monumenta.ch > Ambrosius > 11
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, X. <<<     >>> XII.

CAPUT XI. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

69 Sed fortasse referatur quia in posterioribus csg102.176 istius ipsius libri iterum Dominus Deum Spiritum dixit, sed de Patre Deo sensit. Sic enim habes in Evangelio: Nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare. Non solum enim hoc exemplo divinitatem sanciti Spiritus vultis negare; sed etiam in Spiritu adorari Deum tamquam ad subiectionem Spiritus derivatis.
70 Cui loco respondebo breviter, quia spiritus plerumque ponitur pro gratia spiritali, sicut et Apostolus dixit: Quia ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, hoc est, gratia spiritalis; nisi forte gemitus vos sancti Spiritus audire potuistis. Ergo et hic adoratur Deus, non in malitia cordis, sed in gratia spiritali. In animam enim malevolamnon intrat sapientia; quia nemo potest dicere Dominum Iesum, nisi in Spiritu sancto. Statimque subdidit: Divisiones vero gratiarum sunt.
71 Non igitur hoc ad plenitudinem, nec ad portionem Spiritus potest pertinere, quia neque humana mens eius plenitudinem capit, neque in ullas sui dividitur sectiones: sed donum gratiae spiritalis infundit, in quo adoratur Deus, sicut adoratur etiam in veritate; non enim adcsg102.177orat, nisi qui veritatem divinitatis eius pio haurit affectu. Nec utique velut personaliter Christum, aut sanctum personaliter csg98.139 Spiritum comprehendit.
72 Aut si putas quod velut personaliter dictum de Spiritu videatur et de Christo: ergo Deus similiter adoratur in veritate, sicut adoratur in Spiritu. Aut similis igitur subiectio, quod absit ut credas; et nec Filius adoratur: aut, quod verum est, similis unitatis est gratia, et Spiritus adoratur.
73 Colligamus hic ergo et concludamus Arianorum impias quaestiones. Si enim ideo negant adorandum Spiritum, quia Deus adoratur in Spiritu; negent ergo adorandam veritatem, quia Deus adoratur in veritate. Nam licet plurimae veritates sint, quia scriptum est: Diminutae sunt veritates a filiis hominum; donatae tamen sunt a veritate divina, quae est Christus qui ait: Ego sum via, veritas et vita. Ergo si hoc loco veritatem ex usu intelligunt, intelligant etiam gratiam spiritalem, et nihil est offensionis: aut si veritatem Christum accipiunt, adorandum negent.
74 Sed refelluntur factis piorum, serie Scripturarum. Adoravit enim Christum Maria, et ideo praenuntia resurrectionis ad apostolos csg102.178 destinatur, solvens haereditarium nexum, et feminei generis immane delictum. Hoc enim operatus est in mysterio Dominus; ut ubi superabundaverat peccatum, superabundaret et gratia. Meritoque ad viros femina destinatur; ut quae culpam viro prima nuntiaverat, prima Domini gratiam nuntiaret.
75 Adoraverunt et apostoli; et ideo quia detulerunt fidei testimonium, acceperunt fidei magisterium. Adoraverunt et angeli, de quibus scriptum est: Et adorent eum omnes angeli eius.
76 Adorant autem non solum divinitatem eius, sed etiam scabellum csg98.140 pedum eius, sicut scriptum est: Et adorate scabellum pedum eius; quoniam sanctum est. Aut si negant quia in Christo etiam incarnationis adoranda mysteria sint, in quibus velut vestigia quaedam divinitatis expressa, et vias quasdam Verbi coelestis advertimus; legant quia et apostoli adorabant eum in carnis gloria resurgentem.
77 Ergo si nihil derogat Christo, quod Deus adoratur in Christo; quia adoratur et Christus: nihil utique derogat etiam Spiritui, quia Deus adoratur in Spiritu; quia adoratur et Spiritus, sicut Apostolus dixit: Spiritui Dei servimus. Qui enim servit, et adorat, sicut supra dictum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
78 Sed ne forte propositum aliquis praeterfugere videatur exemplum, csg102.179 qua ratione ad incarnationis Dominicae sacramentum spectare videatur, quod ait Propheta: Adorate scabellum pedum eius, consideremus; non enim ex usu hominum aestimare debemus scabellum. Nam neque corporalis Deus, aut non immensus; ut tamquam fulcrum pedibus eius scabellum subiectum putemus. Neque adorandum quidquam praeter Deum legimus; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies. Quomodo ergo adversus Legem Propheta praeciperet, sub Lege nutritus, et eruditus in Lege. Non mediocris igitur quaestio, et ideo diligentius consideremus quid sit scabellum. Legimus enim alibi: Coelum mihi thronus, terra autem scabellum pedum meorum. Sed nec terra adoranda est nobis, quia creatura est Dei.
