monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 76
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE SANCTIS, , LXXV. IN TESTO OMNIUM SANCTORUM SERMO TERTIUS. <<<     >>> LXXVII. IN FESTO SANCTI ANDREAE APOSTOLI SERMO UNICUS.

LXXVI. IN FESTO SANCTI NICOLAI SERMO UNICUS. De continentia.

1  « Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). 2  » Omnia quae dicuntur, fratres mei, non solum ex sermone qui dicitur, consideranda sunt, sed etiam ex persona dicentis. 3  Verbi gratia: Si puer loquitur, animos nostros ad auditum puerilis eloquii aptamus. 4  Si autem loquitur vir, pensamus si viro digna sunt quae dicuntur. 5  Similiter si idiota loquitur, vel eruditus, distinguimus. 6  Haec autem quae proposuimus, non quilibet sapiens, id est, angelus, vel propheta, vel sarcerdos, sed ipsa Dei sapientia de Patre genita, nobiscum in carne morata locuta est. 7  Cuius verba tanto studiosius pensanda sunt, quanto sine periculo contemni non possunt. 8  Verbum Moysi contemnens lapidatur. 9  Qui verbum Dei conculcaverit deteriora supplicia meretur, praesertim cum in his verbis forma et ordo sanctitatis contineantur. 10  Scire enim quid agendum sit, et non quo ordine, non est perfecta scientia; cum etiam bona, si praeter ordinem gerantur, reprehensione non careant. 11  Unde in Canticis: « Ordinavit in me charitatem (Cant. II, 4). 12  » Et: « Psallite sapienter (Psal. XLVI, 8). 13  » Primo ergo carnis et mentis munditia, id est castitas per Salvatorem proponitur, ut eam postmodum utilis operum perseverantia comitetur. 14  Unde Paulus: « Pacem sectamini et sanctimoniam, » id est continentiam, « sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII, 14). 15  » Attendamus ergo Veritatem dicentem: Sint lumbi vestri praecineti; quod vasa libidinis viris sint in lumbis, mulieribus in umbilico, non solum saeculares, sed etiam divinae Scripturae testantur. 16  Ut Iob: « Virtus eius, » id est Behemoth, « in lumbis eius, et in umbilico ventris eius (Iob IV, 11). 17  » Cum praemisisset: « Fenum quasi bos comedet (ibid., 10), » id est carnales, quia omnis caro fenum, et eos maxime qui mundi videntur, de sordibus enim non multum curat. 18  Sic bos fenum immundum avidius manducat, quia escae eius electae, qualiter talibus praevaleat, innotescit, ut quo apertius hostis cognoscitur, facilius superetur. 19  Uterque enim sexus ei valde ex infirmitate luxuriae substruitur [f. substernitur], et hoc maxime peccato a diabolo superatur. 20  Sed hoc Dominus a digniori sexu utrumque significavit. 21  Behemoth, animal bene interpretatur. 22  Bestialibus siquidem et brutis tanquam pecoribus dominatur hoc modo. 23  Coitus enim nobis cum pecoribus communis est; unde quinto praecepto: « Non moechaberis (Exod. XX, 14). 24  » Quinta plaga, id est mors pecorum ipsis praeparatur, et qui libidini, more pecorum, frena laxaverit, mortem aeternam procul dubio incurrit. 25  Tenes vel contines tu, homo, quod pecus non potest, et speras quod pecus non potest. 26  Laboras in continendo, non pecus. 27  Gaudebis in aeternum, non pecus; si opus fatigat, merces consolatur. 28  Sed forte eligis libera libidine vagari, nulla lege frenari; non times culpam? Cave plagam, si pecus es, mori time. 29  Unde: « Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). 30  » Manducaturis Pascha dicitur: « Renes vestros accingetis (Exod. XII, 11). 31  » In renibus, carnis delectatio. 32  Unde: « Ure renes meos et cor meum (Psal. XXV, 7). 33  » Inde Gregorius: « Qui Pascha celebrat, renes accingat, ut qui solemnitatem incorruptionis celebrat, corruptioni libidinis nequaquam subiaceat. 34  » Sed econtra, ut dicit Iob: « Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus; et operiet vultum suum (Iob XXIV, 15). 35  » Tanto securius rem illicitam facit, quanto videri non timuit. 36  Et iterum: « Balteum regum dissolvit, » id est continentiam superbientium Dominus solvi permittit, « et praecingit fune renes eorum (Iob XII, 18), » id est peccati obligatione; unde ligatis manibus et pedibus mittuntur in tenebras exteriores. Inde etiam est quod in Exodo (cap. XXVIII) primo sacerdoti feminalia linea proponuntur, quae nulli invito imponuntur, sed voluntarie Deo debent offerri, quia non omnes capiunt hoc verbum, nisi forte qui sponte fecerit votum, qui quandoque cogendus est ad solvendum. 