuria|lm scilicet, quam inferebat. et modo 'iniuria' est ἀδίκημα, id est iniustitia. hinc est apud comicos iniurius qui audet aliquid contra ordinem iuris. et bene 'iniuria', quia et contra necessitatem fati, quod Troianos ad Italiam venire conpulerat, et contra rationem foederis bella commoverat. alii 'iniuria' violentia accipiunt.
Versus 109
1 lm|nova lux|lm hoc est repentina, id est nimbus deorum: quod ipse paulo post dicit. in secundo 'nimbo effulgens'. et hic 'lux' proprie, aliter postea 'continuo nova lux oculis effulsit'.
Versus 110
1 lm|nimbus|lm lumen, quod capita deorum ambit.
Versus 113
1 lm|ne trepidate|lm pro 'ne festinetis'. et per hoc significatur ideo ad navium defensionem egressos non esse Troianos, quia numen vetavit.
Versus 115
1 lm|quam sacras dabitur pinus|lm fabula talis est: Attis, puer speciosus, cum matris magnae praeesset sacris, a rege civitatis suae adamatus est; sed cum intellegeret vim sibi a rege instare, clam in silvas profugit. cum ergo inventus vim sibi videret inferri, verenda stupratoris abscidit, qui moriens eandem ipsam partem corporis puero abscidit. quem semianimem sub pinu latentem cum invenissent antistites matris magnae, perlatum in templum deae frustra conati reficere, defunctum sepelierunt. cuius ut perpetua maneret memoria, mater magna instituit, ut quotannis in sacris suis plangeretur, pinumque arborem, sub qua iacuerat, tutelae suae adscripsit, et effecit ut cultores sui viriles sibi partes amputarent, qui archigalli appellantur.
Versus 116
1 lm|ite deae pelagi|lm alii hucusque volunt matrem deum locutam: prope enim videtur absurdum ipsam indicare quae sit, cum iam nymphis et audientibus utique et videntibus dicat. alii iungunt 'genetrix iubet': et putatur melius, quia postea ait 'quas alma Cybebe numen habere maris nymphasque e navibus esse iusserat'.
Versus 121
1 lm|obstipuere animi rutulis|lm hoc est Rutulorum; dativus pro genetivo.
2 lm|obstipuere rutuli|lm timuerunt ergo Rutuli, timuit Messapus, numinis marini filius, qui utique fiducia patris et sui nihil ex mari timere debuerit, vel certe 'quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro'; timuit Tiberis. per hos autem gradus, id est Rutuli, Messapus, amnis, maior Turni designatur audacia. tale est et in quarto 'at non infelix animi Phoenissa'.
Versus 122
1 lm|et amnis rauca sonans|lm licet antiquitas habuerit 'hic' et 'haec amnis', melius tamen est accipere 'rauca sonans' pro 'rauce', quam 'rauca amnis'.
Versus 123
1 lm|revocatque pedem tiberinus ab alto|lm nunc ipsum deum territum dixit: supra, undas fuisse perterritas et in se repressas.
Versus 124
1 lm|audaci turno|lm ecce ubi confirmat epitheton, quod Turno semper inponit. et hoc colore futuram orationem ostendit.
Versus 125
1 lm|animos tollit dictis|lm magnanimitatem suam, quia ipse non terreatur, conprobat dictis. tale est et illud e contrario 'turbatumque oculis'. potest tamen accipi, eorum animos tollit, qui erant territi: et hinc 'increpat'.
Versus 126
1 lm|Troianos haec monstra petunt|lm id est appetunt, hoc est ad Troianorum pertinet damnum, ut 'reginam petit'.
2 lm|iuppiter ipse|lm scilicet qui omnibus praestare consuevit: unde et Iuppiter dictus est, quasi iuvans pater. ergo 'auxilium solitum' non circa Troianos accipimus, sed quod ipse omnibus praestare consuevit. alii 'auxilium solitum' auxilium fugae accipiunt.
Versus 127
1 lm|non tela neque ignes exspectant rutulos|lm non expectant Troiani ut Rutulorum telis aut ignibus pereant, qui iam navium amissione perierunt.
Versus 128
1 lm|maria invia teucris|lm color est: nam rem quam pro se Troiani putabant, in contrarium vertit, dicens navigationis et fugae auxilium perdidisse Troianos, quos constat pro felicitate habuisse navigationis vitare discrimina.
Versus 129
1 lm|rerum pars altera adempta|lm id est naturae rerum.
2 lm|rerum pars altera dempta|lm humanae enim naturae duo elementa concessa sunt, mare et terra.
Versus 131
1 lm|nil me fatalia terrent|lm nihil pro 'non'. et tacitis occurrit quaestionibus, dicens: si fataliter se ad Italiam venisse dicunt, iam venerunt, completa sunt fata. et callide tacuit quod erat fatale: Troiani enim dicebant Italiae sibi regna deberi. et est oratorium quaestiones ita proponere, ut facile solutionis sortiantur eventum.
Versus 132
1 lm|si qua phryges prae se iactant|lm 'iactant', quasi et ista confingant. aut 'prae se iactant' prae se ferunt.
Versus 133
1 lm|tetigere quod arva|lm quaestio est, an superare possint qui sorte venerint. et, sicut supra dictum est, per concessionem argumentatur: etiam si vera sint quae iactant, tamen iam completa sunt 'tetigere quod arva fertilis Ausoniae Troes'.
Versus 134
1 lm|sunt et mea contra fata mihi|lm hoc falsum est quod dicit Turnus. sed in arte rhetorica tunc nobis conceditur uti mendacio, cum redarguere nullus potest, ut hoc loco est: quis enim vere potest scire, Turno data sint, necne, responsa? sane quia scit falsum esse quod dixit, argumentis probare dicta contendit, dicens esse sceleratam gentem, raptam sibi coniugem: in quo facto utitur Graecorum exemplo, qui rapta Helena gentem delevere Troianam.
Versus 136
1 lm|coniuge praerepta|lm invidiose sponsam coniugem vocat.
2 lm|nec solos tangit atridas iste dolor|lm cur non in similitudine criminis sit poenae similitudo? si culpa repetitur, supplicia quoque geminentur.
Versus 138
1 lm|periisse semel satis est|lm quasi obiectio est, ut si dicatur: sed periisse semel satis est, immo vero semel satis fuit eos peccasse: ex quo colligitur quotiens peccaverunt, totiens eos perire debere.
Versus 139
1 lm|penitus modo non genus omne perosos femineum|lm modo omne genus femineum non eos penitus perosos decebat, propter quod ante perierunt. locutus est autem figurate.
Versus 140
1 lm|medii fiducia valli|lm quod inter Troianos Rutulosque sit medium. et bene de muris nihil dixit.
Versus 141
1 lm|fossarumque morae|lm non tutela, sed mortis dilatio.
Versus 142
1 lm|an non viderunt|lm legitur et 'at non viderunt': si 'an non', absolutum est; si 'at non', inceptiva est particula, ad ornatum pertinens: Horatius 'at o deorum quidquid in caelo regit'. tale est 'at non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor'. et est exemplum a maiore ad minus, hoc est: at, credo, non viderunt Neptuni manu fabricata moenia conflagrasse, ut fiduciam vitae in exiguo <vallo> et parva fossa habeant.
Versus 144
1 lm|lecti ferro|lm utrum 'ad ferrum lecti', an potius 'acie lecti', ut si dixisset 'virtute lecti'.
2 lm|vallum|lm historice locutus est. vallum autem dicitur ipsa munitio; nam valli fustes sunt, quibus vallum munitur: ipse de sustentaculis vitium 'primus vallos sub tecta referto'.
Versus 145
1 lm|trepidantia castra|lm ut 'turbata arripe castra'.
Versus 146
1 lm|non armis mihi vulcani|lm bene arma generaliter dixit: nam et ipse habuit a Vulcano, sed solum gladium, ut 'ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat et Stygia candentem tinxerat unda'. per hoc autem quasi latenter dicit se Achille esse meliorem, qui se Troianos etiam sine divinis armis superare posse confidit.
Versus 147
1 lm|addant se protinus omnes|lm ne timere videatur auxiliorum multitudinem, dicit incrementa esse victoriae. quidam 'protinus' hic pro 'licet' accipiunt.
Versus 151
1 lm|luce palam|lm propter tenebras et furta inertia. vel 'luce', quod Ilium nocte captum est: 'palam', quia insidiis.
Versus 153
1 lm|quos distulit hector|lm bene solius Hectoris facta est commemoratio, ut ostendatur perisse eum, qui potuit esse terrori: per quod vult Aenean nihil fortiter in bello fecisse Troiano. et satis Hectori dedit, quasi plus esset differre, quam vincere.
Versus 154
1 lm|melior quoniam pars acta diei|lm id est maior et prima. an quoniam diei hoc optimum, quod matutinum?
Versus 155
1 lm|bene gestis corpora rebus|lm in eo tantum, quod hostes non ausi sunt egredi: nam nihil egerant. ergo hortativa est oratio ad socios, ut audaciores esse debeant, cum videant se timeri.
Versus 156
1 lm|procurate|lm verbum conpositum, id est curate.
2 lm|pugnam sperate parari|lm scilicet contra Troianos, non a Troianis, ne videatur contra supra dicta omnia nunc sociis inferre terrorem. ergo a me parari sperate, id est pugnaturos vos scitote, licet hostes muris se teneant, ut 'arma parate animis et spe praesumite bellum'.
Versus 157
1 lm|vigilum excubiis|lm excubiae diurnae sunt, vigiliae nocturnae.
Versus 160
1 lm|centeni quemque secuti|lm centurionum scilicet, ex more Romanae militiae: nam ex numero militum qui eos sequuntur, gradus dignitatis apparet.
Versus 161
1 lm|purpureis cristis iuvenes|lm hic versus per figuratum ablativum prolatus est.
Versus 162
1 lm|variantque vices|lm ut invicem potent.
Versus 163
1 lm|indulgent vino|lm ablativus casus est, et deest 'sibi', ni figuratum est.
2 lm|indulgent vino]|lm ex fiducia scilicet: sequitur 'cernis quae Rutulos habeat fiducia'.
3 lm|vertunt crateras aenos|lm potantes exhauriunt. et est hemistichium Ennianum.
Versus 164
1 lm|custodia|lm nomen ambiguum, sed modo 'quae custodit'.
Versus 166
1 lm|e vallo|lm pro muro.
2 lm|armis alta tenent|lm bona elocutio, id est armati tenent alta, hoc est muros. 'tenent' autem custodiunt.
Versus 167
1 lm|trepidi formidine|lm festini per formidinem: nam non est iteratio.
Versus 168
1 lm|explorant|lm confirmant.
2 lm|pontesque|lm qui fiunt in muris angustioribus, ut sit facilior transitus ad divisas muri partes.
3 lm|propugnacula|lm pilas murorum.
Versus 171
1 lm|rectores iuvenum|lm legitur et 'iuveni': si 'iuveni', Ascanio; si 'iuvenum', magistros militum accipe.
Versus 172
1 lm|sortita periclum|lm aut sorte divisa ad defensionem pericli: aut par timens periculum, quod quisque experiretur.
Versus 173
1 lm|quod cuique tuendum est|lm exercet unusquisque vices ad id quod accipit tuendum.
Versus 175
1 lm|ida venatrix|lm a plerisque Ida mater Nisi accipitur, quia dixit 'venatrix': nam si montem volueris accipere, abusive Idam venatricem dictam intellege, pro 'venationibus abundantem': nam 'venatrix' est proprie quae venatur, non quae venationibus abundat. aut 'venatrix' pro his qui in ea venantur, ut 'domitrixque Epidaurus equorum'.
Versus 176
1 lm|iaculo celerem|lm bene inducit Nisum optimum esse iaculatorem, et hanc praemittit armorum peritiam, qua plurimum poterit in Euryali defensione.
Versus 178
1 lm|Troiana neque induit arma|lm hoc est qui nondum bellicosa arma induerat, id est acceperat. et hoc dicit: pulcher quidem erat, sed nondum bellandi peritus.
Versus 179
1 lm|prima iuventa|lm num prima lanugine?
2 lm|intonsa|lm hoc ad sua tempora rettulit; alioquin heroes non tondebantur.
Versus 180
1 lm|amor unus erat|lm id est eodem studio flagrabant.
2 lm|pariterque in bella ruebant|lm aut simul, aut similiter et pari virtute, id est aeque fortes erant.
Versus 182
1 lm|dine hunc ardorem mentibus addunt euryale an s. c. d. f. d. c.|lm apud Plotinum philosophum et alios quaeritur, utrum mentis nostrae acies per se ad cupiditates et consilia moveatur, an inpulsu alicuius numinis? et primo dixerunt, mentes humanas moveri sua sponte; deprehenderunt tamen ad omnia honesta inpelli nos genio et numine quodam familiari, quod nobis nascentibus datur, prava vero nostra mente nos cupere et desiderare: nec enim potest fieri ut prava numinum voluntate cupiamus, quibus nihil malum constat placere. unde nunc hic ortus est sensus: hoc enim dicit Nisus: o Euryale, dine nostris mentibus cupiditates iniciunt et desideria, an deus fit ipsa mentis cupiditas?
2 lm|mentibus|lm vero
3 lm|addunt|lm bene dixit 'addunt': nam animus sui natura prudens est, sed ei additur ut aliquid inpatienter desideret. non nulli tamen inter cupiditatem et cupidinem hanc differentiam esse volunt, ut masculino genere Cupidinem deum ipsum, id est τὸν Ἔρωτα significemus, feminino cupiditatem: quamvis hoc auctores plerumque confundunt.
Versus 183
1 lm|dira|lm magna.
Versus 184
1 lm|aliquid magnum|lm scilicet per hostes transitum.
Versus 185
1 lm|agitat|lm molitur.
2 lm|quiete|lm modo otio, non somno; nam in vigiliis fuerat collocatus. qui enim custos est de insomnio suo queri non potest.
