monumenta.ch > Hieronymus > Hieronymus, Epistulae, 2, 27
Hieronymus, Epistulae, 2, 26. AD EAMDEM MARCELLAM, <<<     >>> 28. AD EAMDEM MARCELLAM,

27. AD EAMDEM MARCELLAM. SHOW APPARATUS

1  Post priorem Epistulam, in qua de Hebraeis verbis pauca perstrinxeram, ad me repente perlatum est, quosdam homunculos mihi studiose detrahere, cur adversum auctoritatem veterum, et totius mundi opinionem, aliqua in Evangeliis emendare tentaverim. Quos ego cum possem meo iure contemnere (Asino quippe lyra superflue canit) tamen ne nos superbiae, ut facere solent, arguant ita responsum habeant: Non adeo me hebetis fuisse cordis, et tam erasse rusticitatis (quam illi solam pro sanctitate habent, piscatorum se discipulos asserentes, quasi idcirco sancti sint, si nihil scierint) ut aliquid de Dominicis verbis, aut corrigendum putaverim, aut non divinitus inspiratum; sed Latinorum codicum vitiositatem, quae ex diversitate librorum omnium comprobatur, ad Graecam originem, unde et ipsi translata non denegant, voluisse revocare. Quibus si displicet fontis unda purissimi, coenosos rivulsos bibant; et diligentiam qua avium silvas, et concharum gurgites norunt, in Scripturis legendis abiiciant: sintque in hac re tantum simplices, ut Christi verba existiment rusticana, in quibus per tanta iam saecula, tantorum ingenia sudaverunt, ut rationem verbi uniuscuiusque magis opinati sint, quam expresserint. Apostolum arguant imperitiae, qui ob multas litteras insanire dicatur. 2  Scio te cum ista legeris, rugare frontem, et libertatem meam rursum seminarium timere rixarum; ac meum, si fieri potest, os digito velle comprimere, ne audeam dicere, quae alii facere non erubescunt. Rogo quid a nobis libere dictum est? Nunquid in lancibus idola caelata descripsi? nunquid inter epulas Christianas, virginalibus oculis Baccharum Satyrorumque complexus innexui: aut unquam aliquem amarior sermo pulsavit? Nunquid ex mendicis divites fieri doluimus? nunquid reprehendi haereditarias sepulturas? Unum miser locutus, quod virgines saepius deberent cum mulieribus esse, quam cum masculis, totius oculos urbis offendi, cunctorum digitis notor. 'Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis, et factus sum eis in parabolam' : et tu putas me aliquid deinceps locuturum? 3  Verum ne Flaccus de nobis rideat: 'Amphora coepit Institui, currente rota, cur urceus exit?' revertimur ad nostros bipedes asellos; et illorum in aure buccinna magis quam cithara concrepamus. Illi legant, 'spe gaudentes, tempori servientes:' nos legamus, 'spe gaudentes, Domino servientes' . Illi adversus Presbyterum accusationem omnino putent recipiendam: nos legamus, 'adversus Presbyterum accusationem ne receperis, nisi sub duobus, aut tribus testibus: peccantes autem coram omnibus argue'. Illis placeat, 'Humanus sermo et omni acceptione dignus:' nos cum Graecis, id est, cum Apostolo, qui Graece locutus est, erremus: 'Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.' Ad extremum illi gaudeant Gallicis Cantheriis; nos solutus vinculis, et in Salvatoris ministerium praeparatus Zachariae asellus ille delectet, qui postquam Domino terga praebuit, coepit Isaiae consonare vaticinio: 'Beatus qui seminat secus omnem aquam, ubi bos et asinus calcant'.

bnf11864.91 bsb4610.256