monumenta.ch > Alcuinus Incertus > Alcuinus Incertus, De divinis officiis, CAPUT XXVII. DE DOMINICA DIE.
Alcuinus Incertus, De divinis officiis, XXVI. DE PENTECOSTE. <<<     >>> XXVIII. DE IEIUNIIS IV TEMPORUM.

CAPUT XXVII. DE DOMINICA DIE.

1  Dominicum diem apostoli ideo religiosa solemnitate sanxerunt, quia in eodem Dominus et Redemptor noster a mortuis resurrexit: quique ideo Dominicus appellatur, ut in eo a terrenis operibus vel mundi illecebris abstinentes, tantum divinis cultibus serviamus, dantes scilicet huic diei honorem et reverentiam propter spem resurrectionis nostrae, quam habemus in illa. 2  Nam sicut ipse Dominus Iesus Christus et Salvator noster tertia die resurrexit a mortuis: ita et nos resurrecturos in novissimo die speramus. 3  Unde etiam in Dominico die stantes oramus, quod est signum futurae resurrectionis. 4  Apparet autem hunc diem etiam in sanctis Scripturis esse solemnem. 5  Ipse est enim dies primus saeculi, in ipso formata sunt elementa mundi, in ipso creati sunt angeli, in ipso quoque a mortuis resurrexit Christus, in ipso de coelis super apostolos sanctus descendit Spiritus, manna eodem in eremo primum de coelo datum est. 6  Sic enim dicit Dominus: Sex diebus colligetis manna, in die autem sexta duplum colligetis (Exod. XVI, 4, 5). 7  Sexta enim dies est Parasceve, quae ante sabbatum ponitur; sabbatum autem septima dies est, quam sequitur Dominicus dies, in quo primum manna de coelo venit. 8  Unde colligant Iudaei iam tunc praelatam esse Iudaico sabbato ipsorum Dominicam nostram: iam tunc indicatum, quod gratia Dei ad eos de coelo nulla descenderit, sed in sancta Dominica nostra, in qua primum eamdem Dominus pluit.