Versus 186
1 lm|cernis quae rutulos habeat fiducia rerum|lm ipsius desiderii vult esse rationabiles causas, ne vanum mens agitare videatur: nam et neglegentia hostium per fiduciam nimiam ostenditur, et occasio dabatur aliquid strenue gerendi.
Versus 187
1 lm|somno vinoque sepulti|lm alterum pendet ex altero. et 'sepulti' quasi sine pulsu et nihil sentientes.
Versus 188
1 lm|porro|lm hortantis est: aut num coniunctio expletiva?.
Versus 189
1 lm|quid dubitem|lm id est cogitem: omnis enim cogitatio in dubitatione est ante sententiam.
Versus 190
1 lm|populusque patresque|lm transfert in Troianos Romanam consuetudinem, ut solet plerumque: prius enim iubebat aliquid populus, postea confirmabat senatus.
Versus 191
1 lm|reportent|lm portent: nam 're' vacat. aut †ab eo reportare.
Versus 192
1 lm|si tibi quae posco promittunt|lm poscere est secundum Varronem quotiens aliquid pro merito nostro deposcimus, petere vero est cum aliquid humiliter et cum precibus postulamus. et bene quod Euryalum nolit ducere latenter ostendit: nam ideo adiecit 'mihi facti fama sat est'.
Versus 193
1 lm|sub illo|lm pro 'ex illo': praepositionem mutavit.
Versus 194
1 lm|moenia pallantea|lm ubi nunc credit esse Aenean.
Versus 196
1 lm|ardentem|lm modo ardentem, ut 'ardet amans Dido': an festinantem? ut 'instant ardentes Tyrii': an cupiditate caedis flagrantem? ut 'ardet in arma magis': an propter illud quod ipse dicit 'dine hunc ardorem mentibus addunt' et deinde 'aut pugnam aut aliquid iamdudum invadere magnum'.
Versus 197
1 lm|summis adiungere rebus|lm 'summum' et extremum dicimus et laudabile. bene ergo in re dubia sermone usus est dubio; nam hoc dicit: non debes me nec a tua gloria nec a periculis segregare.
Versus 199
1 lm|genitor bellis adsuetus|lm ipse puer est necdum probatus: unde se et a belli temporibus et a patris virtute commendat.
Versus 200
1 lm|argolicum terrorem|lm quem Graeci inferebant.
2 lm|troiaeque labores|lm bene κατὰ τὸ σιωπώμενον annos Euryali ostendit: nam si a coepto Troiano bello, quod decennium tenuit, septem anni erroris addantur, anni vix decem et septem sunt. est ergo aetas paene ad bellum inhabilis; sed exercitium ostenditur, quod inter bella nutritus est.
Versus 201
1 lm|sublatum|lm susceptum.
Versus 202
1 lm|magnanimum Aenean|lm <
2 lm|et fata extrema secutus|lm> ideo secutus, non ut vitae studeam, sed gloriae.
Versus 203
1 lm|est hic est animus|lm 'hic' potest esse et adverbium demonstrantis, ut sit 'est hic', id est in meo pectore. potest et sic accipi, ut dicas: est hic animus lucis contemptor, hoc est iste animus. ergo 'hic' et produci potest et corripi.
Versus 204
1 lm|istum qui vita bene credat emi quo tendis honorem|lm qui istum honorem, quo tendis, id est ad quem niteris, libenter emat vita, id est vitae pretio.
Versus 205
1 lm|nil tale verebar|lm quale tu suspicaris.
Versus 206
1 lm|non|lm distinguendum, ut initium iuris iurandi sit 'ita me referat'.
2 lm|referat tibi magnus ovantem iuppiter|lm mire ius iurandum conpositum; sic enim iurat, quasi relicturus eum, cum de virtutibus eius optime sentiat.
Versus 207
1 lm|haec|lm humana negotia: vel quae loquitur.
Versus 208
1 lm|sed si quis|lm multas causas praetendit: primam ipsius pueri, secundam propter se, tertiam matris. et est parenthesis 'quae multa vides discrimine tali', hoc est quae multa, ut in tali discrimine, accidere posse intellegis.
Versus 211
1 lm|pretiove|lm pro 'vel': 've' enim syllaba proprie 'vel' significat.
Versus 212
1 lm|mandet humo|lm multi hic distinguunt; alii iungunt 'mandet humo solita'; ut sit 'commendet in terra'. 'solita' autem 'fortuna', quae piis invidere consuevit: Statius, hinc trahens colorem, ait 'invida fata piis et fors ingentibus ausis rara comes'.
Versus 213
1 lm|absenti|lm quem non sepelierit.
2 lm|absenti ferat inferias|lm hoc est cenotaphion faciat et inpleat honorem sepulcri. de inferiis autem plenius in quarto georgicorum invenies.
Versus 214
1 lm|miserae|lm ad illum exitum, quem timet, retulit: an dolenter iam 'miserae', quae in hoc consilio filii periclitatur?
Versus 215
1 lm|puer|lm mire dissuadet dicendo 'puer'.
2 lm|e matribus|lm e nobilibus; nam matres non nisi nobiles dicimus: unde et matronae dictae sunt. scimus autem non omnes mulieres in Sicilia remansisse: nam legitur in XI. 'et maestum Iliades crinem de more solutae'.
Versus 216
1 lm|nec moenia curat acestae|lm id est nec tenetur desiderio Segestae civitatis.
Versus 217
1 lm|ille autem|lm hunc locum esse interrupta oratione Nisi intellegimus.
Versus 219
1 lm|vigiles simul excitat|lm qui vigiliarum officium habebant, hoc est futuros vigiles; alioquin quomodo excitat? et totum iunctim legendum est, ut simul et dictum et factum videatur.
Versus 220
1 lm|servantque vices|lm hic distinguendum est, alias sensus non procedit.
2 lm|statione relicta|lm hoc ad Nisum et Euryalum pertinet, ut sit sensus 'statione relicta ipse comes Niso graditur': quidam 'servantque vices statione relicta' pro 'stationis relictae vices servant' intellegi volunt, ut 'et pulchra faciat te prole parentem', hoc est pulchrae prolis.
Versus 221
1 lm|regemque requirunt|lm id est regis filium, ut 'magnum reginae sed enim miseratus amorem'.
Versus 222
1 lm|cetera per terras omnes|lm exaggerat more suo vigilantum laborem.
Versus 225
1 lm|consilium summis regni de rebus habebant|lm 'summis' utrum maximis, an quod putabant eas in extremo sitas? et est Lucilii versus uno tantum sermone mutato; nam ille ait 'consilium summis hominum de rebus habebant'.
Versus 226
1 lm|iam nuntius esset|lm 'iam' aut cito, ut festinandum sit et iam nuntiandum Aeneae nec differendum: aut cum nullum invenirent, ad desperationem, quasi nemo esset iam, qui posset audere.
Versus 227
1 lm|adnixi hastis|lm mira facies consilii: in rebus dubiis non sedent, sed stant.
2 lm|adnixi hastis|lm ostendit iam eos diurna statione fatigatos. quod autem stant et Romani moris est et bellicae necessitatis. hunc autem standi habitum et Sallustius commemorat, ut 'fessi arma sua quisque stantes incumbere'.
Versus 228
1 lm|castrorum et campi medio|lm in medio campi spatio, qui campus castrorum medius fuit.
2 lm|castrorum et campi medio]|lm quia in mediis castris principia sunt semper. et bene 'campi medio', quam 'campo medio': tunc enim 'campo medio', cum aliquot campi sunt et unus est medius campus, 'campi' autem 'medio' in media parte unius campi.
Versus 229
1 lm|alacres|lm concitati: Terentius quid tu es tristis? quidve es alacris?
2 lm|admittier orant|lm hoc verbo ostendit olim et apud reges admissionum fuisse officium.
Versus 230
1 lm|rem magnam pretiumque morae fore|lm dicebant se adferre rem magnam, cuius mora pretium posset adferre, id est poenam: Terentius 'ego pretium ob stultitiam fero': ut sit sensus, si tardius mittamus ad Aenean, luemus hostibus poenas. alii sic intellegunt: scimus quidem adventum nostrum moram vestris adferre consiliis, verum huius morae erit pretium, id est remuneratio: namque hoc offerebant quod illi cogitabant, ut diximus supra 'quisve Aeneae iam nuntius esset'? alii deesse putant 'adfirmantes', ut sit sensus, adfirmantes rem magnam futuram et multum illos consecuturos, si audiendi se moram pertulissent. alii, qui pretium pro poena dicunt positum, ita tradunt, eos anxios tam diu super rebus dubiis futuros, quam diu se non admiserint ad loquendum.
Versus 231
1 lm|accepit trepidos|lm festinos, more suo. ergo per metalepsin cupidos dixit ἀγωνιῶντας: non enim possumus timentes accipere, quod festinabant.
Versus 233
1 lm|neve haec nostris spectentur ab annis|lm bene excusat, quia scit de aetate puerorum posse dubitari, dicens non ex suggerentum persona, in qua est maior auctoritas, sed sua vi consilia ponderanda. 'spectentur' autem aestimentur.
Versus 234
1 lm|rutuli somno vinoque sepulti|lm occasio prius narratur, sic consilium, ut necessario ad id quod nuntiat, veniat.
Versus 235
1 lm|locum insidiis conspeximus ipsi|lm ordo est 'locum conspeximus, qui insidiis patet'. 'ipsi' autem ad fidem pertinet: qui enim rem tantam nuntiat, debet firma auctoritate contendere. et communicat cum socio quod solus conspexit.
Versus 236
1 lm|qui patet in bivio|lm necessarie signa addidit.
2 lm|portae quae proxima ponto|lm apparet, ut et supra diximus, castra Troiana in Ostiensi fuisse, siquidem nullus alter locus in Laurolavinati hinc fluvio cohaeret, hinc pelago: et nunc dicit 'portae quae proxima ponto', item paulo post dicturus est murorum in parte sinistra opposuere aciem: nam dextera cingitur amni.
Versus 237
1 lm|interrupti ignes|lm supra aliter 'lumina rara micant'.
2 lm|fumus erigitur|lm signum est sopitorum ignium quotiens maior fumus erigitur.
Versus 238
1 lm|fortuna|lm occasione ad inquirendum Aenean. alii hunc ordinem volunt 'si fortuna permittitis uti, mox hic cum spoliis, ingenti caede peracta, adfore cernetis. nec nos via fallit euntes quaesitum Aenean et moenia Pallantea'.
Versus 239
1 lm|quaesitum|lm ut quaeramus.
Versus 240
1 lm|cum spoliis|lm hinc est quod supra Euryalo dixit 'me referat tibi magnus ovantem Iuppiter', respiciens ad id quod posset fortiter facere.
Versus 241
1 lm|nec nos via fallit|lm bene ubique cuncta cum amico communicat.
Versus 242
1 lm|obscuris primam sub vallibus urbem|lm nos in obscuris vallibus positi vidimus primam urbem, hoc est primam partem urbis; nam Palatium in monte est, non in vallibus.
Versus 243
1 lm|totum amnem|lm hoc est regionem amnis.
Versus 244
1 lm|annis gravis atque animi maturus aletes|lm Sallustius de Philippo 'qui aetate et consilio ceteros anteibat'.
Versus 246
1 lm|non tamen omnino teucros delere paratis|lm ac si diceret: licet irascamini ad tempus, hinc tamen apparet non velle vos penitus delere Troianos, quod tales animos nostris iuvenibus datis.
Versus 247
1 lm|certa|lm hoc loco firma vel fortia.
Versus 248
1 lm|umeros dextrasque tenebat amborum|lm hoc ad adfectum retulit; nec enim simul fieri potest. intellegimus autem quod et singulos, et membratim amplectebatur.
Versus 249
1 lm|vultum lacrimis atque ora rigabat|lm poetice iunxit, et modo unum significant: est autem iteratio. interdum recipiunt discretionem; nam os est naturaliter facies, quam habemus; vultus vero, quem pro motu animi ad tempus formamus.
Versus 250
1 lm|pro laudibus|lm id est virtutibus: ab eo quod praecedit id quod sequitur, ut 'primam merui qui laude coronam'.
Versus 252
1 lm|di moresque dabunt vestri|lm Ciceronis est, tractum de philosophia, qui dicunt sufficere ad gloriam bene facti conscientiam: scit enim poeta nihil esse maius, quam quod vel a diis meruerimus vel moribus.
Versus 253
1 lm|actutum|lm confestim, sine dilatione: et est adverbium temporis.
2 lm|integer aevi|lm 'integri aevi', figurate: id est adulescens, cui aetas integra superest, unde Ennius 'deos aevi integros' dicit quibus multum aevi superest. et bono omine ad pericula pergentibus etiam per Ascanium praemium pollicetur: longiorem enim eis vitam promittit, si ea exspectent quae Ascanius dare maior possit.
Versus 254
1 lm|meriti|lm praestiti, ut 'merui quoque', item 'quique sui memores aliquos fecere merendo'.
Versus 255
1 lm|immo ego vos|lm pulchre poeta fidem sponsionis Aleti addidit, ut eum statim promissa Ascanii sequerentur.
2 lm|vos|lm autem
3 lm|nise|lm figurate, ut 'vos, o Calliope'.
4 lm|sola salus|lm vero, cui una est salus genitore reducto.
Versus 256
1 lm|excipit ascanius|lm id est subsequitur: et a poeta dictum est.
2 lm|per magnos nise penates|lm hoc est quod ait 'penatibus et magnis dis', id est quos Aeneas secum advexerat; nam ideo ait 'Assaracique larem', id est familiae nostrae vel generis proprium, vel quos nos Troiani praecipue colimus, de quibus ait Phrygiique penates, quos mecum a Troia mediis ex ignibus urbis extuleram. qui tamen dii qui sint, a diversis varie traditur, sicut supra dictum est.
Versus 257
1 lm|canae vestae|lm venerabilis, antiquissimae: ipsa enim antiquissima dea est, Terra.
Versus 258
1 lm|obtestor|lm adiuro. et est ordo 'immo ego, cui sola salus genitore reducto, vos obtestor per deos, revocate parentem'.
2 lm|fortuna fidesque est|lm id est quicquid casu, quicquid consilio egero, vobis committam: nam per fidem consilia significat, per fortunam opes, imperium, cuiuslibet rei possibilitatem. alii sic tradunt: 'fortuna' ut possit, 'fides' ut velit promissa persolvere. alii ita: quantum habeo fortunae in vestris pono gremiis, doque fidem me ita animatum esse et sic sentire: 'mihi', inquit, 'habeo coniunctam fortunam et fidem'. nam cum volumus ostendere quantum in nostra sit potestate, duo dicimus, fortunam et fidem: fortuna de nostris est possessionibus, fides quantum nobis creditur ab inimicis.
Versus 260
1 lm|nihil illo triste recepto|lm subaudis 'erit'.
Versus 261
1 lm|argento perfecta|lm id est tota argentea.
Versus 262
1 lm|devicta genitor quae cepit arisba|lm atqui secundum Homerum Arisba Troianis misit auxilia et ab Achille subversa est. sed accipimus, aut ante bellum Graecorum Arisbam a Troianis captam et in amicitiae foedus admissam: aut certe pocula haec data ab Heleno, qui in Achillis bona per Pyrrhi successerat hereditatem, ut sit 'quae cepit' pro 'quae accepit' devicta Arisba, scilicet ab Achille. dicta est Arisba ab Meropis vel Macarei filia, quam primum Paris in coniugio habuit. quidam ab Abante, qui Troica scripsit, relatum ferunt, post discessum a Troia Graecorum Astyanacti ibi datum regnum: hunc ab Antenore expulsum sociatis sibi finitimis civitatibus, inter quas et Arisba fuit: Aenean hoc aegre tulisse et pro Astyanacte arma cepisse, ac prospere gesta re, Astyanacti restituisse regnum. quod si ita est, merito eam Aeneas et vicisse et haec pocula inde cepisse memoratur.
Versus 263
1 lm|duo magna talenta|lm bene addidit 'magna', nam varium apud diversas gentes pondus est talenti: unde talentum potest et breve aliquid et magnum significare. nam ut supra diximus, secundum Plautum talentum septuaginta librarum est: qui cum dixisset deberi centum quadraginta libras, paulo post intulit duo talenta, per iocum dicens 'debentur talenta tot, quot ego et tu sumus' . item Homerus talentum breve quiddam ostendit, quippe quod accepit victus, cum victori levia data sint munera.
Versus 264
1 lm|cratera antiquum|lm hoc est antiquo opere factum, ut ei pretium crescat ex tempore.
Versus 265
1 lm|capere Italiam|lm obtinere.
Versus 266
1 lm|dicere sortem|lm statuere. alii proprie 'ducere' legunt, quod est sortium, ut 'stat ductis sortibus urna'. alii 'deicere' legunt secundum illud 'deiectamque aerea sortem accepit galea', id est sortiri praedam.
Versus 267
1 lm|vidisti quo turnus equo|lm melior oeconomia: Nisum noluit inducere postulantem equum Turni praemii loco, sed honestius facit ultro offerri, cum Homerus fecerit Dolonem Achillis currus inprobe postulantem.
Versus 268
1 lm|ipsum illum|lm equum scilicet, cui ex pronomine addidit dignitatem.
Versus 269
1 lm|excipiam sorti|lm extra sortem seponam, ut tibi dari possint, id est praeter sortem dabo.
2 lm|iam nunc|lm aut 'iam nunc excipiam'.
Versus 270
1 lm|matrum|lm cum dicit 'matrum', non solum sexum ostendit, sed etiam propter muneris laudem vult ostendere fecundas.
Versus 271
1 lm|captivosque dabit|lm subaudiendum 'bis sex'.
Versus 272
1 lm|insuper his|lm super haec: est figurata elocutio, per dativum casum.
2 lm|campi quod rex habet ipse Latinus|lm mos fuerat ut viris fortibus sive regibus pro honore daretur aliqua publici agri particula, ut habuit Tarquinius Superbus in campo Martio: quod spatium ab Homero τέμενος dicitur. hoc ergo, quod Latinus pro honore de republica habuit, ab Ascanio intellegamus esse promissum.
Versus 274
1 lm|pectore toto|lm omni adfectu. et est de proverbio: Cicero de legibus 'nisi toto pectore amatur, ut dicitur': cum enim dicit 'ut dicitur' ostendit proverbiale.
Versus 277
1 lm|rerum verborumque fides|lm et rem publicam tibi committam et tecum omne communicabo consilium.
Versus 278
1 lm|contra quem talia fatur euryalus|lm cur cum duobus sit locutus Ascanius, et unus illi respondit, id est Euryalus, et minor? quia Euryalo et familiarius et posterius est locutus, dein quia Euryalus matrem commendare debeat.
Versus 279
1 lm|me nulla dies tam fortibus ausis dissimilem arguerit|lm ab hoc officio et ab hac audacia accessu temporis inferior non probabor, qualiscumque fortuna comitetur. id est numquam aut tam secunda fortuna acciderit, aut tam adversa, ut me dissimilem mei faciat, hoc est neque secundis intumescam, neque adversis deiciar.
Versus 280
1 lm|tantum|lm tantummodo hoc possum de me promittere, ut semper audeam, semper velim fortiter facere: nam hoc est quod dicit 'fortibus ausis dissimilem arguerit'. tantum ergo meum est hoc promittere, sive prospera, sive adversa fortuna comitetur: nam 'aut' disiunctiva particula est, non negantis adverbium. quidam sic intellegunt: tantummodo fortuna prospera non in contrarium recidat: tamquam nunc in secundis rebus sit, cum obsideatur. alii ita putant: me nulla dies dissimilem arguet, sive quae est hodie fortuna permanserit, sive etiam laeta fuerit, id est nec si feliciter mihi, nec si infeliciter cesserit, dissimilis ero huic conatui. et melius legitur sine aspiratione, id est 'aut adversa'.
Versus 281
1 lm|super omnia dona|lm ultra omnia, magis quam omnia; proprie enim 'super' hoc significat: ut sit 'pro omnibus donis'.
Versus 282
1 lm|priami de gente vetusta|lm de familia. et bene eam etiam ex cognatione commendat: nam Ascanius nepos est Priami per Creusam.
Versus 283
1 lm|miseram|lm quae sic inpatienter diligit filium.
Versus 284
1 lm|mecum excedentem|lm ut 'ille meum comitatus iter': vult enim intellegi, sui causa matrem secutam.
Versus 285
1 lm|ignaram|lm hic 'ignaram' cui non dixerit.
2 lm|quodcumque pericli est|lm syllepsis: nam subaudis 'periclum'.
Versus 286
1 lm|inque salutatam linquo|lm insalutatam: et est tmesis, ut 'inutilis inque ligatus cedebat'.
Versus 287
1 lm|quod nequeam lacrimas perferre parentis|lm excusat, ne videatur crudelis: unde sequitur matris eius tragicus et miserabilis ille conquestus 'potuisti linquere solam crudelis' et talia.
Versus 288
1 lm|inopem|lm modo auxilii egentem.
2 lm|relictae|lm aut a me, aut ab hominibus.
Versus 289
1 lm|audentior|lm ut 'sapientior', ab appellatione, non a participio †futura cum: Terentius in heauton timorumeno 'natu gravior, ignoscentior'.
Versus 290
1 lm|in casus omnes|lm ut supra 'fortuna secunda, aut adversa cadat'.
Versus 291
1 lm|pulcher iulus|lm incongruum epitheton pulchritudinis posuit, cum res sit in hoc loco religionis.
Versus 292
1 lm|strinxit pietatis imago|lm praestrinxit, momordit, admonuit. sensus autem est: aut postquam vidit istum sic amare matrem, paternae pietatis virtutem coepit agnoscere: aut certe coepit etiam ipse sic in pietatem moveri, ut eius consueverat pater: aut certe exemplo Euryali avidius coepit amare patrem etiam ante dilectum.
Versus 296
1 lm|nec partum gratia talem parva manet|lm debet ab omnibus coli quae talem creavit: non ergo a te tantum, sed per te commendatur.
Versus 297
1 lm|casus factum quicumque sequetur|lm satis congrue; praemia enim non debentur eventui, sed voluntati: hoc est quidquid evenerit, praemia dabo.
Versus 298
1 lm|per quod pater ante solebat|lm alii volunt ideo 'ante', quia absens est Aeneas: sed iurare possumus etiam per absentis filii caput. alii ad causam religionis trahunt, quae praecepit, ut filii imitentur in omnibus rebus suos parentes: ut nunc quasi imitatio sit iuris iurandi, ut dicat Ascanius 'iuro per caput meum', sicut praesens pater per suum caput iurare consueverat quotiens fidem suam confirmare cupiebat. alii volunt ideo dictum 'ante', quia pontificibus per liberos iurare non licebat, sed per deos tantummodo, ut sit 'ante' antequam pontifex esset Aeneas. ergo 'ante' aut temporis est aut ordinis.
Versus 299
1 lm|reduci rebusque secundis|lm mira arte moratur in prosperis et ea iterat, tacet adversa et magis intellectui et subauditioni relinquit. cum enim non dicat 'si non redieris', ait 'matrique tuae generique manebunt'. hoc autem secundum morem Romanorum dicit, apud quos ita praemia decernebantur 'illi liberisque eius', ut darentur liberis quae accipere non potuissent parentes.
Versus 302
1 lm|lycaon gnosius|lm Cretensis: et est laus ab artifice. hunc autem gladium Euryalo datum intellegimus: nam Nisus accepit pellem et galeam.
Versus 304
1 lm|pellem horrentisque leonis exuvias |lmτὸ αὐτὸ dixit, hoc est bis idem, ut bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis, Laomedontiadae, bellumne inferre paratis?.
Versus 305
1 lm|galeam fidus permutat aletes|lm galeae enim sunt explorantum, sicut etiam Homerus ostendit. 'permutat' autem conpositum pro simplici.
Versus 307
1 lm|primorum|lm genetivus hic venit et ab eo quod est 'hic primus hi primi', et ab eo quod est 'hi primores', sicut 'hi proceres': quorum nominum nominativus singularis non invenitur, licet dicamus 'huius primoris' 'huius proceris'.
Versus 308
1 lm|votis|lm aut cum votis: aut pro reditu vota facientes. an iuvenumque senumque manus ad portas votis prosequitur? an iuvenum quidem manus ad portas, senum vero votis prosequitur, ut iuvenes quidem illos deduxerint, senes vero optaverint illis reditum.
Versus 310
1 lm|portanda|lm nuntianda.
Versus 311
1 lm|et nubibus inrita donant|lm ut ipse 'partem volucres dispersit in auras'.
Versus 312
1 lm|superant|lm transgrediuntur.
Versus 313
1 lm|castra inimica|lm non tantum hostilia, sed et perniciosa; nam cum dolore dictum est 'inimica', unde scilicet redituri non erant, quod ex sequentibus conprobatur: dicendo enim 'multis tamen ante futuri exitio', id est antequam ipsi perirent, ostendit perniciosa esse castra quae ipsis mortem fuerant adlatura. et bene cito dictus est exitus, cum castra mortifera dicuntur.
Versus 315
1 lm|litore currus|lm quia ante dixerat 'portae quae proxima ponto': aut aream litori proximam, sicut solet. quidam 'litore' fluminis volunt.
Versus 317
1 lm|vina simul|lm hoc est vasa vini, scilicet in quibus vina ponuntur.
2 lm|ore locutus|lm non est perissologia: nam secundum Homerum exploratores quae volunt, plerumque nutu plerumque sibilo significant.
Versus 318
1 lm|audendum dextra|lm quia audemus et cursu et animo.
2 lm|nunc ipsa vocat res|lm id est somnus et vinum.
Versus 319
1 lm|hac iter est|lm per hostium caedem et audaciam nostram.
2 lm|se attollere|lm adsurgere.
Versus 320
1 lm|consule|lm provide.
Versus 321
1 lm|haec ego vasta dabo|lm de quibus dixit 'corpora fusa vident'.
Versus 322
1 lm|vocemque premit|lm aut summissa voce loquitur, aut tacet.
2 lm|superbum|lm cur 'superbum' dixerit enarrat 'qui forte tapetibus altis extructus': superbum enim est et nobile, ut 'Tiburque superbum'. 'extructus' autem pro 'extructis tapetibus altis'. veteres et mensarum et tori struices appellabant.
Versus 324
1 lm|toto proflabat pectore somnum|lm periphrasis est, ne verbo humili stertentem diceret.
Versus 326
1 lm|sed non augurio potuit depellere pestem|lm 'augurio' hic pro scientia augurii: et ostendit per transitum fati necessitatem nulla peritia posse depelli. est autem Homericus versus.
Versus 327
1 lm|temere|lm passim, fortuito, neglegenter. vel humi vel periculose, ut in consuetudine solemus dicere 'temerarios homines'. 'temere' significat et 'facile': Plautus 'magnus est hic fluvius, non hac temere transiri potest' (Plaut. Bac. 1, 1, 51). significat et 'subito': Ennius †'quod tam temere itis citate catomerariis'. significat 'sine causa': Ennius 'haud temere est quod tu tristi cum corde gubernas'.
Versus 328
1 lm|premit|lm opprimit, occidit.
2 lm|sub ipsis equis|lm circa ipsos equos.
Versus 329
1 lm|pendentia|lm quasi ebriorum: aut ita iacentium, ut colla penderent.
Versus 331
1 lm|singultantem|lm cum singultu animam efflantem.
2 lm|atro|lm potest et superioribus adplicari, ut sit intellectus 'sanguine singultantem atro', potest et sequentibus iungi; sed melius sequentibus.
Versus 333
1 lm|plurima luserat|lm pro 'plurimum luserat': vel per plurimam noctem.
Versus 335
1 lm|deo|lm vel vino, vel somno.
2 lm|protinus|lm hic 'porro tenus'.
Versus 337
1 lm|per ovilia turbans|lm perturbans ovilia: nam tmesis est.
Versus 339
1 lm|mutumque metu|lm scilicet pecus; nam male quidam accipiunt 'mutum fremit' de leone: quod si dixeris, vacat 'metu'.
Versus 340
1 lm|incensus et ipse perfurit|lm exemplo Nisi.
Versus 341
1 lm|sine nomine plebem|lm bene expressit et bellatoris peritiam et tironis inconsideratam aviditatem; nam Nisus reges interimit, Euryalus saevit in plebem: Sallustius 'ex insolentia avidus male faciendi'. 'sine nomine' autem dixit sine gloria, quorum per humilitatem non sunt omnibus nota nomina. atqui adiecit nomina; nam ait 'Fadumque Herbesumque subit': ergo aut 'sine dignitate et nobilitate', aut seorsum plebem dicit et seorsum nobiles, quorum nomina inseruit.
Versus 343
1 lm|rhoetum vigilantem|lm hoc loco non tantum Rhoeti timor, sed et Nisi audacia conprobatur.
2 lm|vigilantem]|lm hoc est qui in tantum potando vigilaverat, ut metuens post magnum cratera se tegeret.
Versus 346
1 lm|et multa morte recepit purpureum|lm multi hic distinguunt, ut sit sensus talis: eduxit gladium multo cruore purpureum. alii 'multa morte recepit', ut sit: eduxit gladium cum multo cruore, et sic inferunt 'purpuream vomit ille animam' secundum eos, qui animam sanguinem dicunt. 'recepit' eduxit, ut 'hastamque receptat ossibus haerentem'. vel secundum Homerum * * * Cornutus 'nocte' legit et adnotavit 'utrum 'nocte' pro morte, an cum multa nox esset?'
Versus 348
1 lm|vina refert|lm proprie, quae paulo ante potaverat. 'refert' autem reicit; Graeci, ut ille, dicunt ἀναφέρει.
2 lm|hic furto fervidus instat|lm scilicet Euryalus, qui saeviebat latenter, ut sit 'furto' nocturno proelio: nam fures ideo dicti sunt, quod furvo, id est nigro tempore furta committunt: aut re vera 'furto fervidus', quia Messapi galeam sustulit et Rhamnetis phaleras.
Versus 350
1 lm|deficere extremum|lm utrum 'ignem extremum', an 'deficere extremum'?
2 lm|religatos|lm non resolutos, sed diligenter ligatos: unde addidit 'rite', id est ex militari consuetudine optime ligatos.
3 lm|rite|lm ex more.
Versus 352
1 lm|sensit enim|lm parenthesis.
2 lm|nimia caede ferri|lm deest 'illum'.
3 lm|ferri|lm φέρεσθαι.
Versus 353
1 lm|lux inimica|lm proditrix.
Versus 354
1 lm|poenarum exhaustum satis est|lm bene 'exhaustum', ut ostendat eos avidos caedis fuisse et cruoris hostilis.
2 lm|via facta per hostes|lm ut 'haec ego vasta dabo et lato te limite ducam'.
Versus 355
1 lm|multa virum . . . tapetas|lm mire artum tempus expressit, quo necesse erat haec omittere.
Versus 356
1 lm|pulchrosque tapetas|lm secundum Graecos per masculinum genus.
Versus 357
1 lm|euryalus phaleras rhamnetis et aurea bullis cingula tiburti|lm phalerae ornamenta equorum sunt. et est sermo Graecus κὰπ φάλαρ' εὐποίητα. 'cingulum' autem hominum generis neutri est, nam animalium genere feminino dicimus 'has cingulas'.
Versus 358
1 lm|tiburti remulo ditissimus olim quae mittit dona|lm consuetudo erat apud maiores ut inter se homines hospitii iura mutuis muneribus copularent, vel in praesenti vel per internuntios. sensus ergo nunc talis est: Caedicus quidam Tiburti Remulo, cum eum sibi absens hospitio vellet adiungere, misit phaleras et cingula, bullis aureis, hoc est clavis insignita. Remulus moriens nepoti suo cognomini haec reliquit, qui postea victus a Rutulis est et occisus: post cuius mortem apud Rhamnetem Rutulum ab Euryalo haec reperta sunt munera. quod autem dixit 'Tiburti Remulo', aut Tiburtino intellegamus, hoc est de Tibure, ut sit dativus ab appellativo veniens hic Tiburs: aut 'Tiburti', hoc est filio Tiburti ab eo quod est hic Tiburtus, huius Tiburti, ut sit 'Tiburti Remulo' sicut 'Deiphobe Glauci'.
Versus 359
1 lm|cum iungeret absens|lm aut cum se illi iungeret, aut cum iungeretur.
Versus 360
1 lm|suo moriens dat habere nepoti|lm nepoti Remulo, quem supra avo cognominem diximus. nam quotiens aperte non ponitur nomen filii vel nepotis, cognominem eum esse intellegimus avo vel patri, quorum nomen aperte positum invenimus; et e contra si filii vel nepotis positum nomen fuerit, praetermissum autem parentum, cognomines eos esse intellegamus necesse est.
Versus 361
1 lm|post mortem|lm scilicet Remuli, secundum supra dictum sensum: nam Donatus dicit 'post mortem Nisi et Euryali bello potiti sunt Rutuli': quod non procedit, si diligenter advertas. sane sciendum locum hunc esse unum de XII. Vergilii sive per naturam obscuris, sive insolubilibus, sive emendandis, sive sic relictis, ut a nobis per historiae antiquae ignorantiam liquide non intellegantur.
Versus 362
1 lm|nequiquam|lm non fruiturus. et est 'nequiquam aptat', non 'nequiquam fortibus'.
Versus 363
1 lm|galeam messapi|lm non occisi Messapi abstulit galeam - nam dimicaturus est paulo post - sed invenit iacentem et sustulit.
2 lm|cristisque decoram|lm bene praemittit dicens 'decoram'; nam eius splendore prodente Euryalus capitur. denique Nisus hac ratione non proditur, cui habenti †inferiore galeam, habiliorem galeam Aletes permutavit.
Versus 364
1 lm|excedunt castris|lm Rutulorum scilicet: nam supra dixit 'castra inimica petunt'.
Versus 365
1 lm|urbe Latina|lm non est contrarium illi loco, ubi ait 'saepsit se tectis rerumque reliquit habenas', quod modo a Latina urbe auxilia venire commemorat: intellegimus enim Latinum in principio discordiae et tumultus paululum se abstinuisse, postea tamen nec suorum copias nec propria denegasse consilia; nam eum et coetui et foederibus interfuisse dicturus est.
2 lm|praemissi equites|lm hos neque alio loco a Turno missos usquam dixit, nec prius de eis mentionem fecit: dubitatur ergo a quo sint vel quibus praemissi, vel cur praemissi, cum eos constet aliis iam in campo positis advenire.
Versus 366
1 lm|legio campis instructa moratur|lm proprie; nam legiones peditum sunt, turmae vero equitum.
Versus 367
1 lm|turno regi|lm in omnibus bonis 'regis' dicitur inventum: nam quasi absurdum est, duobus positis, Turnum potius quam Latinum responsa dare.
Versus 368
1 lm|tercentum|lm quia Romani equites primo trecenti fuerunt; de singulis enim curiis deni dabantur, quas triginta fuisse diximus. an 'tercentum' ut οἳ δ' ἐννέα πάντες ἀνέσταν.
2 lm|scutati omnes|lm armati: a parte totum: non clipeati; nam clipei peditum sunt, scuta equitum.
3 lm|volscente magistro|lm proprie: nam magister equitum dicitur more Romano qui dictatori adiungi solet.
Versus 369
1 lm|muro|lm Troianorum.
2 lm|murosque subibant|lm Troianorum. et est locutio de Cicerone 'poterisne eius †oratione subire?'
Versus 370
1 lm|laevo flectentis limite|lm respiciens situm regionis locutus est.
Versus 371
1 lm|sublustri noctis in umbra|lm sublustris nox est habens aliquid lucis: Horatius 'nocte sublustri nihil astra praeter vidit et undas'.
Versus 372
1 lm|inmemorem|lm amentem, ut 'instamus tamen inmemores': vel incuriosum, vel incautum.
2 lm|radiis|lm lunaribus intellegendum.
Versus 373
1 lm|haud temere|lm particula haec modo 'non sine causa' significat, alias 'fortuito', alias 'male', alias 'inprovide', alias 'passim', ut 'temere inter lora iacentes', alias 'facile': Plautus 'rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest' (Plaut. Bac. 1, 1, 51): quae pro loco accipiuntur et intelleguntur. adverbium sane qualitatis relatum est.
Versus 375
1 lm|nihil illi tendere contra|lm hoc est 'nihil contra responderunt': nam 'tendo contra sermonem tuum' est 'respondeo tibi', 'tendo contra iter tuum' est 'occurro tibi': ergo 'nihil contra tendebant', id est nihil respondebant e contra.
Versus 377
1 lm|ad divortia|lm viae in diversa tendentes, hoc est ad diverticula viae militaris: Terentius 'ubi ad ipsum veni diverticulum'. diverticula autem sunt semitae transversae, quae sunt a latere viae militaris.
Versus 378
1 lm|aditum coronant|lm melior est lectio 'abitum', quam 'aditum': cingunt enim silvam, ne abeant, non, ne adire possint.
Versus 381
1 lm|ducebat semita|lm legitur et 'lucebat': quod si est, 'rara' pro 'raro' accipiendum, ut sit 'raro lucebat', herbis scilicet in aliquibus locis intervenientibus: si 'ducebat', intellegimus inter calles pecorum raram fuisse semitam, hoc est hominum viam. et non ostendit quo ducebat: sed intellegamus euntes.
Versus 383
1 lm|euryalum inpediunt|lm 'inpedio te' dicimus per accusativum, et casus mutari non potest, nisi deseras verbum, ut dicas 'inpedimento mihi es'. sciendum sane multas conferri in Euryalum excusationes.
2 lm|regione viarum|lm regionem hic rectum iter dixit, ab eo quod regat tramitem.
Versus 384
1 lm|nisus abit|lm bene meminit velocitatis, quam ei in quinto dedit, ut 'primus abit longeque ante omnia corpora Nisus emicat'.
2 lm|inprudens|lm scilicet remanentis Euryali: aut 'inprudens' se evasisse; alii 'inprudens' valde prudens accipiunt.
Versus 385
1 lm|Albae de nomine|lm vel porcae, vel civitatis, vel regis Albani, cui successit Procas.
Versus 388
1 lm|infelix qua te regione reliqui|lm se infelicem dicit qui dolet, non illum propter quem dolet.
Versus 389
1 lm|iter omne revolvens fallacis silvae|lm Urbanus huc usque verba Nisi vult esse, alii poetae dant 'rursus perplexum iter omne revolvens fallacis silvae', ut Nisus usque 'quave sequar' dixisse videatur.
Versus 391
1 lm|observata|lm id est observans.
2 lm|silentibus|lm pro 'ipse silens': aut 'silentibus', ut 'cum tacet omnis ager'.
Versus 392
1 lm|signa sequentum|lm militarem sonum dicit, qui varius est: nam interdum canit, ut insequantur eos qui fugiunt, interdum receptui.
Versus 393
1 lm|nec longum in medio tempus|lm inter auditum sonum et visum Euryalum. et est eclipsis.
Versus 395
1 lm|fraude loci et noctis|lm 'fraude loci' difficultate loci, 'noctis' pro tenebris et obscuritate fraudem appellat. quidam 'noctis subito turbante tumultu' legunt, ut sit 'noctis tumultu' nocturno. tumultum explorantium dicit.
Versus 396
1 lm|oppressum rapit|lm hoc est 'quem iam manus omnis rapit'; nam male quidam 'videt rapi' accipiunt: quod si admiseris, vacat 'quem iam manus omnis'.
Versus 397
1 lm|quid faciat|lm mire adfectum suum poeta interposuit.
Versus 398
1 lm|in hostes|lm quidam 'in enses' legunt et melius hoc putant, quam in hostes.
Versus 399
1 lm|pulchram properet per vulnera mortem|lm aut deest 'adire', aut deest 'ad', ut sit 'ad mortem properet': aut certe antique 'properet mortem', ut Plautus 'properate prandium' (Plaut. Men. 4, 2, 29), Ennius 'festivum festinant diem'. 'pulchram mortem': gloriosum enim est pro amico perire. et 'pulchram' ex persona poetae dictum est: vel certe 'pulchram' ad eum, qui hoc putat.
Versus 400
1 lm|ocius|lm pro 'ociter'.
Versus 402
1 lm|tu praesens nostro succurre labori|lm non dicit 'quae praesens es' sed 'praesens succurre', id est ilico, statim. et consuetudinis eius est, ut de vicino et proximo ducat opportunas invocationes: ''Faune, precor, miserere' inquit': et 'nymphas venerabar agrestes Gradivumque patrem Geticis qui praesidet arvis'. et in repetitione 'tu dea, tu praesens' maior emphasis videtur.
Versus 404
1 lm|si qua|lm 'qua' vacat et hic et in sequenti.
Versus 406
1 lm|suspendive tholo|lm tholus proprie est veluti scutum breve, quod in medio tecto est, in quo trabes coeunt: ad quod dona suspendi consueverant. quae tam diu dona dici poterant, quam diu non profana fierent, sicut in libris sacrorum refertur. bene autem venatorem inducit numen invocare silvarum. alii tholum aedium sacrarum dicunt genus fabricae, ut Vestae et Panthei est. alii tectum sine parietibus columnis subnixum. aedes autem rotundas tribus diis dicunt fieri debere, Vestae, Dianae, vel Herculi vel Mercurio.
Versus 407
1 lm|turbare globum|lm sana petitio: nam quia tot vincere inpossibile fuerat, petit ut saltem eos perturbet telorum beneficio.
2 lm|rege tela per auras|lm per noctem, in qua sine auxilio numinis recti iactus esse non possunt.
Versus 409
1 lm|ferrum conicit. hasta|lm de ferro ad hastam transiit. 'conicit' pro 'coicit': nam 'conicit' antiquum est.
