monumenta.ch > Gregorius Turonensis > Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 11, 3
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 11, II. <<<    

III.

1  Accessimus autem et nos ad locum cum beato Avito episcopo, et omnia quae narravimus, quaedam ab ipso relata cognovimus, quaedam oculis propriis inspeximus. 2  A memorato autem pontifice diaconatus ac presbyterii sortitus est gradum: multa populo diversis vexato morbis remedia contulit. 3  Nulli tamen cellulam egressus se praebuit contemplandum, nisi tantum per fenestellam extendens manum salutare signaculum imponebat, et si a quoquam visitatus fuisset, ad hanc accedens speculam orationem colloquiumque praebebat. 4  Denique in hac religione cursum vitae consummans, aevi anno 50, ut opinor, migravit ad Dominum.

bav865.80 bnf1712.141 bnf2204.153