Codex Clm 9675

Missing Text
between
De tempore peregrinationis, CLXXVI De sanctis Barlaam et Iosaphat, 217
and
De tempore peregrinationis, CLXXVIII De dedicatione ecclesie

CLXXVII De sancto Pelagio papa
1 Pelagius papa multe sanctitatis fuit ac in pontificatu laudabiliter se gerens tandem plenus bonis operibus in pace quieuit.
2 Non fuit autem iste Pelagius predecessor sancti Gregorii, sed alius ante ipsum.
3 Huic enim Pelagio successit Iohannes tertius, Iohanni successit Benedictus, Benedicto Pelagius, Pelagio Gregorius.
4 Tempore huius primi Pelagii Longobardi inYtaliam uenerunt et quia multi huiusmodi hystoriam ignorare probantur, ideo eam hic inserendam decreui, prout in hystoria Longobardorum quam Paulus Longobardorum hystoriographus compilauit et in diuersis chronicis explanata habetur.
5 Gens etenim quedam erat Germanica plurimum populosa que de litoribus Oceani parte septentrionali egressa, cum de insula Scandinaria per bellorum multa certamina diuersarumque terrarum circuitus tandem Pannoniam deuenisset, ultra non audens procedere sedem sibi in ea perpetue habitationis instituit.
6 Hii primo Wynnuli postea Longobardi sunt appellati.
7 Dum autem adhuc in Germania residerent, Agilmud rex Longobardorum septem pueros in piscinam a meretrice ad necandum proiectos inuenit, quos uno partu dicta meretrix ediderat.
8 Quos dum rex casu repertos cum hasta admirans reuolueret, unus eorum hastam regis manu tenuit.
9 Quem rex uidens et stupens nutriri fecit et Lamissionem uocauit, magnum eum futurum esse prenuntians.
10 Qui tante probitatis extitit quod mortuo rege eum Longobardi regem fecerunt.
11 Per idem tempus dum Theodoricus rex Gothorum iussu imperatoris Ytaliam regeret et ariana heresi deprauatus esset et Boetius philosophus consularis patricius cum Symmacho patricio, cuius gener erat, rempublicam illustraret et auctoritatem Romani senatus contra Theodoricum defensaret, idem Theodoricus Boetium Papie in exilium trusit, ubi librum de consolatione composuit, et tandem eum extinxit.
12 Eius uxor, Elpes nomine, hymnum apostolorum Petri et Pauli qui sic incipit ‘Felix per omnes festum mundi cardines’ edidisse fertur.
13 Epitaphium quoque suum ipsa composuit ita dicens: Elpes dicta fui, Sicule regionis alumpna
Quam procul a patria coniugis egit amor;
Porticibus sacris iam nunc peregrina quiesco,
Iudicis eterni testificata thronum.
14 Theodoricus autem subito defunctus a quodam sancto heremita uisus est a Iohanne papa et Symmacho, quos ipse occiderat, nudus et discalceatus in ollam Vulcani demergi, sicut ait Gregorius in dyalogo.
15 Per idem fere tempus, scilicet anno ab incarnatione domini CCCCLXXXX, dum quidam episcopus arianus, ut ait Eutropius, quendam nomine Barbam baptizare uolens diceret: «Baptizo te, Barba, in nomine patris per filium in spiritu sancto», filium et spiritum sanctum minorem patre per hoc ostendere uolens, subito aqua disparuit et baptizandus ad ecclesiam confugit.
16 Per idem fere tempus floruerunt sancti Medardus et Gildardus fratres uterini uno die nati, uno die episcopi consecrati, uno die mortui, uno die a Christo assumpti.
17 Ante uero hoc tempus, ut in quadam chronica dicitur, scilicet circa annos domini CCCCL, dum intra Gallias ariana heresis pullularet, unitas substantie trium personarum euidenti miraculo demonstratur, ut ait Sigebertus.
18 Dum enim in urbe Vasacensi missam episcopus celebraret, uidit tres guttas clarissimas equalis magnitudinis super altare emissas, que simul defluentes et in unum coniuncte gemmam pulcherrimam effecerunt.
19 Quam cum in medio cuiusdam crucis auree posuissent alie gemme que ibi erant de ipsa cruce protinus ceciderunt.
20 Addidit quoque quod impiis obscura et mundis clara uidebatur et quod infirmis dabat sanitatem et adorantibus crucem augebat deuotionem.
21 Post hoc autem Longobardis hiis quidam rex preerat nomine Albuinus, uir quidem fortis et strenuus, qui cum rege Gebidanorum prelium gerens eius exercitum contriuit et regem interfecit.
22 Quapropter filius predicti regis occisi qui sibi in regnum successerat in ultionem patris sui contra Albuinum manu armata processit.
23 Contra quem Albuinus exercitum suum mouit et ipsum superans interfecit filiamque suam nomine Rosimundam captiuam ducens in uxorem accepit, sed et de capite ipsius regis cupam sibi parauit quam argento circumcludens inde bibebat.
24 In illis autem diebus Iustinus minor imperium gubernabat, qui quendam principem eunuchum habebat qui dicebatur Narses, uirum quendam nobilem et strenuum qui contra Gothos qui totam Ytaliam inuaserant procedens ipsos superauit et regem eorum Totilam occidit et uniuersamYtaliam pacatam reddidit; qui pro magnis beneficiis magnam inuidiam pertulit a Romanis.
25 Quapropter apud imperatorem falso accusatus a prefato imperatore depositus est.
26 Vxor quoque imperatoris, nomine Sophia, hanc contumeliam sibi misit, quod eum cum ancillis suis faciet filare et lanarum pensa diuidere.
27 Ad hec uerba Narses respondit: «Et ego talem telam tibi ordiri procurabo quam donec uixeris deponere non ualebis».
28 Neapolim igitur Narses secedens Longobardis mandauit ut pauperrima Pannonie rura desererent et ad Ytalie fertile solum possidendum confluerent.
29 Quod audiens Albuinus Pannoniam deseruit et anno ab incarnatione domini DLXVIII cum Longobardis Ytaliam intrauit.
30 Erat autem eis consuetudo longas ualde barbas portare.
31 Vnde cum quadam uice, ut aiunt, exploratores ad eos uenire deberent, precepit Albuinus ut omnes mulieres solutos crines circa mentum circumducerent ut barbati homines ab exploratoribus crederentur, et inde Longobardi a longis barbis postmodum sunt uocati; barda enim in eorum lingua barbam sonabat.
32 Alii dicunt quod cum Wynnuli cum Wandalis pugnaturi essent et ad quendam qui habebat spiritum prophetie accessissent ut pro eorum uictoria exoraret et eis benediceret, de consilio uxoris iuxta fenestram in qua mane ad orientem orabat se posuerunt et mulieres circa mentum capillos circumducere de eiusdem consilio preceperunt.
33 Cum ergo ille fenestram aperiens eos uidisset exclamauit: «Qui sunt isti Longobardi?».
34 Et uxor sua adiunxit ut quibus nomen dederat uictoriam condonaret.
35 Ingressi igitur Ytaliam omnes pene ciuitates ceperunt cunctis habitatoribus interfectis; Papiam autem tribus annis obsessam tandem ceperunt.
36 Rex autem Albuinus iurauerat se omnes christianos occisurum.
37 Vnde cum Papiam intrare deberet equus eius ante portam ciuitatis genua figens quantumcumque calcaribus urgeretur surgere non ualebat quousque ad admonitionem cuiusdam christiani rex iuramentum mutauit.
38 Mediolanum ergo Longobardi ingressi totam pene Ytaliam intra breue spatium temporis subiugarunt, preter Romam et Romagnoliam; que Romagnolia est uocata quasi altera Roma, ex eo scilicet quod Rome semper adhesisset.
39 Cum igitur rex Albuinus Verone esset et quoddam magnum conuiuium preparasset scyphum suum quem de capite regis fecerat afferri faciens cum eo bibit et uxorem suam nomine Rosimundam de eo bibere fecit dicens: «Bibe cum patre tuo!».
40 Quod cum Rosimunda didicisset, odium magnum contra regem concepit.
41 Erat autem regi dux quidam qui quandam domicellam regine carnaliter cognoscebat.
42 At regina absente rege quadam nocte sue ancille cubiculum intrans predicto duci ex persona ipsius ancille mandauit ut ad se illa nocte deberet accedere.
43 Qui cum uenisset, regina predicto duci uice ancille se supposuit et postmodum dixit ei: «Scis que sum?».
44 Cui cum se esse talem amicam suam diceret, illa ait: «Nequaquam, sed sum Rosimunda.
45 Certe talem rem hodie perpetrasti quod aut Albuinum occides aut Albuini gladio interibis.
46 Volo igitur ut de ipso uiro meo qui patrem meum occidit et de eius capite cupam sibi faciens me in ea bibere fecit, me debeas uindicare».
47 Cui cum ille non acquiesceret alium tamen se inuenire promisit qui hoc negotium perpetraret.
48 Vnde illa arma subtrahens spatam illius que erat ad lectuli caput ne tolli aut euaginari posset fortiter colligauit.
49 Dum ergo rex in stratu dormiret, homicida in eius cubiculum introire conatur.
50 Quod rex sentiens de stratu exiliit et spatam arripiens sed extrahere non ualens cum scabello se uiriliter defendere cepit, sed ille cum optime esset armatus in regem inualuit et occidit.
51 Accipiens igitur uniuersos thesauros palatii cum Rosimunda Rauennam, ut dicitur, aufugit; sed cum Rosimunda quendam iuuenem pulcherrimum, prefectum scilicet Rauenne, uidisset, ipsum in uirum habere desiderans uenenum uiro in calice propinauit.
52 Cuius amaritudinem ille presentiens iubet uxori ut residuum bibat.
53 Quod cum recusaret, ille euaginato gladio eam bibere coegit et sic ambo ibidem perierunt.
54 Tandem rex quidam Longobardorum nomine Adoloath baptizatus est et fidem Christi suscepit.
55 Sed et Theodelina Longobardorum regina christianissima et deuota apud Modoetiam pulcherrimum oratorium constituit.
56 Ad quam reginam Gregorius libros dialogorum transmisit.
57 Que uirum suum nomine Agisulphum primo ducem Taurinensium, sed postea Longobardorum regem ad fidem conuertit et cum Romano imperio et ecclesia eum pacem habere fecit.
58 Sicque in festo Geruasii et Protasii facta est pax inter Romanos et Longobardos et ideo Gregorius in eodem festo cantari instituit in officio misse ‘Loquetur dominus pacem etc.’.
59 In natiuitate quoque Iohannis baptiste predictorum pax et conuersio amplius confirmata fuit.
60 Theodelina uero in beatum Iohannem specialem deuotionem habebat, cuius meritis gentis sue conuersionem ascribens predictum oratorium apud Modoetiam fabricauit eiusque gentis Iohannem patronum et defensorem esse cuidam uiro sancto reuelatum fuit.
61 Mortuo Gregorio successit ei Sabinus et Sabino Bonifacius tertius et Bonifacio tertio Bonifacius quartus.
62 Ad cuius preces Phocas imperator donauit ecclesie Christi Pantheon circa annos domini DCX et ad preces tertii Bonifacii prius statuit Romanam sedem esse caput omnium ecclesiarum.
63 Nam ecclesia Constantinopolitana se primam omnium ecclesiarum scribebat.
64 Huius Bonifacii tempore mortuo Phoca et regnante Eraclio circa annos domini DCX Magumethus pseudo propheta et magus Agarenos siue Ismaelitas, id est Saracenos, hoc modo decepit, sicut legitur in quadam hystoria ipsius et in quadam chronica.
65 Clericus quidam ualde famosus, cum in Romana curia honorem quem cupiebat assequi non potuisset, indignatus ad partes ultramarinas confugiens sua simulatione innumerabiles ad se attraxit.
66 Inueniensque Magumethum dixit ei quod ipsum illi populo preficere uellet.
67 Nutriensque columbam grana et alia huiusmodi in auribus Magumethi ponebat.
68 Columba autem super eius humeros stans de auribus eius cibum sibi sumebat sicque iam adeo assuefacta erat quod quandocumque Magumethum uidebat, protinus super eius humeros prosiliens rostrum in eius aure ponebat.
69 Predictus igitur uir populum conuocans dixit se illum sibi uelle preficere quem spiritus sanctus in specie columbe monstraret.
70 Statimque columbam secreto emisit et illa super humeros Magumethi qui cum aliis astabat euolans rostrum in eius aure apposuit.
71 Quod populus uidens spiritum sanctum esse credidit qui super eum descenderet ac in eius aure uerba dei inferret et sic Magumethus Saracenos decepit.
72 Qui sibi adherentes regnum Persidis ac orientalis imperii fines usque ad Alexandriam inuaserunt.
73 Hoc quidem uulgariter dicitur, sed uerius est quod inferius habetur.
74 Magumethus igitur proprias leges confingens ipsas a spiritu sancto qui in specie columbe que sepe uidente populo super eum uolabat se recepisse mentiebatur.
75 In quibus quedam de utroque testamento inseruit.
76 Nam cum in primeua etate mercimonia exerceret et apud Egyptum et Palestinam cum camelis pergeret, cum christianis et Iudeis sepe conuersabatur, a quibus tam nouum quam uetus didicit testamentum.
77 Vnde secundum ritum Iudeorum circumciduntur Saraceni, carnes porcinas non comedunt.
78 Cuius rationem cum uellet Magumethus assignare, dixit: «Quod ex fimo cameli porcus post diluuium fuerit procreatus et ideo tamquam immundus a mundo populo est uitandus».
79 Cum christianis autem conueniunt quia credunt unum solum deum omnipotentem omnium creatorem.
80 Asseruit etiam pseudopropheta uera quedam falsis immiscens quod Moyses fuit magnus propheta, sed Christus maior et summus prophetarum natus ex Maria uirgine uirtute dei absque semine hominis.
81 Ait quoque in suo Alcorano quod Christus dum adhuc puer esset de limo terre uolucres procreauit, sed uenenum immiscuit quia Christum non uere passum nec uere resurrexisse dixit, sed alium quendam hominem sibi similem hoc egisse uel passum esse docuit.
82 Quedam autem matrona nomine Cadigan, que preerat cuidam prouincie nomine Corocania, uidens hominem Iudeorum et Saracenorum contubernio uallari extimabat in illo maiestatem diuinam latere et cum esset uidua ipsum in maritum accepit et sic Magumethus totius illius prouincie obtinuit principatum.
83 Ille autem suis prestigiis non solum predictam dominam, sed etiam Iudeos et Saracenos adeo dementauit ut se messiam in lege promissum publice fateretur.
84 Post hoc uero Magumethus cepit frequenter cadere epilentica passione.
85 Quod Cadigan cernens plurimum tristabatur eo quod impurissimo homini et epilentico nupsisset.
86 Quam ille placare desiderans talibus eam sermonibus demulcebat dicens: «Gabrielem archangelum frequenter mecum loquentem contemplor et non ferens splendorem uultus eius in me deficio et tabesco».
87 Quod sic esse mulier et ceteri crediderunt.
88 Alibi tamen legitur quod fuerit quidam monachus qui Magumethum instruxit nomine Sergius qui in errorem Nestorii incidens dum a monachis fuisset expulsus in Arabiam uenit et Magumetho adhesit, licet alibi legatur quod fuerit archidiaconus in partibus Antiochie degens et fuerit, ut asserunt, Iacobita, qui circumcisionem predicant Christumque non deum, sed hominem tantum iustum et sanctum, de spiritu sancto conceptum et de uirgine natum affirmant; que omnia Saraceni credunt.
89 Predictus igitur Sergius Magumethum de nouo et ueteri testamento, ut tradunt, plura edocuit.
90 Magumethus enim utroque parente orbatus sub patrui sui cura pueritie annos agebat.
91 Multoque tempore cum uniuersa gente sua Arabum ydolorum cultui deseruiuit, quemadmodum in Alcorano suo testatur deum sibi dixisse: “Orphanus fuisti et suscepi te, in errore ydolatrie diu mansisti et inde eduxi te, pauper eras et locupletaui te”.
92 Vniuersa enim gens Arabum cum Magumetho Venerem pro dea colebat et inde est quod adhuc sexta feria apud Saracenos in magna ueneratione habetur, sicut apud Iudeos sabbatum et apud christianos dies dominica colitur.
93 Magumethus igitur predicte Cadigan uidue locupletatus diuitiis in tantam prorupit mentis audaciam ut regnum Arabum sibi usurpare cogitaret.
94 Sed cum uideret se per uiolentiam hoc assequi non ualere, maxime cum a contribulibus suis qui eo maiores fuerant despiceretur, prophetam se fingere uoluit ut quos non poterat subiugare per potentiam, saltem per sanctitatem attraheret simulatam predictique Sergii uiri ualde prudentis consiliis adherebat.
95 Ipsum enim abscondite manere faciebat et ab eo omnia requirebat et populo referebat ac Gabrielem archangelum eum nominabat; et sic Magumethus totius gentis illius prophetam se simulando obtinuit principatum omnesque sibi sponte uel timore gladii crediderunt.
96 Et istud est uerius quam illud quod supra de columba est dictum et sic est tenendum.
97 Predictus igitur Sergius cum monachus esset uoluit ut Saraceni monachali habitu uterentur, scilicet cuculla sine capucio, et ut instar monachorum multas et ordinatas genuflexiones facerent et ordinate ualde orarent et quia Iudei uersus occidentem et christiani uersus orientem orabant uoluit ut sui uersus meridiem orarent.
98 Que omnia adhuc Saraceni obseruant.
99 Multas autem leges Magumethus promulgauit quas predictus Sergius eum docuit, quarum multas de Mosayca lege accepit.
100 Sepe namque Saraceni se lauant et maxime cum orare debent, uerenda sua, manus, brachia, faciem et os et omnia membra corporis abluunt ut mundius orare possint.
101 Orantes autem unum confitentur deum qui nullum equalem uel similem habeat eiusdemque Magumethum prophetam.
102 In anno quoque integrum mensem ieiunant; ieiunantes autem nocturno tempore comedunt, diurno uero ieiunant ita ut ab ea hora diei qua nigrum ab albo distinguere possunt usque ad solis occasum nemo comedere uel bibere aut se uxoris commixtione fedare audeat.
103 Post solis occubitum usque ad sequentis diei crepusculum semper licet eis cibo et potu et propriis uxoribus uti.
104 Infirmi autem ad hoc non obligantur.
105 Semel autem per singulos annos causa recognitionis ad domum dei que est in Mecha ire precipiuntur et ibi adorare eamque inconsutilibus tegumentis circuire et lapides per media foramina pro dyabolo lapidando iactare.
106 Quam domum dicunt Adam construxisse omnibusque filiis eius et Abraham et Ismaeli locum orationis fuisse, demum Magumethum eam domum sibi cunctisque gentibus suis tradidisse affirmant.
107 Omnes carnes preter porcinas, sanguinem et morticinum comedere possunt.
108 Quatuor legitimas uxores insimul habere eis licet et quamlibet usque tertio repudiare et rursus recipere, ita tamen ut quaternarium numerum non transcendant.
109 Emptitias uero atque captiuas quot uolunt habere licitum est et eas uendere possunt cum uolunt nisi earum aliquam impregnassent.
110 Conceditur eis de propria cognatione habere uxores ut sanguinis proles accrescat et fortius inter eos amicitie uinculum astringatur.
111 Circa possessiones repetendas obseruant ut actor testibus probet et reus iuramento se comprobet innocentem.
112 Cum adultera deprehensus cum ea pariter lapidatur, cum alia autem fornicatus octoginta uerberibus plectitur.
113 Magumethus tamen dixit sibi a domino angelo Gabriele nuntiante fuisse concessum quod ad aliorum uxores accedere posset ut uiros uirtutis et prophetas generaret.
114 Quidam autem seruus eius cum pulchram uxorem haberet et sibi ne cum domino suo loqueretur interdixisset, quadam die ipsam cum eo loquentem inuenit et protinus eam a se reiecit.
115 Quam Magumethus recipiens inter alias suas uxores connumerauit.
116 Timens uero ex hoc murmur populi cartam de celo sibi delatam confinxit in qua continebatur quod si aliquis uxorem repudiaret, eius esset uxor qui eam suscepisset; quod Saraceni usque hodie pro lege obseruant.
117 Fur prima et secunda uice uerberibus plectitur, tertia manus ei preciditur, quarta pedis truncatione punitur.
118 A uino semper abstinere iubentur.
119 Seruantibus hec et alia legis mandata promisit deus, ut asserunt, paradisum, id est hortum deliciarum aquis preterfluentibus irrigatum, in quo sedes habebunt perpetuas nec frigore aut estu aliquo affligentur, omnibus ciborum uescentur generibus, quicquid petierint coram ipsis statim inuenient, sericis uestimentis omnicoloribus induentur et uirginibus speciosissimis coniugentur, in deliciis omnibus accubabunt.
120 Quibus angeli pincernarum more cum uasis aureis et argenteis deambulabunt, in aureis lac, in argenteis uinum afferentes et dicentes: «Comedite et bibite in letitia».
121 Tria flumina, scilicet lactis, mellis et uini optimi aromatici eos habere dixit Magumethus in paradiso, et quod angelos pulcherrimos sunt uisuri et adeo magnos quod ab uno oculo angeli usque ad alium sit spatium unius diei.
122 Non credentibus uero deo nec Magumetho erit, ut asserunt, infernalis pena sine fine.
123 Quibuscumque autem peccatis quilibet obligatus fuerit, si in die mortis deo et Magumetho crediderit, in die iudicii Magumetho interueniente, ut asserunt, saluus erit.
124 Hunc pseudoprophetam Saraceni tenebris inuoluti spiritum prophetie super omnes habuisse affirmant et decem angelos sibi fauentes et eum custodientes eum habuisse predicant.
125 Addunt quoque quod antequam deus celum et terram creasset, nomen Magumethi in conspectu dei astabat et nisi ipse Magumethus futurus fuisset nec celum nec terra nec paradisus fuisset.
126 Mentiuntur quoque de eo quod luna ad eum accessit, quam ille in sinu recipiens in partes duas diuisit et iterum coniunxit.
127 Venenum insuper sibi in carne agnina oblatum fuisse dicunt.
128 Agnus autem ei locutus est dicens: «Caue ne me sumas quia in me habeo uenenum».
129 Et tamen post plures annos ueneno sibi dato interiit.
130 Sed iam nunc ad Longobardorum hystoriam prosequendam stilus se uertat.
131 Longobardi igitur Romano imperio plurimum molesti erant, licet fidem Christi recepissent.
132 Post hoc Pipinus princeps maior regie domus Francorum defunctus est; cui successit Karolus filius eius qui Cutides appellabatur qui multas uictorias faciens reliquit duos filios eiusdem aule regie principes, scilicet Karolum magnum et Pipinum.
133 Sed Karolus magnus relicta seculi pompa Casinensis monachus est effectus.
134 Pipinus autem aulam regiam strenue gubernabat.
135 Sed cum Childericus rex esset inutilis et remissus, consuluit Pipinus Zachariam papam an ille deberet esse rex qui solo nomine regio erat contentus.
136 Cui papa respondit illum debere regem uocari, qui bene rem publicam gereret.
137 Qua responsione Franci animati Childericum in monasterio recluserunt et Pipinum regem creauerunt, circa annos domini DCCXL. Verum cum Astulphus rex Longobardorum ecclesiam Romanam suis possessonibus et dominio spoliasset, Stephanus papa, qui Zacharie successerat, ad Pipinum regem Francie contra Longobardos auxilium petiturus accessit; Pipinus autem copiosum congregans exercitum in Ytaliam uenit et Astulphum regem obsedit.
138 A quo quadraginta obsides accepit ut ecclesie Romane omnia predia que abstulerat redderet et ipsam amplius non inquietaret.
139 Sed recedente Pipino Astulphus totum quod promiserat irritum fecit; qui tamen post modicum dum uenatum pergeret, subito expirauit et Desiderius eidem successit.
140 Circa annos domini DCXLIIII Dagobertus rex Francorum, ut in quadam chronica habetur, qui longe ante Pipinum regnauerat, a sui pueritia sanctum Dionysium in magna ueneratione habere cepit; nam et quando Lotharii patris sui iram metuebat ad ecclesiam sancti Dionysii continuo fugiebat.
141 Cum ergo factus iam rex mortuus fuisset, cuidam sancto uiro in uisione monstratum est quod anima eius ad iudicium rapta fuit et multi sancti suarum ecclesiarum expoliationem obiciebant eidem.
142 Cum ergo mali angeli iam ad penas rapere eam uellent, affuit beatus Dionysius et eius interuentu liberatus est et penam euasit.
143 Forte enim eius anima ad corpus rediit et ibi penitentiam egit.
144 Clodoueus rex corpus sancti Dionysii minus religiose discooperiens os brachii eius fregit et cupide rapuit, qui mox in amentiam uersus est.
145 Circa annum domini DCLXXXVII Beda uenerabilis presbiter et monachus in Anglia claruit qui, licet in sanctorum cathalogo computetur, tamen ab ecclesia non sanctus sed uenerabilis appellatur, et hoc duplici de causa.
146 Prima est quia cum pre nimia senectute eius oculi caligassent habebat, ut aiunt, quendam ductorem a quo per uillas et castella se duci faciebat et ubique uerbum domini predicabat.
147 Quadam uice dum per quandam uallem magnis lapidibus plenam transirent, eius discipulus derisionis causa eidem dixit quod ibi esset magnus populus congregatus, qui eius predicationem silenter et auide expectabant.
148 Tunc ille feruenter predicare incipiens cum in fine ‘per omnia secula seculorum’ conclusisset, mox, ut aiunt, alta uoce lapides clamauerunt: «Amen, uenerabilis pater».
149 Quia igitur eum uenerabilem miraculose lapides uocauerunt, ideo uenerabilis appellatur; uel, ut alii asserunt, ei angeli responderunt: «Bene, uenerabilis pater, dixisti».
150 Secunda causa est quia post eius mortem quidam clericus sibi deuotus quendam uersum edere cupiebat quem in eius tumulo facere sculpi uolebat ita incipiens: ‘Hac sunt in fossa’ uolens uersum taliter terminare: ‘Bede sancti ossa’.
151 Sed quia talem finem uersus congruitas non patiebatur et sedula mente reuolueret nec congruum finem uideret, dum quadam nocte multum super hoc cogitans mane ad tumulum properasset manibus angelicis uersum taliter sculptum reperit et finitum: ‘Hac sunt in fossa Bede uenerabilis ossa’.
152 In die autem ascensionis cum morti appropinquaret ad altare portari se faciens antiphonam ‘O rex glorie domine uirtutum’ usque ad finem deuote dixit, qua finita in pace dormiuit tantusque odor omnes perfudit ut in paradiso se esse extimarent.
153 Eius corpus apud Ianuam deuotione congrua colitur.
154 Per idem tempus, scilicet circa annos domini DCC, Rachordus rex Frisonum cum baptizari deberet et iam unum pedem in lauacro intinxisset, alterum retrahens interrogauit ubinam plures maiorum suorum essent, in inferno an in paradiso.
155 Et audiens plures esse in inferno, intinctum pedem retrahens: «Sanctius est, inquit, plures quam pauciores sequi».
156 Et ita ludificatus a demone promittente ei quod tertia die abhinc incomparabilia bona sibi daret, ipse quarta die subita et eterna morte periit.
157 In Campania Ytalie frumentum et hordeum et legumina instar pluuie de celo cecidisse refertur.
158 Per idem tempus, scilicet circa annum domini DCCXL, cum corpus sancti Benedicti de Monte Cassino ad monasterium Floriacense et corpus sancte Scholastice sororis eius apud Cenomanas fuisset translatum, Karolus magnus monachus Cassinensis corpus sancti Benedicti ad castrum Cassinum transferre uolebat, sed miraculis a deo ostensis et Francis resistentibus prohibitus fuit.
159 Eo tempore, scilicet circa annos domini DCCXL, terre motus magnus factus est, quo urbes alie sunt subuerse, alie a montanis ad subiecta campestria cum muris et habitatoribus suis integre et salue ultra sex miliaria, ut dicitur, transmigrarunt.
160 Corpus sancte Petronille Petri apostoli filie transfertur, in cuius sepulcro marmoreo ipsius Petri manu scriptum legebatur: «Auree Petronille dilectissime filie», ut ait Sigebertus.
161 Eo tempore Tyrii Armeniam infestant.
162 In quorum patria cum olim pestilentia fuisset, suasu christianorum in modum crucis sua capita totonderunt; et quia per hoc signum salus reddita est, hunc tondendi retinuerunt ritum.
163 Pipino tandem post multos triumphos defuncto Karolus magnus eius filius ei in regnum successit, cuius tempore in Romana sede Adrianus pontifex presidebat.
164 Qui ad Karolum magnum legatos misit postulans ab eo auxilium contra Desiderium regem Longobardorum qui more patris sui Astulphi ecclesiam plurimum infestabat.
165 Cui Karolus obediens magno congregato exercitu per montem Cenisium Ytaliam intrauit et Papiam ciuitatem regiam potenter obsedit et ibi Desiderium capiens cum uxore, filiis et principibus ad Gallias in exilium misit et omnia iura ecclesie que Longobardi abstulerant sibi restituit.
166 Erant tunc in exercitu Karoli Amicus et Amelius strenuissimi milites Christi, quorum miri actus leguntur; qui apud Mortariam, ubi Longobardos Karolus superauit ceciderunt.
167 Et hic terminatum est regnum Longobardorum.
168 Nam deinceps illum regem habebant quem cesares sibi donabant.
169 Proficiscente Karolo Romam papa synodum CLIII episcoporum congregauit in qua synodo papa ius eligendi pontificem Romanum et ordinandi apostolicam sedem Karolo dedit; archiepiscopos quoque et episcopos per singulas prouincias ante consecrationem ab ipso inuestituram accipere definiuit.
170 Filii quoque eius Rome in reges inunguntur, scilicet Pipinus super Ytaliam, Ludouicus super Aquitaniam.
171 Alcuinus magister Karoli tunc florebat.
172 Pipinus Karoli filius de coniuratione contra patrem conuictus in monachum tonsuratur.
173 Circa annos domini DCCLXXXII, tempore scilicet Yrene imperatricis et filii sui nomine Constantini, homo quidam in longis muris Thracie fodiens, sicut in quadam chronica legitur, inuenit arcam lapideam.
174 Quam cum expurgasset et reuelasset, uirum iacentem ibi reperit et litteras taliter continentes: ‘Christus nascetur ex Maria uirgine et credo in eum; sub Constantino et Yrene imperatoribus o sol iterum me uidebis’.
175 Defuncto Adriano Leo in Romanam sedem sublimatus est, uir per omnia reuerendus; cuius sublimationem propinqui Adriani egre ferentes cum litanias maiores ageret contra eum populo concitato ei oculos eruerunt et linguam preciderunt.
176 Sed deus miraculose linguam sibi et uisum restituit.
177 Qui dum ad Karolum confugisset, ipse eum in sede sua collocauit et reos puniuit.
178 Romani igitur suadente papa anno domini DCCLXXXIIII relicto imperio Constantinopolitano uno omnium consensu imperatorias laudes Karolo acclamant eumque per manum Leonis imperatorem coronant cesarem et augustum appellant.
179 Post Constantinum enim magnum imperialis sedes apud Constantinopolim habebatur pro eo quod predictus Constantinus Romanam sedem uicariis beati Petri reliquit et apud predictam urbem sedem sibi ordinauit.
180 Verumptamen propter dignitatem imperatores Romani nuncupati sunt usque ad illud tempus quo Romanum imperium ad reges Francorum translatum est.
181 Postea uero illi Grecorum siue Constantinopolitani, isti uero Romanorum imperatores uocati sunt.
182 Hoc autem de tanto imperatore ualde fuit mirabile, quia nulla filiarum suarum quamdiu uixit uoluit coniugio copulare.
183 Dicebat enim se earum contubernio carere non posse et, ut Alcuinus eius magister de eo scribit, licet alias felix esset, in hoc aduerse fortune malignitatem expertus est satis declarans quid super hoc dicere uellet.
184 Quod tamen ita imperator dissimulauit ac si de eo nulla suspicio haberetur, quamuis de hoc multus sermo fieret.
185 Vnde et quocumque ibat semper eas secum ducebat.
186 Huius Karoli tempore officium ambrosianum maxime dimissum est et gregorianum sollempniter diuulgatum, imperiali auctoritate ad hoc plurimum adiuuante.
187 Ambrosius namque, ut testatur Augustinus in libro confessionum, cum a Iustina imperatrice, ariana perfidia deprauata, persecutionem pateretur et intra ecclesiam cum plebe catholica insidiis urgeretur, instituit hymnos et psalmos secundum morem orientalium decantari ne populus meroris tedio contabesceret.
188 Quod per omnes fuit postmodum ecclesias deriuatum.
189 Verum Gregorius postmodum superueniens plura mutauit, addidit et detruncauit.
190 Sancti enim patres non statim omnia ad decorem officii pertinentia uidere potuerunt, sed diuersi diuersa ordinauerunt.
191 Nam et misse inceptio tres uarietates habuit.
192 Olim enim a lectione inchoabatur, sicut adhuc in sabbato sancto fit.
193 Postmodum Celestinus papa psalmos ad introitum misse cantari instituit, Gregorius uero introitum misse cum cantu ordinauit et quosdam uersos de illo psalmo qui totus cantabatur retinuit.
194 Psalmos olim circa aram in modum corone circumstantes concorditer concinebant et inde chorus dicitur, sed Flauianus et Theodorus quod alternatim cantentur instituerunt, ab Ignatio hoc habentes qui super hoc diuinitus fuit edoctus.
195 Ieronimus psalmos, epistolas, euangelia et ex magna parte officia diurna et nocturna preter cantum ordinauit; Ambrosius, Gelasius et Gregorius orationes et cantus addiderunt et lectionibus et euangeliis coaptauerunt.
196 Gradualia, tractus et alleluia Ambrosius, Gelasius et Gregorius ad missam cantari instituerunt; Hylarius, uel secundum quosdam Symmachus papa uel Telesphorus papa, addidit ad ‘Gloria in excelsis’ ‘laudamus te’ et cetera que sequuntur.
197 Nocherus abbas sancti Galli sequentias pro neumis ipsius alleluia prius composuit, sed Nicholaus papa ad missam eas cantari concessit.
198 Hermannus Contractus Teutonicus fecit ‘Rex omnipotens’,‘Sancti spiritus adsit nobis gratia’ et ‘Aue Maria’ et antiphonas ‘Alma redemptoris’ et ‘Symon Bariona’.
199 Petrus uero de Compostella episcopus fecit ‘Salue regina’.
200 Sigebertus tamen dicit quod Robertus rex Francorum fecit sequentiam ‘Sancti spiritus adsit gratia etc.’.
201 Karolus, ut refert Turpinus archiepiscopus, erat corpore decorus, sed in uisu ferus; statura eius pedum octo, facies eius palmum et dimidium in longitudine possidebat, barba uero palmum unum, frons erat unius pedis.
202 Militem armatum super equum sedentem a uertice simul cum equo uno ictu cum spata scindebat; quatuor ferraturas equorum simul facile manibus extendebat.
203 Militem armatum rectum stantem super manum suam a terra usque ad caput suum sola manu uelociter eleuabat.
204 Leporem integrum aut duas gallinas uel anserem edebat, modicum uinum et lymphatum bibebat; tam parcus in bibendo erat quod semper in cena raro plus quam ter bibere solebat.
205 Cenobia multa construxit, laudabiliter uitam finiuit et in fine rerum suarum Christum heredem fecit.
206 Cui in imperium successit Ludouicus eius filius uir clementissimus, circa annos domini DCCCXV, cuius tempore episcopi et clerici cingula auro texta et exquisitas uestes et alia ornamenta secularia deposuerunt.
207 Theodulphus Aurelianensis episcopus falso apud imperatorem accusatus ab eodem est custodie Andegauis mancipatus.
208 Cum autem, ut in quadam chronica habetur, in die palmarum processio iuxta domum in qua custodiebatur transiret, ille aperta fenestra factoque silentio pulcherrimos illos uersus a se editos, scilicet ‘Gloria, laus et honor tibi sit rex Christe redemptor etc.’ presente imperatore cantauit; qui in tantum imperatori placuerunt quod ipsum a uinculis mox absoluit et in sua sede restituit.
209 Legati Michaelis imperatoris Constantinopolitani inter cetera munera detulerunt Ludouico filio Karoli magni libros Dionysii de ierarchia de Greco in Latinum translatos, qui cum gaudio sunt recepti; et XVIIII infirmi in ipsa nocte in ecclesia eius sunt curati.
210 Mortuo Ludouico Lotharius imperium tenuit; cui fratres eius, scilicet Karolus et Ludouicus, bellum indicentes, tanta utrimque facta est strages ut nulla etas meminerit tantam aliquando fuisse in regno Francorum.
211 Tandem pacto inito Karolus regnat in Francia, Ludouicus in Germania, Lotharius inYtalia et parte Francie que ab ipso Lotharingia dicta est.
212 Qui postmodum Ludouico eius filio imperium derelinquens habitum monachalem accepit.
213 Huius tempore, ut in quadam alia chronica dicitur, erat papa Sergius natione Romanus, qui primo os porci dictus est, sed mutato nomine uocatus est Sergius.
214 Ab illo tempore ordinatum est ut omnes pape nomina mutent, tum quia dominus hiis quos in apostolatum elegit nomen mutauit, tum quia sicut mutantur in nomine sic mutari debent in uite perfectione, tum ne ille qui ad tam decorum officium eligitur aliquo nomine indecoro turpetur.
215 Huius Ludouici tempore, scilicet anno domini DCCCLVI, ut in chronica quadam habetur, in parochia Maguntina malignus spiritus parietes domorum quasi malleis pulsando et manifeste loquendo et discordias seminando adeo homines infestabat ut quocumque intrasset statim illa domus exurebatur.
216 Presbiteris autem litanias agentibus et aquam benedictam spargentibus inimicus lapides iactabat et multos cruentabat.
217 Tandem aliquando conquiescens confessus est se quando aqua spargebatur sub capa talis sacerdotis quasi familiaris sui latuisse accusans quod cum filia procuratoris in peccatum lapsus fuerit.
218 Per idem tempus rex Bulgarorum cum gente sua ad fidem conuersus tante perfectionis fuit ut maiore filio in regnum ordinato ipse habitum monachalem accepit; sed cum eius filius iuueniliter agens ad gentilitatis cultum redire uellet, resumpta militia persecutus eum cepit effossisque oculis in carcerem misit et in regnum statuto filio iuniore habitum sacrum resumpsit.
219 In Ytalia apud Brixiam tribus diebus et tribus noctibus sanguis de celo pluisse narratur.
220 Per idem tempus locuste innumerabiles in Galliis apparuerunt, senas habentes alas, sex pedes, duos dentes lapidibus duriores, ut castrorum acies turmatim uolantes, spatium diurni itineris quatuor aut quinque milibus extendentes, omnia uiridia in herbis et arboribus uastantes; que usque ad mare Britannicum peruenientes tandem flatu uentorum in profundum maris demerse sunt, sed estu Oceani ad litus reiecte ex putredine sua aerem corruperunt.
221 Vnde mortalitas maxima et fames perualida est secuta ut fere tertia pars hominum interiret.
222 Denique primus Otto imperauit, scilicet anno domini DCCCCXXXVIII. Dum autem in paschali sollempnitate dictus Otto principibus conuiuium preparasset, antequam sederent cuiusdam principis filius more puerili ferculum de mensa accepit, quem dapifer fuste prostrauit.
223 Quod cernens pedagogus pueri ipsum dapiferum mox peremit.
224 Quem cum sine audientia cesar condempnare uellet, ille cesarem ad terram deiecit et suffocare cepit.
225 Qui cum de eius manibus uix erutus fuisset, ipsum reseruari iussit se culpabilem clamans quod festo non detulit, unde ipsum libere abire permisit.
226 Ottoni primo successit Otto secundus.
227 Hic, dum Ytalici pacem sepius uiolarent, Romam uenit et omnibus proceribus, magnatibus et pontificibus apud gradum ecclesie conuiuium grande fecit.
228 Quibus epulantibus latenter omnes cingi fecit armatis, deinde de uiolata pace querimoniam mouens iubet in scriptis culpabiles recitari.
229 Quos statim ibidem decollari faciebat, alios uero epulari satagebat.
230 Huic successit Otto tertius, circa annum domini DCCCCLXXXIIII. Iste cognominatur mirabilia mundi.
231 Hic, ut in quadam chronica dicitur, quandam uxorem habuit que cuidam comiti se prostituere uoluit.
232 Sed cum ille nollet tantum facinus perpetrare, illa indignata predictum comitem apud imperatorem adeo infamauit quod eum imperator sine audientia decollari fecit.
233 Qui antequam decollaretur rogauit uxorem suam ut iudicio candentis ferri post mortem eum comprobet innocentem.
234 Adest dies in quo cesar pupillis et uiduis se asserit iudicium facturum, affuit et uidua mariti caput secum suis portans in ulnis.
235 Tunc quesiuit ab imperatore qua morte dignus esset qui iniuste aliquem occidisset.
236 Qui cum priuatione capitis eum dignum assereret, illa intulit dicens: «Tu es ille uir qui maritum meum ad suggestionem uxoris tue innocenter occidi mandasti.
237 Et ut me uerum dicere comprobes, hoc candentis ferri iudicio comprobabo».
238 Quod cesar uidens obstupuit et in manus femine se puniendum dedit.
239 Interuentu tamen pontificum et procerum inducias decem dierum, deinde octo, tertio septem, quarto sex a uidua accepit.
240 Tunc imperator causa examinata et ueritate cognita uxorem uiuam concremauit et pro redemptione sui quatuor castra uidue dedit.
241 Que castra sunt in episcopatu Lunensi et uocantur ab induciis dierum X,VIII,VII,VI. Post hunc beatus Henricus, qui fuit dux Bauarie, anno domini MII, imperium sumpsit.
242 Qui Stephano regi Vngarie adhuc gentili sororem suam nomine Galam in uxorem dedit et tam ipsum regem quam totam eius gentem ad fidem Christi conuertit.
