monumenta.ch > Hieronymus > Hieronymus, Liber Psalmorum 2, p2, PSALMUS CXLII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXLI. <<<     >>> PSALMUS CXLIII.

PSALMUS CXLII.

1 PSALMUS DAVID, <QUANDO PERSEQUEBATUR EUM FILIUS EIUS. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam, in veritate tua: exaudi me in tua iustitia.
2 Et non intres in iudicium cum servo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
3 Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam.
4 Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi: et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
5 Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar.
6 Expandi manus meas ad te, anima mea <sicut> terra sine aqua tibi.
7 DIAPSALMA. Velociter exaudi me, Domine: defecit spiritus meus.
8 Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum.
9 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi.
10 Notam fac mihi viam in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam.
11 Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus <es > tu.
12 Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam: propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua.
13 Educes de tribulatione animam meam: et in misericordia tua disperdes inimicos tuos.
14 Et perdes omnes qui tribulant animam meam: quoniam ego servus tuus sum.
15 PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID] QUANDO EUM FILIUS SUUS PERSEQUEBATUR. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam, in veritate tua: exaudi me in tua iustitia.
16 Et ne intres in iudicium [Ms. iudicio] cum servo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
17 Quia [Ms. quoniam] persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam.
18 Collocavit me in obscuro sicut mortuos saeculi: et anxiatus est in me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
19 Memor fui dierum antiquorum, et meditatus sum in omnibus operibus tuis: et in factis manuum tuarum meditabar.
20 Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi.
21 DIAPSALMA. Velociter exaudi me.
22 Domine, defecit spiritus meus, ne avertas faciem tuam a me: et ero similis descendentibus in lacum.
23 Auditam mihi fac mane misericordiam tuam: quia [Ms. quoniam] in te speravi, Domine.
24 Notam mihi fac viam in qua ambulem: quia ad te, Domine, levavi animam meam; Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia tu es Deus meus.
25 Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam [Ms. terra recta]: propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua.
26 Et educes de tribulatione animam meam: et in misericordia tua disperdes inimicos meos.
27 Et perdes omnes qui tribulant animam meam: quoniam servus tuus ego sum.

bnf11947.518

Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXLI. <<<     >>> PSALMUS CXLIII.
monumenta.ch > Hieronymus > Hieronymus, Liber Psalmorum 2, p2, PSALMUS CXLII.