monumenta.ch > Alcuinus Incertus > Alcuinus Incertus, De divinis officiis, CAPUT XXVI. DE PENTECOSTE.
Alcuinus Incertus, De divinis officiis, XXV. DE VIGILIA. <<<     >>> XXVII. DE DOMINICA DIE.

CAPUT XXVI. DE PENTECOSTE.

1  Initium sane et causa festivitatis Pentecostes, paulo latius repetenda est. 2  Pentecostes enim dies hinc cepit exordium, quando Dei vox in Sina monte desuper intonantis audita est, et lex data est Moysi. 3  In Novo autem Testamento Pentecostes coepit, quando adventum sancti Spiritus, quem Christus promisit, exhibuit, quem ait non esse venturum, nisi ipse ascenderet in coelum. 4  Denique dum portam coeli Christus intrasset, decem diebus interpositis, intremuit subito, orantibus apostolis, locus, et descendente sancto Spiritu super eos, inflammati sunt ita, ut linguis omnium gentium Dei magnalia loquerentur. 5  Adventus itaque sancti Spiritus super apostolos, gratia in varietate linguarum diffusa, solemnitatem transmisit in posteros, eaque de causa Pentecostes celebratur, et dies ipse proprie insignis habetur. 6  Concordat autem haec festivitas Evangelii cum festivitate Legis. 7  Illic enim posteaquam agnus immolatus est, interpositis quinquaginta diebus, data est lex Moysi scripta digito Dei: hic postquam occisus est Christus, qui tanquam ovis ad immolandum ductus est, celebratur verum Pascha; et interpositis quinquaginta diebus, datur Spiritus sanctus, qui est digitus Dei, super centum viginti discipulos, Mosaicae aetatis numero constitutos.