243 Qui Stephanus tante religionis fuit ut multorum miraculorum gloria deus ipsum illustrem reddiderit.
244 Hic Henricus et uxor eius Kunegundis uirgines permanserunt et celibem uitam ducentes in pace quieuerunt.
245 Huic successit Conradus, quidam dux Francorum qui neptem sancti Henrici duxit uxorem.
246 Huius tempore uisa est in celo trabs ignea mire magnitudinis super solem iam ad occasum uergentem currere et ad terram cadere.
247 Hic quosdam episcopos de Ytalia in uincula coniecit et quia Mediolanensis archiepiscopus de uinculis fugit suburbia Mediolani incendit.
248 Die uero pentecostes, cum imperator in parua ecclesia secus urbem coronaretur, ad missam tam grauia tonitrua fulguraque fuerunt ut aliqui mente exciderent, aliqui spiritum exhalarent.
249 Bruno uero episcopus qui missam canebat et secretarius imperatoris cum aliis dixerunt se inter missarum sollempnia uidisse sanctum Ambrosium imperatori comminantem.
250 Huius Conradi tempore, scilicet anno domini MXXV, comes Lupoldus, ut in quadam chronica dicitur, iram regis metuens cum uxore sua in siluam fugiens in quodam tugurio latitabat.
251 In qua silua dum cesar uenaretur nocte superueniente in eodem tugurio ipsum oportuit hospitari.
252 Cui hospita pregnans uicinaque partui decenter ut potuit strauit et necessaria ministrauit.
253 Eadem nocte mulier filium peperit et uocem tertio ad se uenientem cesar audiuit: «Conrade, hic puer modo progenitus gener tuus erit».
254 Mane ille surgens duos armigeros sibi secretarios ad se uocauit dicens: «Ite et puerulum illum de manibus matris uiolenter auferte et ipsum per medium scindentes cor eius mihi portate».
255 Conciti illi euntes de gremio matris puerum rapuerunt.
256 Quem uidentes elegantissime forme misericordia commoti ipsum super quandam arborem ne a feris deuoraretur reposuerunt et leporem scindentes cor eius cesari detulerunt.
257 Eodem die dum quidam dux inde transiret et puerum uagientem audiret, eum ad se duci fecit et dum filium non haberet uxori attulit et nutriri eum faciens a se de uxore sua genitum esse finxit et Henricum uocauit.
258 Cum igitur iam creuisset, erat corpore pulcherrimus, ore facundus et omnibus gratiosus.
259 Quem cesar tam decorum et prudentem uidens a patre ipsum petiit et in curia sua manere fecit; sed cum uideret puerum omnibus gratiosum et ab omnibus commendari dubitare cepit ne post se regnaret et ne iste sit ille quem occidi mandauerat.
260 Volens igitur esse securus litteras manibus suis scriptas per eum uxori dirigit in hunc modum: ‘In quantum est cara uita tua, mox ut litteras istas receperis puerum hunc necabis’.
261 Dum igitur pergens in quadam ecclesia hospitatus fuisset et fessus super bancum quiesceret et bursa in qua erant littere dependeret, sacerdos curiositate ductus bursam aperuit et litteras sigillo regis munitas uidens ipsas saluo sigillo aperuit et legens scelus abhorruit et radens subtiliter quod dicebatur ‘istum necabis’ scripsit ‘filiam nostram in uxorem isti dabis’.
262 Cumque regina litteras sigillo imperatoris munitas uideret et de manu imperatoris scriptas esse cognosceret, conuocatis principibus nuptias celebrauit et filiam suam eidem in uxorem dedit; que nuptie Aquisgrani celebrate sunt.
263 Cum autem cesari a dicentibus narraretur quam sollempniter fuissent filie sue nuptie celebrate, ille obstupefactus a duobus armigeris et duce et sacerdote ueritate comperta dei ordinationi non resistendum esse uidit et ideo pro puero mittens esse suum generum approbauit et post se in imperio regnare instituit.
264 In loco autem ubi puer Henricus natus fuit nobile monasterium edificatum est, quod usque hodie Vrsania nominatur.
265 Iste Henricus omnes ioculatores a curia sua remouit et que hiis dari consueuerant pauperibus erogabat.
266 Huius tempore tantum schisma in ecclesia fuit ut tres in summos pontifices electi essent; a quodam tamen presbitero nomine Gratianus magna illis data pecunia eidem cesserunt et ipse papatum obtinuit.
267 At Henricus dum pro sedando schismate Romam pergeret, Gratianus ei obuians auream coronam sibi obtulit ut propitium sibi haberet.
268 Ille autem cuncta dissimulans synodo conuocata Gratianum de symonia conuicit et alium subrogauit.
269 In libro tamen Bonizi, quem misit ad comitissam Matildim, dicitur quod cum predictus presbiter simplicitate ductus pontificatum sibi per pecuniam acquisierit ut schismati obuiaret, ipse postmodum errorem suum cognoscens se ipsum suadente imperatore deposuit.
270 Post hunc Henricum tertius Henricus imperat.
271 Huius tempore Bruno in papam eligitur et Leo uocatur.
272 Qui dum ad capessendam sedem apostolicam Romam tenderet, audiuit uoces angelorum canentium: “Dicit dominus: ‘ego cogito cogitationes pacis etc.’” Hic de multis sanctis cantus composuit.
273 Hoc tempore per Berengarium turbata fuit ecclesia; qui asserebat corpus et sanguinem Christi non uere, sed figuratiue esse in altari.
274 Contra quem scripsit egregie Lanfrancus prior Betensis natione Papiensis, qui fuit magister Anselmi Cantuariensis.
275 Deinde Henricus quartus imperat anno domini MLVII, cuius tempore maxime floruit Lanfrancus prior monasterii Betensis.
276 Ad cuius eximiam doctrinam conuolauit de Burgundia Anselmus postmodum multa uirtute et sapientia adornatus et ei in prioratu successit.
277 Sub hoc tempore Iherusalem a Saracenis capta a fidelibus recuperata est.
278 Ossa beati Nicholai apud Barensem urbem translata sunt.
279 De quo inter cetera legitur quod dum in quadam ecclesia que dicitur sancta crux subiecta sancte Marie de caritate nondum beati Nicholai noua hystoria cantaretur, fratres priorem ut eam sibi cantare liceret instantius exorabant.
280 Qui nullatenus acquiescens dixit incongruum esse morem pristinum nouitatibus immutare.
281 Cumque adhuc fratres instarent, ille indignatus respondit: «Recedite, fratres, nunquam a me licentia concedetur ut noua cantica, immo ioculatoria quedam in mea ecclesia decantentur».
282 Adueniente uero festiuitate eiusdem fratres cum quadam tristitia matutinarum uigilias peregerunt.
283 Cumque omnes se in lectis recepissent, ecce, Nicholaus priori uisibiliter terribilis apparuit.
284 Quem per capillos a lecto abstrahens dormitorii pauimento collisit incipiensque antiphonam ‘O pastor eterne’ per singulas uocum differentias uirgis quas in manu tenebat grauissimos ictus super dorsum patientis ingeminans per ordinem morose canendo antiphonam ad finem usque perduxit.