79 Videamus tamen ne terram illam dicat adorandam Propheta, quam Dominus Iesus in carnis assumptione suscepit. csg98.141 Itaque per scabellum terra intelligitur: per terram autem caro Christi, quam hodieque in mysteriis adoramus, et quam apostoli in Domino Iesu, ut supra diximus, adorarunt; neque enim divisus est Christus, sed unus : neque cum adoratur tamquam Dei Filius, natus ex Vircsg102.180gine denegatur. Cum igitur incarnationis adorandum sit sacramentum, incarnatio autem opus Spiritus, sicut scriptum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei : haud dubie etiam sanctus Spiritus adorandus est; quando adoratur ille, qui secundum carnem natus ex Spiritu sancto est.
80 Ac ne quis hoc derivet ad Mariam virginem: Maria erat templum Dei, non Deus templi. Et ideo ille solus adorandus, qui operabatur in templo.
81 Nihil ergo officit, quod Deus adoratur in Spiritu; quia et Spiritus adoratur. Quamquam si ipsa verba consideremus, quid aliud in Patre et Filio et Spiritu sancto, nisi eiusdem potestatis unitatem intelligere debemus? Quid est enim: In Spiritu et veritate adorare oportet? si tamen hoc non ad gratiam spiritalem referas, nec ad veram conscientiae fidem: sed, ut diximus, personaliter (si tamen dignum hoc verbum est maiestatis expressione divinae) csg98.142 de Christo accipias et de Spiritu.
82 Quid est ergo adoratur in Christo Pater, nisi quia est in Christo Pater, et loquitur in Christo Pater, et manet in Christo Pater? Non utique quasi corpus in corpore; non enim Deus csg102.181 corpus: nec quasi confusus in confuso; sed quasi verus in vero, Deus in Deo, lumen in lumine, quasi Pater sempiternus in Filio coaeterno. Non ergo insertio corporis intelligitur, sed unitas potestatis. Ergo per unitatem potestatis coadoratur in Patre Christus, cum Deus Pater adoratur in Christo. Similiter itaque per unitatem potestatis eiusdem coadoratur in Deo Spiritus, dum Deus adoratur in Spiritu.
83 Adhuc verbi istius vim atque sermonis diligentius pertractemus, et proprietatem eius ex aliis colligamus: Omnia, inquit, in Sapientia fecisti. Quid hic igitur intelligimus exsortem factorum esse Sapientiam? Sed omnia per ipsum facta sunt. Et David ait: Verbo Domini coeli firmati sunt Ergo ipse qui Dei Filium etiam coelestium dicit auctorem, ita utique dixit in Filio facta omnia, ut in operum instauratione Filium a Patre minime separaret, sed Patri iungeret.
84 Paulus quoque ait: Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia. Numquid cum dicit, in ipso, negavit per ipsum? Non negavit utique, sed asseruit. Denique et alibi dixit: Unus Dominus Iesus, per quem omnia. Ergo cum dicit, per ipsum, negavit in ipso condita esse omnia, per quem dicit esse omniacsg102.182? Hanc vim habent verba haec: In ipso, et cum ipso; ut unum in his atque consimile, non contrarium intelligatur. csg98.143 Quod etiam in inferioribus manifestavit dicens: Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt; haec enim tria in Christo unum esse: cum ipso, et per ipsum, et in ipso, sicut supra diximus, Scriptura testatur. Habes enim per ipsum et in ipso condita esse omnia.
85 Accipe etiam quia cum ipso Pater, et ipse cum Patre erat; cum omnia conderentur. Sapientia dicit: Cum pararet coelos, cum illo eram; cum faceret fontes aquarum. Et in veteri Testamento dicendo Pater, Faciamus, ostendit Filium secum adorandum, quasi omnium conditorem. Sicut ergo in Filio creata dicuntur, quorum Filius creator accipitur; ita etiam cum in veritate adorari Deus dicitur, verbi ipsius proprietate in eumdem modum frequenter expressa debet intelligi, quod et Filius adoretur. Similiter itaque adoratur et Spiritus; quia Deus adoratur in Spiritu. Ergo Pater et cum Filio adoratur, et cum Spiritu, quia Trinitas adoratur.



Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, X. <<<     >>> XII.
monumenta.ch > Ambrosius > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik