monumenta.ch > Beda Venerabilis > Beda Venerabilis, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, 7
Beda, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, VI. De epitheto. <<<     >>> VIII. De onomatopoeia.

VII. De synecdoche.

1 Συνεκδοχὴ est significatio pleni intellectus capax, cum plus minusve pronuntiat; aut enim a parte totum ostendit, ut Ioan. I: Verbum caro factum est. Et, Act. XXVII: Eramus vero in nave, universae animae ducentae septuaginta sex. Aut contra, ut, Ioan. XIX: Ergo propter Parasceven Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum ubi posuerunt Iesum.

bmo296.50 bnf7558.88 med6824.234