285 Qui cum omnes suis clamoribus excitasset, semiuiuus ad lectulum deportatur.
286 Tandem ad se rediens ait: «Ite et hystoriam nouam sancti Nicholai amodo decantate».
287 Hoc tempore ex Molinensis cenobio XXI monachi cum abbate suo Roberto Cistercii solitudinem adeuntes ut ibi regule sue professionem districtius obseruarent nouum ordinem ex ueteri instituerunt.
288 Ildebrandus prior Cluniacensis factus papa Gregorius uocatus est.
289 Hic dum in minoribus constitutus legatione fungeretur apud Lugdunum archiepiscopum Ebronensem de symonia miraculose conuicit.
290 Nam dum idem archiepiscopus omnes accusatores suos corrumperet et conuinci non posset, legatus ut «Gloria patri et filio et spiritui sancto» diceret imperauit.
291 Ille «Gloria patri et filio» expedite dicebat, «spiritui» uero «sancto» dicere non poterat quippe quia in spiritum sanctum peccauerat.
292 Qui peccatum suum confitens mox ut depositus est clara uoce spiritum sanctum nominauit.
293 Hoc miraculum refert Bonizo in libro ad comitissam Matildim.
294 Mortuo Henrico quarto Spire et cum aliis regibus sepulto, hunc uersum Henrici in epitaphio habent: ‘Filius hic, pater hic, auus hic, proauus iacet istic’.
295 Huic successit Henricus quintus anno domini MCVIII; qui papam cum cardinalibus cepit et eos dimittens inuestituram episcoporum et abbatum per annulum et baculum pastoralem accepit.
296 Sub hoc tempore Bernardus cum fratribus suis Cistercium ingreditur.
297 In parochia Legiensi porca porcellum faciem hominis habentem enixa est, pullus galline quadrupes natus est.
298 Lotharius successit Henrico, cuius tempore mulier quedam in Hyspania monstrum bis gemini corporis enixa est auersis uultibus et corporibus sibi coherens.
299 Ante quidem effigies erat hominis integro corporis membrorumque ordine distincta, retro uero facies canis, corporis et membrorum proprietate integra.
300 Post hoc regnauit Conradus anno domini MCXXXVIII. Eo tempore Hugo de Sancto Victore doctor excellentissimus et in omni scientia summus et religione deuotus obiit.
301 De quo referunt quod cum infirmitate ultima laboraret et nullum cibum retinere posset, corpus tamen dominicum sibi dari cum multa instantia postulabat.
302 Tunc fratres eius turbationem sedare uolentes simplicem hostiam instar corporis dominici sibi detulerunt.
303 Quod ille per spiritum recognoscens ait: «Misereatur uestri dominus, fratres, cur me deludere uoluistis? Iste enim non est dominus meus, quem deportastis».
304 Mox illi stupefacti cucurrerunt et sibi corpus dominicum detulerunt; sed ille uidens quod recipere non ualeret, eleuatis in celum manibus sic orauit: «Ascendat filius ad patrem et spiritus ad deum qui fecit illum».
305 Et inter hec uerba spiritum exhalauit et corpus domini ibidem disparuit.
306 Eugenius abbas sancti Anastasii papa constituitur; qui ab urbe expulsus eo quod senatores alium creauerunt, Gallias uenit et Bernardum ante se misit, qui uiam domini predicabat et multa miracula faciebat.
307 Gilibertus Porretanus florebat.
308 Fredericus nepos Conradi imperauit anno domini MCLIII. Floruit magister Petrus Lombardus episcopus Parisiensis, qui librum sententiarum, glossas psalterii et epistolarum Pauli utiliter compilauit.
309 Eo tempore tres lune in celo uise sunt et in medio signum crucis nec multo post uisi sunt tres soles.
310 Tunc Alexander in papam canonice est electus, contra quem Octauianus, Iohannes Cremensis tituli sancti Calixti et Iohannes Strumensis successiue in papam eliguntur et fauore imperatoris fulciuntur.
311 Durauit hoc schisma annis decem et octo, infra quod tempus Teutonici qui apud Tuscolanum pro imperatore morabantur Romanos apud Montem Portum inuadunt et tot a nona usque ad uesperas occiderunt ut nunquam ex Romanis tot milia sint occisa, licet tempore Hannibalis tot occisi sint ut tres cophinos annulorum quos de digitis procerum occisorum idem Hannibal extrahi fecit Carthaginem destinauerit.
312 Quorum multi apud sanctum Stephanum et sanctum Laurentium sepulti sunt et habent hoc epitaphium: ‘Mille decem decies et sex decies quoque seni’.
313 Imperator Fredericus dum terram sanctam uisitasset et in flumine quodam lauaretur, ibidem necatus periit uel, ut alii asserunt, equo suo impingente in aquam cecidit ibique interiit.
314 Huic successit Henricus filius eius anno domini MCXC. Eo tempore tante pluuie cum tonitruis et fulminibus et tempestatibus facte sunt quantas nulla meminit hominum antiquitas.
315 Lapides enim ad quantitatem ouorum quadranguli mixti cum pluuia de celo cadentes arbores, uineas et segetes destruxerunt et multos homines occiderunt.
316 Corui quoque et quam plures aues per aera in hac tempestate uolantes uisi sunt carbones uiuos in rostro portare et domos incendere.
317 Contra Romanam ecclesiam semper tyrannidem Henricus exercuit et ideo eo mortuo Innocentius tertius ne frater eius Philippus promoueretur se opposuit et Ottoni filio ducis Saxonie adhesit et eum Aquisgrani in regem Alemannie coronari fecit.
318 Eo tempore dum plures barones Francie pro liberatione terre sancte ultra mare pergerent, Constantinopolim ceperunt.
319 Hiis temporibus ordines predicatorum et minorum orti sunt.
320 Innocentius tertius legatos ad Philippum regem Francorum misit ut terram Albigensium inuaderet et hereticos deleret.
321 Qui omnes capiens concremari fecit.
322 Denique Innocentius Ottonem imperatorem coronauit et ut iura ecclesie saluaret ab eo iuramentum exegit.
323 Qui statim ipso die contra iuramentum uenit necnon et Romipetas expoliari fecit, unde papa eum excommunicauit et ab imperio deposuit.
324 Eo tempore fuit sancta Elizabeth filia regis Vngarie que fuit uxor landgrauii; que inter alia innumera miracula plures mortuos, ut scribitur, suscitauit et cecum natum illuminauit; de cuius corpore usque hodie oleum fluere perhibetur.
325 Ottone deposito Fredericus Henrici filius eligitur et ab Honorio coronatur.
326 Leges optimas pro libertate ecclesie et contra hereticos edidit.
327 Hic super omnes diuitiis et gloria abundauit, sed eis in superbia abusus fuit: nam tyrannidem contra ecclesiam exercuit, duos cardinales uinculauit, prelatos quos Gregorius ix ad concilium conuocauerat capi fecit et ideo ab ipso excommunicatur.
328 Denique Gregorius multis tribulationibus pressus moritur et Innocentius IV natione Ianuensis concilium apud Lugdunum conuocans ipsum imperatorem deposuit.
329 Quo deposito et defuncto sedes imperii usque hodie uacat.



© 2006 - 2024 Monumenta Informatik