Versus 410
1 lm|adversi in tergum sulmonis ibique frangitur|lm 'tergum' pro 'tergus' dixit - Sallustius 'tergis vinciebant' pro 'tergoribus' - , ut intellegamus hastam in scutum venisse et illic esse conlisam - ut 'frangitur' sit 'conliditur' - fissoque scuti ligno etiam praecordia penetrasse: aliter non procedit; nam si hastam re vera fractam accipiamus, ratione caret quod dicit 'fisso transit praecordia ligno'. alii re vera in tergum volunt esse percussum: quod falsum est; nam quo modo ante fissum lignum est et sic praecordia penetrata? sciendum tamen locum hunc unum esse de his quos insolubiles diximus supra.
Versus 411
1 lm|ligno|lm quidam humiliter dictum accipiunt.
Versus 414
1 lm|hoc acrior idem|lm quod latuerat et quod ei primus prospere cesserat iactus.
Versus 415
1 lm|telum librabat ab aure|lm gestus iaculantis exprimitur: duobus autem generibus manualia tela mittuntur; aut enim ab aure, aut a latere tela iaciuntur.
Versus 416
1 lm|per tempus utrumque|lm congrue dicit telum per tempus utrumque transisse; ait enim 'diversi circumspiciunt', hoc est 'huc et illuc ora circumferunt', per quam oportunitatem potuit telum tempus utrumque transire. Asper tamen dicit: 'per tempus utrumque', hoc est 'inter tempus utrumque', ut e contra 'hunc inter fluvio Tiberinus amoeno', id est 'per hunc'. quod si est, intellegamus in fronte esse vulneratum.
Versus 417
1 lm|tepefacta cerebro|lm alibi 'et fixo ferrum in pulmone tepescit'.
Versus 420
1 lm|interea|lm donec ille invenitur.
2 lm|calido mihi sanguine poenas|lm Ennius in primo 'nam mi calido dabis sanguine poenas'.
Versus 421
1 lm|persolves amborum|lm aut occisorum, aut tuas et Nisi: nam duos eos fuisse novit, supra enim ait 'state viri'.
Versus 424
1 lm|amplius|lm de cetero, posthac: interdum et quantitatem significat, ut Terentius 'quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius'.
2 lm|tantum potuit|lm hoc quamvis ad animum Nisi pertineat, tamen sympathiam etiam poeta ex sua persona fecit.
Versus 425
1 lm|me me|lm subaudis 'interficite': et est interrupta elocutio dolore turbati.
Versus 427
1 lm|nec potuit|lm validior argumentatio ex inpossibilitate, ut 'quid Troes potuere?' item 'non ea vis animo, nec tanta superbia victis'.
Versus 428
1 lm|tantum infelicem nimium dilexit amicum|lm contra illud: cur ergo venit? dicit: tantum amicum dilexit, ut, cum nihil posset, tamen veniret.
Versus 431
1 lm|volvitur euryalus leto|lm aut septimus est, aut dativus; sed si dativus fuerit, figuratum est, id est 'in letum', ut 'it clamor caelo'.
Versus 433
1 lm|purpureus veluti cum flos succisus aratro|lm habetur ratio comparationis: videtur enim Euryalo Hyacinthum comparare, qui pulcherrimus fuit et post mortem conversus in florem est.
Versus 434
1 lm|languescit moriens|lm duplex similitudo et pulchritudinis et gestus.
Versus 435
1 lm|lassove papavera collo demisere caput|lm Homeri est et comparatio et figura; nam et ille sic ait, ut multorum unum diceret caput.
Versus 436
1 lm|solumque per omnes|lm an per obstantes, an protegentes?
Versus 437
1 lm|volscentem petit|lm appetit: petitiones enim proprie dicimus impetus gladiatorum, unde Cicero 'quot ego tuas petitiones ita coniectas, ut vitari nullo modo possent, parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi'.
2 lm|moratur|lm perseverat.
Versus 439
1 lm|proturbant|lm modo confodiunt, unde paulo post 'confossus'.
2 lm|non setius|lm non segnius, quamquam vulneratus.
Versus 441
1 lm|in ore condidit adverso|lm archaismos est, ut supra 'pectore in adverso totum cui comminus ensem condidit'.
Versus 443
1 lm|placidaque ibi demum morte quievit|lm aut proprium est mortis epitheton: aut ex affectu pereuntis dictum est, qui cum amico moriebatur.
Versus 444
1 lm|fortunati ambo|lm prosphonesis est. mire horum mortem non luctu aut misericordia, sed felicitatis testimonio prosequitur.
2 lm|si quid mea carmina possunt|lm verecunde.
Versus 446
1 lm|domus|lm familia.
2 lm|capitoli inmobile saxum accolet|lm in urbe Roma Iovis templum non fuit. quod cum iam devotum a Prisco Tarquinio vellet Superbus Tarquinius aedificare, coepit auguriis captare qui mons huic templo esset aptissimus. et cum in omnibus Tarpeius esset inventus, in quo erant multa diversorum numinum sacella, actum est, ut exinde ad alia templa numina evocarentur sacrificiis, quo posset libere et sine piaculo templum Iovis exaedificare. cumque omnes dii libenter migrassent, Terminus solus, hoc est limitum deus, discedere noluit, sed illic remansit. tunc de hoc ipso sacrificatum est et deprehensum, quod Terminus cum Iove remanens aeternum urbi imperium cum religione significaret; unde in Capitolio prona pars tecti patet, quae lapidem ipsum Termini spectat; nam Termino non nisi sub divo sacrificabatur. hinc ergo nunc dixit 'Capitolii inmobile saxum accolet', quia Terminus non est revulsus de loco.
Versus 448
1 lm|praeda rutuli spoliisque potiti|lm non solum suis armis eos exuerunt, sed etiam illa praeda, quae Rutulis fuerat ante detracta.
Versus 450
1 lm|nec minor in castris luctus|lm decens repetitio.
Versus 452
1 lm|serranoque numaque|lm decima antapodosis, quae fit quotiens commemorantur ea quae non sunt ante praedicta: neque Numam induxit occisum.
Versus 453
1 lm|tepidaque recentem caede locum|lm hypallage est, tepidum locum recenti caede; unde multi legunt 'tepidumque recenti caede locum'.
Versus 454
1 lm|spumantes sanguine rivos|lm spumas tunc habet sanguis cum effunditur, nam postea conquiescit; unde bene dixit 'spumantes rivos', quia praemisit 'seminecesque viros'.
Versus 457
1 lm|et iam prima novo|lm Lucretianum est. et bene descripturus caedes et bella morose diem oriri facit.
Versus 459
1 lm|iam rebus luce retectis|lm supra 'et rebus nox abstulit atra colorem'.
Versus 461
1 lm|cogit quisque suos|lm scilicet comites; nam plenum est 'aeratasque acies'.
Versus 462
1 lm|acuunt rumoribus iras|lm quia duo ausi sunt per eorum castra transire.
Versus 465
1 lm|euryali et nisi|lm volunt non nulli clamorem esse militum; sed melius hoc a poeta dictum accipimus - nam Rutuli eorum non noverant nomina - ut sit 'quin etiam capita Euryali et Nisi praefigunt in arrectis hastis et cum magno clamore comitantur'.
Versus 466
1 lm|murorum in parte sinistra|lm aliud agens situm castrorum ostendit. praeterea et prooeconomia est, quia postea castris per fluvium Turnus evadit.
Versus 467
1 lm|cingitur amni|lm 'amne' debuit dicere: numquam enim bene in 'i' exeunt nisi quae communis sunt generis, ut 'docilis' 'agilis'; sed ideo ausus est ita ponere ablativum, quia, ut supra diximus, apud maiores hic et haec amnis dicebatur.
Versus 468
1 lm|tenent fossas|lm tuentur, defendunt.
Versus 470
1 lm|nota nimis miseris|lm hoc plus commovebantur: quoniam etiam abscisi vultus necdum agnitionis amiserant notas.
Versus 471
1 lm|pinnata|lm quidam volunt ideo hic Famam pinnatam a poeta inductam, quia tumultum et res adversas nuntiet, ut illud tangere videretur, quod qui bellum nuntiaret pinnatas litteras diceretur adferre.
Versus 473
1 lm|subitus miserae|lm potest pro 'subitus miserae', vel pro 'subito miserae'; ergo et genetivus potest esse.
Versus 474
1 lm|excussi manibus radii|lm bene 'excussi', quasi nescienti: melius, quam si diceret 'proiecti'.
Versus 475
1 lm|femineo ululatu|lm inpatienti, ut 'femineo praedae et spoliorum ardebat amore'.
Versus 477
1 lm|prima petit|lm ideo 'prima', quia solent in extrema necessitate etiam mulieres muros ascendere, ut 'ipsae de muris matres'.
2 lm|non illa virum non illa pericli|lm unum pudoris est, aliud salutis.
Versus 478
1 lm|telorumque memor|lm hanc inpatientiam matris Euryali illo loco poeta praemisit, cum eam Euryalus nec profectionem suam ad requirendum Aenean scire significat, et tantopere commendat Ascanio: nam et Nisus propter illam dicit nolle Euryalum sibi comitem iungere, quod sciret, si quid ei accidisset, intolerabiliter eam laturam.
Versus 479
1 lm|hunc|lm talem. et est conquestio matris Euryali plena artis rhetoricae: nam paene omnes partes habet de misericordia commovenda a Cicerone in rhetoricis positas.
2 lm|hunc te aspicio|lm a qualitate caedis.
Versus 480
1 lm|sera meae requies|lm Euander 'mea sera et sola voluptas'. et 'requies' hic pro solacio.
2 lm|potuisti linquere solam|lm ab intercepto solacio.
Versus 481
1 lm|crudelis|lm qui potuisti linquere solam, cum pius esses.
2 lm|sub tanta pericula|lm 'sub' pro 'in', ut 'namque sub ingenti lustrat dum singula templo'.
Versus 482
1 lm|adfari extremis|lm Anchises 'sic o sic positum adfati discedite corpus', Terentius 'quin igitur, dum licet, loquimini mecum, Antipho?'
2 lm|matri|lm melius 'matri', quam si dixisset 'mihi'.
Versus 483
1 lm|Latinis|lm id est Latinorum.
Versus 484
1 lm|nec tua funera mater|lm id est 'funerea': nam apud maiores funeras dicebant eas ad quas funus pertinet, ut sororem, matrem: nam praeficae, ut et supra diximus, sunt planctus principes, non doloris. funeras autem dicebant quasi funereas, ad quas pertinet funus. vel derivavit veteres secutus, ut 'funeram' pro funesta diceret, ut homo 'scelerus' sicuti scelestus vel scelerosus dicebatur: Plautus in Pseudulo 'teritur sinapis scelera' , in eadem 'nunc iube venire Pseudulum, scelerum caput' , id est scelestum.
Versus 485
1 lm|aut vulnera lavi|lm Romana consuetudo fuit ut mortui lavarentur, ideoque hos qui hoc officium implebant, pollinctores appellatos dicunt, qui mortuis os polline oblinebant, ne livor appareret extincti.
Versus 486
1 lm|festina|lm pro 'festinans', nomen pro participio: vel a verbo derivatum, ut ab eo quod est 'festino' 'festinus' dicatur, ut hic 'festina', quomodo superius 'funera': Sallustius 'in secunda cohortes festinas composuerat': ut ipse ab eo quod 'propero' 'circumstant properi aurigae', ut sit nominativus 'hic properus'. et bene 'festina', nam ait superius ''excussi manibus radii revolutaque pensa''.
Versus 488
1 lm|quo sequar|lm id est inquiram.
Versus 489
1 lm|funus lacerum|lm dilaniatum cadaver: nam 'funus' pro cadavere posuit. ergo ex posteriore intellegitur prius.
2 lm|hoc mihi de te|lm hoc caput intuens ait.
Versus 491
1 lm|si qua est pietas|lm si qua pietas in occidendo est, in me probetur.
Versus 492
1 lm|me primam absumite ferro|lm unusquisque enim in propriae salutis desperatione credit universa etiam posse consumi, unde est quod modo dixit 'me primam': quasi mortuo Euryalo omnes Troiani perituri essent.
Versus 494
1 lm|invisum hoc detrude caput sub tartara telo|lm invisum quidem est hoc et odiosum caput, verum misericordiae genus est, si me etiam iratus interimas.
2 lm|invisum]|lm deest 'tibi'. et si 'invisum', quo modo 'miserere'?
Versus 495
1 lm|quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam|lm hinc traxit illum colorem Iuvenalis 'quod facinus dignum tam longo admiserit aevo?'
Versus 497
1 lm|torpent infractae|lm antea infractae, nunc tamen torpent, ut 'Turnus ut infractos adverso Marte Latinos'.
2 lm|infractae]|lm naturaliter enim homines dolore ac miseratione franguntur.
Versus 498
1 lm|idaeus et actor|lm ex nominibus personarum et fidem et dignitatem rei addit.
Versus 499
1 lm|lacrimantis iuli|lm puero dat lacrimas, cui potest sine pudore; viris fortibus tantum dolorem.
Versus 500
1 lm|sub tecta reponunt|lm honorifice. quod autem dicit 'corripiunt', non iniuriae est, sed celeritatis, id est raptim tollunt.
Versus 501
1 lm|at tuba terribilem sonitum|lm hemistichium Ennii: nam sequentia iste mutavit. ille enim ad exprimendum tubae sonum ait 'taratantara dixit'. et multa huius modi Vergilius cum aspera invenerit, mutat. bene tamen hic electis verbis imitatur sonum tubarum.
Versus 502
1 lm|increpuit|lm et insonuit et segnitiam increpavit.
Versus 503
1 lm|volsci|lm non mirum quia dicit Volscos, cum et Camilla de Volscis sit, ut 'Volsca de gente Camilla': namque pars aliqua Tusciae dat Turno auxilia, cum Tuscos dixerimus specialiter Aeneae favere. item e contra pars Venetiae auxilium praestat Aeneae, quam Turni fuisse superius diximus.
2 lm|testudine|lm testudo est scutorum conexio, curvata in testudinis modum et similitudinem, cum a militibus aliqua civitas obsidetur, et fit ut murus eius subruatur. namque in armorum generibus milites sumunt ab animalibus nomina, ut 'aries': Sallustius 'in modum ericii militaris'. inventor autem testudinis Artemon Clazomenius fertur, idemque arietis repertor dicitur. scuta aerea gestare Curetes primi invenerunt. galea Thracicum tegmen est. thoraces Thorax quidam rex dicitur invenisse. Lycaon Arcas gladium longiore lamina produxisse narratur. Peleus primus machaeram dicitur invenisse. harpen, id est curvum gladium in modum falcis, a Perseo inventam multi dixerunt.
Versus 504
1 lm|fossas implere parant|lm vertit ordinem: nam ante est ut impleatur fossa, tollantur valli, et sic testudine accedatur ad murum. quamquam possumus intellegere etiam ad fossas eos facta venisse testudine. proprie tamen 'fossas implere', 'vallum vellere': sic enim et historici.
Versus 507
1 lm|effundere contra|lm proprie; tela enim non iaciuntur in subiectos, sed funduntur. et dicendo 'omne genus telorum' ostendit telum vocari omne quod iacitur.
Versus 509
1 lm|adsueti longo m. d. b.|lm docet usum in rebus omnibus plurimum posse.
Versus 510
1 lm|infesto volvebant pondere|lm hoc est infesti ponderis.
2 lm|subter densa testudine|lm hoc est sub testudine.
Versus 513
1 lm|nec iam sufficiunt|lm diu iam non sustinent.
2 lm|ruuntque|lm hic 'ruunt' pro deiciunt.
Versus 515
1 lm|armorumque resolvit tegmina|lm hic ostendit armorum conexionem esse testudinem: Lucanus de testudine 'at postquam virtus incerta virorum perpetuam rupit defesso milite cratem singula continuis cesserunt ictibus arma'.
Versus 519
1 lm|etruscam pinum|lm hoc est ipse Etruscus. 'quassabat' autem et 'infert' mutatio temporum, ut 'Tydides multa vastabat caede cruentus ardentesque avertit equos in castra'.
Versus 523
1 lm|vos o calliope precor|lm syllepsis per numeros; erat enim rectum 'vos musae, aut te, Calliope'.
2 lm|adspirate|lm favete, ut 'adspirat primo Fortuna labori'.
Versus 526
1 lm|oras evolvite belli|lm hoc est ingentis belli narrate non tantum initia, sed etiam extrema bellorum: nam orae sunt extremitates. est autem Ennianum 'qui potis ingentis oras evolvere belli'.
Versus 527
1 lm|turris erat|lm turris huius modi esse ad munitionem civitatum et in secundo legimus; sed hae plerumque mobiles sunt, plerumque fixae: fixae, ut in secundo 'turris ac tecta domorum', mobiles, ut in duodecimo meminit 'subdideratque rotas pontesque instraverat altos'.
2 lm|pontibus|lm pro tabulatis.
Versus 528
1 lm|oportuna loco|lm pro 'oportuno', scilicet circa portas.
Versus 529
1 lm|opum vi|lm potest et hypallage esse, ut sit 'ope virium'.
Versus 530
1 lm|certabant|lm zeugma: potest et ad Latinos et ad Troianos referri.
Versus 531
1 lm|cavas|lm patulas.
2 lm|densi|lm pro 'tela densa'.
Versus 533
1 lm|flammam adfixit|lm adfectate: debuit enim dicere, adfixit aut facem aut malleolum, non flammam.
2 lm|quae plurima vento|lm gliscens et magna facta per ventum.
Versus 534
1 lm|haesit adesis|lm non iam 'adesis', sed quos exedit adhaerendo, id est haesitans adedit vel adesos reddidit.
Versus 535
1 lm|malorum velle fugam|lm honestissima elocutio.
Versus 537
1 lm|peste|lm incendio, ut 'et toto descendit corpore pestis'.
Versus 541
1 lm|unus|lm subaudis 'et alter': nam non procedit 'unus Helenor et Lycus elapsi'.
2 lm|elapsi|lm scilicet non mortem, sed turris ruinam.
Versus 543
1 lm|maeonio regi|lm aut proprium patris nomen est, aut cognominem eum filio intellegamus, quia, ut supra diximus, cum filii vel patris nomen praemittitur et aliud tacetur, cognomines eos esse intellegimus.
2 lm|furtim sustulerat|lm e stupro educaverat: hinc est 'et dulcia furta'.
Versus 544
1 lm|vetitisque ad Troiam miserat armis|lm secundum Donatum 'vetitis fato', quia stare Troia diutius vetabatur; sed melius lege militari intellegimus, quia servi a militia prohibebantur: unde in Deiotariana purgat hoc Cicero, cum fuisset obiectum inter equites quos Deiotarus miserat Caesari, unum servum fuisse: Vergilium autem novimus trahere aliqua de historia. servos sane numquam militasse constat nisi servitute deposita, excepto Hannibalis tempore, cum post Cannense proelium in tanta necessitate fuit urbs Roma, ut ne liberandorum quidem servorum daretur facultas.
Versus 545
1 lm|ense nudo|lm id est stricto. 'ense levis' <levis> armaturae est; 'nudo' autem stricto vel sine vagina.
2 lm|parmaque inglorius|lm
3 lm|Alba|lm quasi tiro, ut diximus supra, quia picta arma iam probati in bellis habebant.
Versus 548
1 lm|ut fera|lm quidam pardum significari volunt.
Versus 553
1 lm|longe melior lycus|lm ergo et Helenor bonus.
2 lm|inter|lm 'per', ut 'hunc inter fluvio Tiberinus amoeno'.
Versus 555
1 lm|prendere saxa manu|lm quia tunc alti non erant muri, sed ad impetum tantum repellendum, ut etiam Sallustius ostendit, ubi Sertorium umeris sublatum per muros ascendisse commemorat.
Versus 556
1 lm|cursu teloque secutus|lm nimiam eius ostendit celeritatem, qui potuit telum missum consequi: nam hoc dicit, cum praemisso telo ad hostem venit: Statius 'et emissum cursu conprendere telum'.
Versus 558
1 lm|revellit|lm in verbo 'vello' facit in participio 'vulsus'.
Versus 560
1 lm|qualis ubi aut leporem|lm pro 'qualiter'.
Versus 561
1 lm|pedibus iovis armiger uncis|lm quia dicitur aquila in bello Gigantum Iovi arma ministrasse. quod tamen fingitur: nam, ut supra diximus, Iuppiter et Saturnus reges fuerunt. sed Iuppiter dum cum patre Saturno haberet de agris contentionem, ortum bellum est. ad quod egrediens Iuppiter aquilae vidit augurium. cuius cum vicisset auspicio, fictum est quod ei pugnanti tela ministraverit: unde etiam a felici augurio natum est, ut aquilae militum signa comitentur.
Versus 562
1 lm|quaesitum|lm qui requiritur: nam praesens a passivo non habuit. et est hysteroproteron; nam post raptum requiritur: vel 'quaesitum' requirendum, ποθητόν.
2 lm|multis baLatibus|lm id est cum multis balatibus.
Versus 563
1 lm|martius lupus|lm aut cruentus, aut Marti dedicatus.
Versus 564
1 lm|aggere complent|lm agger est cuiuslibet rei coacervatio, unde fossae aut valles possunt repleri. subaudiendum tamen 'alii'.
Versus 566
1 lm|ingenti fragmine montis|lm supra dicti saxi exaggeratio est.
Versus 567
1 lm|lucetium|lm solum hoc nomen est, quod dictum a Vergilio in nullo alio reperitur auctore. sane lingua Osca Lucetius est Iuppiter, dictus a luce, quam praestare hominibus dicitur. ipse est nostra lingua Diespiter, id est diei pater: Horatius 'namque Diespiter plerumque per purum'.
Versus 569
1 lm|hic iaculo bonus|lm nescias de quo dixerit.
Versus 570
1 lm|cAenea turnus turnus ityn|lm ut ait Lucilius bonum schema est, quotiens sensus variatur in iteratione verborum, et in fine positus sequentis sit exordium, qui appellatur climax.
Versus 572
1 lm|pro turribus|lm aut pro defensione turrium: aut sic magni, ut turres putares.
Versus 573
1 lm|hasta themillae|lm Themillas Themillae, ut Aeneas Aeneae. 'levis' autem 'hasta' pro 'leviter veniens': unde et 'strinxerat' dixit, id est paululum vulneraverat, ut 'tandem etiam magno strinxit de corpore Turni'.
Versus 574
1 lm|demens|lm qui scutum quo se tuebatur, abiecit.
Versus 575
1 lm|alis|lm pennis.
Versus 576
1 lm|laevo adfixa est lateri|lm ostendit vulneris locum, quem ante suppresserat. sic in quarto 'infixum stridit sub pectore vulnus'.
Versus 577
1 lm|spiramenta animae|lm definitio pulmonum.
Versus 579
1 lm|pictus acu chlamydem|lm hoc est habens chlamydem Phrygiam, ut 'et Phrygiam Ascanio chlamydem'. et est figuratum 'pictus chlamydem'.
2 lm|ferrugine clarus hibera|lm ferrugo coloris genus est, qui vicinus est purpurae subnigrae. 'Hibera' autem modo non Hispana, sed Pontica: nam Hiberia pars Ponti est inter Persidem et Armeniam, ubi optime colores diversi tinguntur, ut ostendit Horatius dicens 'herbasque quas Iolcos atque Hiberia mittit, venenorum ferax'.
Versus 580
1 lm|genitor quem miserat arcens|lm ordo est 'stabat Arcentis filius Arcens in armis egregiis': nam non congruit ut huius filii praetermisso nomine, bis fiat patris commemoratio.
Versus 581
1 lm|symaethia circum flumina|lm Symaethos fluvius est Siciliae, a rege Symaetho dictus, haud longe ab urbe Catinensi, circa quem sunt Palici dei, quorum talis est fabula: Aetnam nympham, vel, ut quidam volunt, Thaliam, Iuppiter cum vitiasset et fecisset gravidam, timens Iunonem, secundum alios ipsam puellam terrae commendavit, et illic enixa est: secundum alios partum eius. postea cum de terra erupissent duo pueri, Palici dicti sunt, quasi iterum venientes: nam πάλιν ἵκειν est iterum venire. hi primo humanis hostiis placabantur, postea quibusdam sacris mitigati sunt et eorum inmutata sacrificia. ideo ergo 'placabilis ara', quia mitigata sunt eorum numina. Palicos nauticos deos Varro appellat. alii dicunt Iovem hunc Palicum propter Iunonis iracundiam in aquilam commutasse. alii Vulcani et Aetnae filium tradunt. sed incertum ex qua recondita historia Arcentem istum induxerit: neque enim sine ratione vel lucus Martis appositus est. et quid homo Siculus in hoc bello facit, quem nusquam supra cum Aenea dicit ad Italiam pervenisse?
Versus 585
1 lm|liquefacto tempora plumbo diffidit|lm plumbum enim iactum nimio rotatu et aeris calore dissolvitur: Statius 'et arsuras caeli per inania glandes'.
Versus 586
1 lm|porrectum extendit harena|lm intellegimus eum cecidisse trans murum. dicendo autem 'multa' ostendit corporis proceritatem.
Versus 587
1 lm|tum primum bello|lm hoc loco puerum ideo poeta fecit armari, quia legit in historia pueros de bellis gloriam reportasse: filium Marci Drusi annorum sedecim; Crispini filium Crispinum in Corsica, cum fugeret exercitus Spurii Carvilii consulis, bellum restituisse; apud Soram bello Italico ab Herennio puerum in aciem eductum, a quo hostem occisum spoliatumque; Lucii Tarquinii filium, quem ob hoc pater aurea bulla praetextaque donavit.
Versus 590
1 lm|minorem germanam|lm quia maior nympha fuerat, Iovis voluntate.
Versus 592
1 lm|digna atque indigna relatu|lm 'indigna', id est turpia et obscena, ut dici solet 'fanda et nefanda'.
Versus 593
1 lm|novo regno|lm aut nova regii generis adfinitate: aut quia etiam ipsi per regis filiam portio debebatur imperii: aut partem regni a Turno acceperat.
Versus 594
1 lm|ingentem sese clamore ferebat|lm non erat ingens, sed se esse clamitabat ingentem.
Versus 595
1 lm|iterum|lm denuo: nam iam tertio obsidentur, et 'iterum' non nisi de duobus dicimus.
Versus 596
1 lm|bis capti phryges|lm semel ab Hercule, post a Graecis. alii tradunt semel a Graecis et nunc a Latinis: hoc et magis aptum esse Numani personae, ut se vicisse existimet, qui tam iactans et petulans inducatur.
2 lm|morti praetendere muros|lm emphasis est; 'morti' enim pro 'bello' posuit: sic supra 'leti discrimina parva'.
3 lm|morti p. m.]|lm cum potuerit 'hosti' dicere: scilicet ut nihil Troianis reliquum sit, quam perire.
Versus 597
1 lm|nostra conubia|lm aut quasi Turni cognatus loquitur: aut invidiose retorquet 'nostra conubia', et vult causam omnium esse communem.
Versus 598
1 lm|Italiam|lm ad Italiam.
Versus 599
1 lm|non hic atridae|lm exaggeratio vituperationis: nam non tantum se Troianis, sed etiam eorum victoribus praefert. potest et 'Atridae' intellegi, quorum coniuges aut deserunt maritos, aut interimunt revertentes.
2 lm|fandi fictor ulixes|lm aut fallax, aut λογοδαίδαλος, id est qui dolum celat sermonis ornatu.
Versus 600
1 lm|durum a stirpe genus|lm Italiae disciplina et vita laudatur: quam et Cato in originibus et Varro in gente populi Romani commemorat.
Versus 601
1 lm|gelu duramus et undis|lm undis gelidis: et est ἓν διὰ δυοῖν, ut 'hamis auroque trilicem': nam nemo quod plus est prius dicit; si enim duo essent, ante aquam diceret, sic gelu.
Versus 602
1 lm|venatu|lm pro 'venatui', ut 'curru' pro 'currui': ablativus dubius, vel pro dativo.
2 lm|pueri|lm bene venationem pueris dedit, opus rusticum iam iuvenibus.
3 lm|silvasque fatigant|lm ipsi fatigantur in silvis: aut pro feris silvas posuit, in quibus sunt ferae.
Versus 603
1 lm|flectere ludus equos|lm aliorum labor nostrae pueritiae ludus est. 'flectere' autem verbo antiquo usus est: nam equites apud veteres flexuntae vocabantur, sicut ait Varro rerum humanarum. sane poeta meminit sui, nam ait superius 'ante urbem pueri et primaevo flore iuventus exercentur equis'.
Versus 604
1 lm|at patiens operum parvoque adsueta iuventus|lm hoc et in georgicis laudat: nam magnae virtutis est in nimio labore parvis esse contentum.
Versus 605
1 lm|terram domat|lm bene bellico usus est verbo: et ne a re militari discederet, non dixit 'terras colimus', sed 'domamus', ac si diceret, cum hostes desunt, terras ferro domamus.
2 lm|quatit oppida bello|lm oppidum quidam a vico castelloque magnitudine secernunt: alii locum muro fossave aliave qua munitione conclusum: alii locum aedificiis constitutum, ubi fanum comitium forum et murus sit: alii oppidum dici ab oppositione murorum; vel quod hominibus locus esset oppletus; vel quod opes illo munitionis gratia congestae sunt.
Versus 606
1 lm|iuvencum terga fatigamus hasta|lm agriculturam sine officio belli non gerimus. est autem cacosyntheton et homoeoteleuton: nam †sit ita 'versa hasta iuvencorum terga fatigamus', id est caedendo urgemus.
Versus 607
1 lm|sera senectus|lm in aliis 'tarda senectus'.
Versus 608
1 lm|debilitat vires animi|lm bene 'animi', quia non est ausus corporis dicere: nec enim potest fieri, ut quamvis robustus senex vires habeat prioris aetatis et suae conparetur adulescentiae. nunc ergo licet dicat fortes esse etiam senes, bona tamen usus est temperatione, ut diceret nihil animorum vigori derogare temporis vetustatem.
Versus 609
1 lm|canitiem galea premimus|lm id est semper militamus.
Versus 611
1 lm|vobis picta croco|lm vituperatio Troianorum, in qua utitur argumentis, quae in rhetoricis commemorat Cicero, a gente, ab habitu, a gestu, ab animo. et sunt molliores versus, apti ad carpendam mollitiem. sane vestes acu pictas coloribus Phryges primi invenerunt: nam ideo et artifices talium vestium phrygiones appellati sunt.
2 lm|fulgenti murice|lm purpura. hanc autem vitio et dedecori apud maiores fuisse constat: Iuvenalis 'peregrina ignotaque nobis ad scelus atque nefas quaecumque est, purpura ducit'.
Versus 612
1 lm|desidiae cordi|lm vobis sunt: et est ab animo argumentum.
2 lm|choreis|lm servavit hoc loco naturam syllabae, quam in sexto metri causa corripuit, ut 'pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt'.
Versus 613
1 lm|et tunicae manicas|lm tunicae vestrae habent manicas, quod etiam Cicero vituperat, dicens 'manicatis et talaribus tunicis': nam colobiis utebantur antiqui. sane 'habent' bis audiendum.
2 lm|et habent redimicula mitrae|lm illud dicturus fuerat, habetis in pilleis redimicula: quod convertit in vituperationem maiorem, dicens 'religatas habetis mitras'. nam pillea virorum sunt, mitrae feminarum, quas calauticas dicunt. mitra autem proprie Lydorum fuit, ut 'Maeonia mentum mitra': quem habitum imitati sunt Troiani. alii mitras meretricum esse voluerunt, quod hic tamquam effeminatis obicitur.
Versus 614
1 lm|o vere phrygiae|lm ipsos vituperaverat 'Phryges', nunc ad maiorem iniuriam Phrygias, non Phryges dicit.
2 lm|alta dindyma|lm montes matris deum. 'ite' autem 'per alta' sic dixit, quasi currite per Dindyma et ducite choros per Dindyma. nec sufficit Numano loqui iniuriam Troianorum, nisi etiam sacris numinum contumeliam faciat. sed hoc iam quasi moriturus loquitur: hoc est enim 'digna atque indigna relatu vociferans', ut 'digna' sint quae de suorum virtute dixit, 'indigna' quae impia et in deos ausus est.
Versus 615
1 lm|biforem dat tibia cantum|lm bisonum, inparem. et servavit eis tibiarum suarum, id est Phrygiarum, naturam. nam tibiae aut Serranae dicuntur, quae sunt pares et aequales habent cavernas: aut Phrygiae, quae et inpares sunt et inaequales habent cavernas. ergo 'biforem' dissonum, dissimilem; non enim sunt pari modulatione conpositae: ut enim ait Varro 'tibia Phrygia dextra unum foramen habet, sinistra duo, quorum unum acutum sonum habet, alterum gravem'.
Versus 616
1 lm|buxusque vocat berecyntia|lm a monte Berecynto dicta. dicitur autem et 'haec buxus' et 'hoc buxum', ut 'et torno rasile buxum': unde superfluo quidam arborem generis feminini esse volunt, cum hoc loco etiam de ligno generis feminini habeamus exemplum.
Versus 617
1 lm|et cedite ferro|lm aut ferrum relinquite, et est iteratio: aut 'caedite ferro', id est cum viri non sitis, abscidite partem virorum.
Versus 618
1 lm|iactantem|lm de suorum gloria.
2 lm|dira canentem|lm ad iniuriam Troianorum.
Versus 619
1 lm|nervoque equino|lm quia in arcubus nervi equini solent esse: Accius Philocteta 'tendens nervo equino concita tela'.
Versus 621
1 lm|ante iovem supplex per vota precatus|lm atqui Apollinem debuit invocare iaculaturus sagittas; sed dicimus ideo Iovem invocatum, quia omne initium et incrementum Iovi debetur, ut 'ab Iove principium musae'. unde nunc Ascanius non quid faciat, cogitat, sed quod primum faciat: inde invocat Iovem.
Versus 622
1 lm|iuppiter omnipotens|lm hoc epitheton interdum ad gloriam numinis ponitur, interdum ad causam dicentis. namque hoc loco dicendo 'omnipotens' ostendit eum etiam his qui per se minus valent, praestare posse virtutem.
Versus 623
1 lm|ipse tibi|lm bene 'ipse', quia adhuc pro Ascanio pater solebat sacrificare: nam ideo et 'sollemnia' ait, quae fieri solerent, ut se ostenderet, si victoria et pax esset secuta, etiam illius officii capacem esse.
2 lm|feram sollemnia dona|lm 'feram' de iuvenco non dicimus, sed 'adducam'. intellegimus ergo alia dona eum ferre promisisse: singulis enim numinibus certa sunt dona quae offeruntur: inde est 'strueremque suis altaria donis', id est congruis.
Versus 624
1 lm|statuam ante aras|lm aptam se daturum victimam ostendit: alibi 'et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram'. quotiens enim victima reluctabatur, ostendebat se inprobari: Lucanus 'discussa fugit ab ara taurus'. 'iuvencum' autem secundum Romanas caerimonias dixit: nam Iovi de tauro non immolabatur, ut etiam in tertio diximus, nisi cum triumphi nomine suovetaurium fiebat: quod tamen ideo admissum est, quia non tantum Iovi, sed et aliis diis qui bello praesunt, sacrificatur.
2 lm|aurata fronte|lm ita enim victimae ornari consueverant.
Versus 625
1 lm|candentem|lm candidum: Iuvenalis 'duc in Capitolia magnum cretatumque bovem'.
2 lm|caput cum matre ferentem|lm aequalem matri, nondum patri: Iuvenalis 'quem iam pudet ubera matris ducere, qui vexat nascenti robora cornu'.
Versus 627
1 lm|de parte serena|lm ut non causae sit, sed augurii, et auspicii vis ostenderetur: solent enim tonitrua per tempestatem inferri.
Versus 628
1 lm|intonuit laevum|lm prosperum: ut enim etiam supra diximus, quae sinistra nobis videntur, intuentibus caelum, illic dextra sunt: non quod sinistra bona sunt, sed quod dextra caeli nobis sinistra sunt.
2 lm|sonat una fatifer arcus|lm simul atque cognovit augurium.
Versus 629
1 lm|et fugit|lm melius 'effugit' legitur. et figura est 'horrendum effugit'.
Versus 630
1 lm|perque caput remuli venit|lm figmenta haec vulnerum plerumque non sine ratione ponunt poetae: nam modo hunc ideo in capite dicit esse percussum, quia eum supra vaniloquum introduxerat et superbum: quod vitio capitis evenit: Horatius 'attollens vacuum plus nimio gloria verticem'. sic Homerus Thersiten a tergo vulneratum dicit usque ad praecordia - nam ait μετάφρενα - quia eum stultum induxerat. item de Achille dicit πόδας ὠκὺς Ἀχιλλεύς, quem legimus in talo esse vulneratum. vel ideo 'per caput et cava tempora', ut divinitus misso telo nulla pars alia corporis, sed caput vulneraretur, scilicet ut hominis, qui infanda et impia de religionibus dixerat, sacrilegium capite expiaretur.
Versus 631
1 lm|virtutem inlude|lm 'inludo tibi' et 'insulto tibi' dicimus: nam 'inludo te' figuratum est, ut hoc loco, item 'insulto te': Sallustius 'multos a pueritia bonos insultaverat'.
Versus 632
1 lm|haec rutulis|lm pro 'talia': vitavit pronomen.
Versus 633
1 lm|hoc tantum ascanius|lm et dixit et fecit.
Versus 634
1 lm|animosque ad s. t.|lm aut suos, aut Ascanii, per favorem.
Versus 636
1 lm|acies urbemque|lm syllepsis.
Versus 637
1 lm|nube sedens|lm sicut solent numina: Iuno 'nec tu me aeria solam nunc sede videres digna indigna pati'.
2 lm|victorem|lm bene ei qui unum occiderat, addidit dignitatem.
3 lm|adfatur iulum|lm non ita, ut Iulus audiret.
4 lm|macte|lm magis aucte, adfecte gloria. et est sermo tractus a sacris: quotiens enim aut tus aut vinum super victimam fundebatur, dicebant 'mactus est taurus vino vel ture', hoc est cumulata est hostia et magis aucta. 'macte' ergo pro 'mactus esto', vocativum pro nominativo posuit, ut Persius 'stemmate quod Tusco ramum millesime ducis censoremve tuum vel quod trabeate salutas' pro 'millesimus' et 'trabeatus', et Vergilius 'vicinosque ignare paras invadere portus' pro 'ignarus', et alibi 'quos Amasene pater' pro 'Amasenus': sic ergo et 'macte' pro 'mactus'. quod autem 'esto' non addidit, ab antiquitate descivit; nam veteres 'macte esto' dicebant. sed hoc secutus suam consuetudinem fecit: nam et alibi 'dives inaccessos ubi Solis filia lucos' et iterum 'dives quae munera Dido' praetermisit cuius rei dives, cum veteres 'dives illius rei' dicerent, quod ipse alibi dives opum variarum et 'dives pictai vestis et auri'. item cum veteres natalem diem vel locum vel tempus dicerent, ut Horatius 'natalemque mares Delon Apollinis' et Plautus in Pseudolo 'natalem hunc mihi diem scitis esse' , Vergilius his omissis dixit 'Phyllida mitte mihi, meus est natalis, Iolla'. ergo et hic ita subtraxit; nam integrum est 'macte esto nova virtute puer'. 'mactus' autem apud veteres etiam 'mactatus' dicebatur, ut Ennius 'Livius inde redit magno mactatus triumpho'. et Lucilius lib. V. 'macte, inquam, virtute simulque his versibus esto', et in pontificalibus sacrificantes dicebant deo 'macte hoc vino inferio esto'.
5 lm|nova virtute|lm aut magna et mira, ut 'Pollio et ipse facit nova carmina': aut re vera 'nova', id est rudi, quantum ad bellum.
Versus 639
1 lm|dis genite|lm propter Venerem.
2 lm|geniture deos|lm propter Iulium Caesarem et Augustum.
3 lm|iure|lm merito.
Versus 640
1 lm|gente sub assaraci|lm sub gente Romana: Assaracus enim pater est Capyos, avus Anchisae.
2 lm|fato ventura|lm magna: haec enim bella sunt gravia, quae fatali ratione contingunt, ut Troiana et Thebana.
3 lm|resident|lm sedabuntur, ut tempestatem residere dicimus.
4 lm|nec te Troia capit|lm vel maior es, quam patria, vel maior es meritis, quam civitas in qua nunc es: Lucanus de Caesare 'plus patria potuisse sua'.
Versus 642
1 lm|spirantes|lm vitales, quibus spiramus et vivimus.
Versus 643
1 lm|petit|lm notandum 'petit' sine insidiis dictum.
Versus 644
1 lm|antiquum in buten|lm hic Butes semel hic nominatur, ut in V. Nautes.
Versus 645
1 lm|fidusque ad limina custos|lm aedituus fuit: quod, ut supra diximus, in ingenti honore apud maiores fuit. illic enim et epulabantur et deos colebant; census etiam omnis illic servabatur: quod et Plautus docet in Asinaria, in qua inducit Sauriam, servum atriensem, in tota familia plurimum posse. 'ad limina' sane figuratum.
Versus 648
1 lm|saeva sonoribus arma|lm strepitu terribilia. et utrum saeva arma quae habent sonorem, ut 'aurea bullis cingula', an etiam sonoribus saeva?
Versus 649
1 lm|ardentem|lm desiderio dimicandi: unde 'animosque ad sidera tollunt' melius Ascanii intellegimus, sicut Statius de Menoeceo 'et laudibus inplet honestis'.
Versus 650
1 lm|aenide|lm patronymicon hoc non venit ab eo, quod est 'hic Aeneas': nam 'hic Aeneades' et 'o Aeneade' faceret.
Versus 651
1 lm|primam hanc tibi magnus apollo|lm dicendo 'primam hanc' pollicetur et aliam. concedere autem se ideo dixit, quia sagittarum deus est: et licet eum Iuppiter iuverit, Apollo tamen sibi suum officium vindicat, quod dicit se concessisse, quia non prohibuit. ea enim quae ab aliis numinibus poscimus, tunc inplentur, si non adversantur numina quorum propria sunt quae poscimus: unde et in quarto Iuno ait 'adero et, tua si mihi certa voluntas', hoc est, quod in me est, iungam eos: restat ut et tu tuum inpleri velis officium.
Versus 652
1 lm|paribus non invidet armis|lm pari gloriae: nam ut Apollo puer occiso Pythone ultus est matris iniuriam, sic Ascanius occiso Numano Troianorum castra iniuriasque defendit. 'paribus' ergo 'armis', id est similibus, non peritia, sed genere victoriae.
Versus 653
1 lm|cetera|lm deinceps: et est adverbium.
2 lm|cetera]|lm id est in ceterum: est autem Ennianum 'cetera quos peperisti ne cures'.
3 lm|orsus|lm modo locutus, id est pro eo qui desierit: alias coepit, quod magis est proprium, ut 'sic Venus, et Veneris contra sic filius orsus'.
Versus 654
1 lm|medio sermone|lm ideo 'medio', quia non respondit Ascanius. sermo est enim duorum vel plurium oratio.
Versus 657
1 lm|fuga|lm abscessu. et more suo abeuntes deos inducit agnosci.
2 lm|pharetramque f. s. sonantem|lm quia dixit supra 'et saeva sonoribus arma'.
Versus 658
1 lm|dictis|lm propter auditam orationem.
2 lm|numine|lm propter agnitum deum.
Versus 660
1 lm|animasque in aperta pericula mittunt|lm plus enim quam manifesta sunt praesentia pericula, quando audientibus Troianis bello prohibebatur Ascanius, ne periclitaretur.
Versus 662
1 lm|intendunt acres arcus|lm pro 'ipsi acres': ut enim et in primo diximus, arcum unusquisque habet pro viribus suis.
2 lm|ammentaque torquent|lm pro 'tela ammentis torquent': nam ammentum est lorum, quo media hasta religatur et iacitur.
Versus 664
1 lm|flictu|lm pro adflictu, vel inflictu, id est ictu: nam detraxit more suo praepositionem. et loquutus est iuxta antiquum morem: Pacuvius Teucro 'flictus navium'.
Versus 665
1 lm|pluvialibus haedis|lm supra tauri cornua est signum, cui auriga nomen est: hunc cum tauro una clara stella coniungit. retinet autem auriga stellas duas in manu, quae Haedi vocantur, et capram quam Amaltheam dicunt: quorum et ortus et occasus tempestates gravissimas facit. oriuntur autem cum scorpione mense Octobri.
Versus 667
1 lm|iuppiter|lm aer, ut 'manet sub Iove frigido venator' Horatius.
Versus 670
1 lm|eduxit|lm quidam pro 'educavit' volunt intellegi.
Versus 671
1 lm|montibus aequos|lm Idae, vel eius arboribus exaequandos.
Versus 672
1 lm|ducis imperio commissa|lm aut quae eis fuerat commissa imperio absentis Aeneae: aut, quod est melius, quae imperio Aeneae fuerat 'commissa', id est clausa: unde et commissurae dicuntur coniunctiones tabularum. secundum superiorem sensum contrarium est quod dixit 'rectores iuvenum et rerum dedit esse magistros'. Aeneas enim abscedens principibus omnium rerum commiserat curam. alii 'ducis' Ascanium accipiunt. alii commissam ideo clausam accipiunt, quia superius lectum est 'heia ingenti clamore per omnes condunt se Teucri portas': quietis enim rebus portae patebant, per quas se Teucri sub adventum hostis receperant: propterea quod ait 'namque ita discedens praeceperat optimus armis Aeneas, si qua interea fortuna fuisset, non aequo dare se campo, non obvia ferre arma viros, sed castra fovere'. sane 'commissa' deest 'sibi' vel 'illis'.
2 lm|ducis imperio commissa|lm scimus quod Mnestheo et aliis ducibus imperaverat Aeneas, ad petenda auxilia proficiscens, ne portas aperirent, ut 'castra modo et tutos servarent aggere muros'. item legimus Mnesthea et Serestum ductores fuisse et rerum magistros, non Pandarum et Bitiam: unde apparet quia hunc locum male intellexit Donatus, dicens, commissam portam, id est creditam, Pandaro et Bitiae: qui duces non erant. Cornutus vere et melius sensit, dicens, portam quae ducis imperio commissa fuerat, hoc est clausa, eam aperuerunt. commissura enim dicitur tabularum coniunctio, sicut Cicero in Fundaniana meminit. ergo melius est ut commissam dicamus clausam, quam creditam Pandaro et Bitiae.
Versus 673
1 lm|moenibus|lm pro 'in moenia'.
Versus 674
1 lm|pro turribus|lm aut vice turrium: aut pro defensione.
Versus 675
1 lm|armati ferro|lm aut bene instructi armis: aut, ut Asper dicit, ferrea corda habentes, id est dura et cruenta cogitantes: ut Ennium sit secutus qui ait 'succincti corda machaeris'.
Versus 676
1 lm|liquetia flumina|lm iuxta Padum et Athesin, Venetiae flumina, est etiam fluvius Liquetius, quem nunc commemorat. ergo 'Liquetia' proprium est nomen, non epitheton, ne incipiamus a generalitate ad speciem reverti: quod vitiosum est, ut si dicas 'circa flumina nascuntur arbores' et sic inferas 'circa Tiberim vel Anienem'; sufficit enim dixisse 'circa flumina' generaliter. unde apparet quia 'Liquetia' legendum est, non 'liquentia'.
2 lm|liquentia flumina|lm Padus, Italiae fluvius, aliquot provincias dextra laevaque contingit, inter quas et Venetiae partem praeterfluit. Athesis Venetiae fluvius est, Veronam civitatem ambiens et in Padum cadens. Liquetia Venetiae fluvius est inter Altinum et Concordiam, quem nunc commemorat. nam 'Liquetia' non est epitheton: nemo enim a generalitate transit ad species.
Versus 678
1 lm|intonsaque caelo a. c.|lm hoc ad supra dictas cristas refertur.
2 lm|geminae quercus|lm non quia tantum duae nascuntur; sed ad istorum similitudinem respexit, id est quando similes elevantur quercus.
Versus 681
1 lm|pulcher aquiculus armis|lm ut 'pulcher vestibus', sic 'pulcher armis', hoc est per arma: quod erat armorum retulit ad personam. et melius figuratum, quam si dixisset 'pulchris armis'.
Versus 682
1 lm|praeceps animi|lm figurate genetivo iunxit; nam dicimus 'praeceps iracundia' 'praeceps furore'.
2 lm|mavortius haemon|lm non Martis filius, sed bellicosus.
Versus 683
1 lm|agminibus totis|lm deest 'ab': et significat eos primo fugatos esse, mox occisos: aut certe aliquos fugatos, aliquos interemptos. quidam dubium putant, utrum 'ab agminibus totis terga dedere', an 'ab agminibus versi'.
Versus 684
1 lm|posuere in limine vitam|lm ut 'animasque in vulnere ponunt'.
Versus 685
1 lm|animis discordibus|lm hostilibus, scilicet Troianorum, qui a Rutulis discordabant.
Versus 689
1 lm|nuntius|lm et qui nuntiat dicitur, et qui nuntiatur; sed modo hic quod nuntiatur.
Versus 692
1 lm|fratresque s.|lm quos supra dixit portam tenere.
Versus 693
1 lm|se primus agebat|lm iuxta veteres 'se agebat' pro 'veniebat', ut 'ecce gubernator sese Palinurus agebat', Plautus in Mostellaria 'unde agis te?' ut enim nos e contrario dicimus 'duco me', ita illi 'agit se', †ΑΠΟ ΘΟΥ ΔΛΝ. 'se agebat', hoc est incedebat, ut 'sese Palinurus agebat'. tractus autem sermo est a ratione physica; nam agitur corpus animi iudicio: unde Terentius 'quo te agis?'
Versus 694
1 lm|thebana de matre|lm parenthesis est. sane Thebae aliae Aegyptiae, aliae Boeotiae, aliae Phrygiae.
2 lm|sarpedonis alti|lm id est nobilis.
Versus 695
1 lm|itala cornus|lm telum de Itala cornu factum. et materiam pro opere posuit.
Versus 696
1 lm|stomacho|lm Graecus sermo est.
Versus 697
1 lm|specus vulneris|lm poetica exaggeratio: specum enim pro cavatione posuit.
Versus 698
1 lm|et fixo ferrum in pulmone|lm et ferrum fixum, et pulmonem fixum possumus accipere.
Versus 699
1 lm|erymanta manu|lm 'manu' id est gladio comminus ferit: nam et illi de quibus superius dixit, manu occisi sunt, sed misso iaculo. ergo ad differentiam teli iacti accipe 'manu', id est gladio.
Versus 700
1 lm|ardentem oculis animisque frementem|lm et gestu corporis et mente commotum.
Versus 701
1 lm|neque enim iaculo|lm parenthesis.
2 lm|vitam dedisset|lm pro 'reddidisset'.
Versus 702
1 lm|falarica venit|lm de hoc telo legitur quia est ingens, torno factum, habens ferrum cubitale et rotunditatem de plumbo in modum sphaerae. in ipsa summitate dicitur etiam ignem habere adfixum, stuppa circumdatum et pice oblitum, incensumque aut vulnere hostem aut igne consumit. hoc autem telo pugnatur de turribus, quas falas dici manifestum est: unde et in circo falae dicuntur divisiones inter euripum et metas, quod ibi constructis ad tempus turribus, his telis pugna edi solebat: Iuvenalis 'consulit ante falas delphinorumque columnas'. ergo a falis dicta est falarica, sicut a muro muralis. sane falaricam Lucanus dixit nervis mitti tortilibus et quadam machina, ut 'hunc aut tortilibus vibrata falarica nervis obruat', Vergilius vero ait Turnum manu iaculari potuisse: unde apparet aut a Lucano ad auxesin illius qui occidendus fuerat, esse dictum, aut a Vergilio ad laudem Turni, qui talem hastam manu iaculatus est.
Versus 703
1 lm|fulminis acta modo|lm amat tela cum impetu venientia fulminibus comparare.
2 lm|taurea terga|lm usurpavit pro 'taurina', alibi 'taurinis follibus': unde, sicut et Plinius dicit, derivationes firmas non habent regulas, sed exeunt prout auctoribus placet. bene autem per transitum eius arma descripsit.
Versus 704
1 lm|duplici squama et auro|lm id est duplicibus squamis aureis. squamae autem sunt loricarum catenae in modum squamae conpositae. sane squama et splendorem significat, si a piscibus veniat, et sordes, si a squalore; sed in Vergilio splendorem ubique significat.
Versus 706
1 lm|et clipeum super intonat ingens|lm aut ipse ingens super clipeum intonat: aut ingens clipeum supra ipsum tonat: nam lectum est etiam 'hoc clipeum', ut probat Caper: quod magis debemus accipere: nam Homerum imitatus est, qui ait ἀράβησε δὲ τεύχε' ἐπ' αὐτῷ.
Versus 707
1 lm|euboico baiarum litore|lm bene 'Baiarum' addidit, ne Euboeam insulam intellegeremus, unde Chalcidenses venerunt, qui condiderunt Cumas, quae sunt Bais vicinae. Postumius de adventu Aeneae et Lutatius communium historiarum Boiam Euximi comitis Aeneae nutricem, et ab eius nomine Boias vocatas dicunt: veteres tamen portum Baias dixisse. Varro a Baio Vlixis comite, qui illic sepultus est, Baias dictas tradit.
2 lm|quondam|lm hic 'quondam' pro expletiva posuit. alii 'quondam' medii temporis volunt: quidam 'quondam' ad perpetuitatem temporis referunt, hoc est 'ut solet fieri'.
Versus 709
1 lm|ponto iaciunt|lm hoc est 'contra pontum'.
2 lm|sic illa|lm 'sic' protrahendum: nam cum dixisset 'talis', addidit 'sic illa'.
3 lm|ruinam prona trahit|lm ita enim exaedificatur.
Versus 712
1 lm|prochyta alta tremit|lm atqui haec insula plana est; sed epitheton de praeterito traxit: nam, ut dicit Plinius in naturali historia, Inarimes mons fuit qui terrae motu de ea fusus alteram insulam fecit, quae Prochyta ab effusione dicta est: fundere enim est ἐκχέειν. 'Prochyta' ergo 'alta' quondam scilicet. hanc Naevius in primo belli Punici de cognata Aeneae nomen accepisse dicit. sed Inarime nunc Aenaria dicitur. et saepe fulgoribus petitur ob hoc quod Typhoeum premat, et quia in †eamdi contumeliam simiae missae sunt, quas Etruscorum lingua arimos dicunt: ob quam causam Pithecusam etiam vocitant: licet diversi auctores varie dicant: nam alii hanc insulam Typhoeum, alii Enceladum tradunt premere. et putatur nove dictum 'Inarime', quod et singulari numero, et addita syllaba dixerit, cum Homerus εἰν Ἀρίμοις posuerit, ut prior syllaba praepositionis locum obtineat. Livius in libro nonagesimo quarto Inarimen in Maeoniae partibus esse dicit, ubi per quinquaginta milia terrae igni exustae sunt. hoc etiam Homerum significasse vult.
2 lm|durumque cubile|lm hoc est mortiferum, ad poenam statutum.
Versus 715
1 lm|stimulos acres|lm saeviendi scilicet: nam sunt et timoris et libidinis stimuli. notanda quoque prooeconomia, quae id agit ut veri simile sit, Turnum victorem evasisse de castris.



© 2006 - 2025 Monumenta Informatik