37  Est autem quasi votum facere ordines sacros, quibus hoc debetur, suscipere, sine quo ad sacerdotium, vel ad altaris ministerium [nemo] dignus est accedere. 38  Quae bene linea dicuntur; linum enim multo labore et attritione vix tandem terrestrem et nativum deponit colorem, et recipit candorem. 39  Propter idem tunica linea est, quae totius corporis, id est generalem significat continentiam, sicut feminalia genitalium proprie partium repressionem, quae affiguntur balteo de quatuor coloribus facto, etc. (Exod. XXXIX), tunica poderis [f. pedalis], id est talaris, usque ad pedes descendens, id est usque ad finem permanens. 40  Nobis in sacris ordinibus constitutis indicta est necessitas continendi. 41  Nihil medium; aut in monte, aut in Sodomis erimus. 42  Lot de Sodomis egressum in montem angeli deducere volebant. 43  Angeli convenienter ad angelicam vitam invitabant, dicentes: « In monte salvum te fac (Gen. XIX, 17). 44  » Et ille: « Non possum, inquit, in monte salvari. 45  Est autem civitas parva Segor (ibid., 19), » id est vita coniugalis, quae indulgetur laicis. 46  In Sodomis esse, est incendio libidinis perire. 47  In monte, est sublimitatem continentiae servare. 48  Ardentem Sodomam fugere, est incendia criminalia devitare. 49  Fugienda est fornicatio cum caeteris vitiis. 50  Grave est in igne esse, et non comburi. 51  Qui autem fornicatur, in suum corpus peccat, quia etiam corpus maculat. 52  Econtra est quod Paulus: « Nescitis quia corpora vestra templa sunt Spiritus sancti (I Cor. VI, 29). 53  » Ei debemus servitium, cuius est templum, et periculosum est talem hospitem de templo suo fugare. 54  Si non vis tibi parcere, debes illi. 55  Ideo ad caeteros instruendos, in poena Sodomorum Deus maculam criminis demonstravit, dum sulphure et igne perire fecit. 56  Sulphur fetet, ignis ardet, ut quid ad perversa desideria carnis fetore arserunt, sulphur et ignem paterentur, et ex ista poena discerent, quid iniusto desiderio fecissent. 57  Item limbus cum cauda sacerdoti deputatur, ut castitas usque ad finem roboretur. 58  Beatus Iob a crimine luxuriae deterrere volens; et ob hoc illud proprie definiens ait: « Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina (Iob II, 12), » id est animae operationes bonas, quia si huic malo non resistitur, illa etiam pereunt quae bona videbantur. 59  Et notandum quod non dicit Veritas, lumbus, sed lumbi pluraliter, ut mentis et corporis munditiam intimaret. 60  Serpenti dicitur: Pectore et ventre repes. 61  Ventre repit quando per humana membra luxuriam opere exercet; pectore, quando polluit in cogitatione; et quia per cogitationem venitur ad opus, prius ponitur pectore; unde quia Iob cogitationem munivit, una custodia pectus et ventrem superavit, dicens: « Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine (Iob XXXI, 1), » Ut enim cogitationem caste servare potuisset, foedus cum oculis pepigit, ne prius incaute aspiceret quod postmodum invitus amaret, quia mors per fenestras sensuum intrat; eos extra custodit, ne per eos anima exteriora cupiat. 62  Non debet intueri, quod non licet concupisci, unde dicit: « Si secutus est oculus meus cor meum (ibid., 7). 63  « Sicut enim tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus, compellit sibi extrinsecus oculos deservire. 64  Ac si dicat: Nec videre volui quod concupiscerem, nec videndo secutus sum quae concupivi. 65  « Quam enim partem haberet Deus desuper in me (ibid., 2), » quia [ei] caetera bona sine munditia non placent. 66  Unde: « Omnes bestiae agri ludunt ibi, et sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus (Iob XL, 15). 67  » Dormire in cordibus sanctorum non potest, quia si quando in eis ad breve momentum se collocat, cum coelestium desideriorum aestus fatigat, et quasi toties ut recedat pungitur, quoties ab eis amore intimo ad aeterna suspiratur. 68  Loca humentia sunt membra genitalia, per quae luxuria perpetratur. 69  Per calamum gloria superbiae. 70  Haec duo nimis in homine dominantur, unum spiritus, alterum carnis. 71  Ibi quasi quietus dormit; sic absorbet fluvium, et non miratur, id est humani generis multitudinem; in laicis quidem pro parvo reputat, sed habet fiduciam quod Iordanis influat in os eius, qui interpretatur, descensus, scilicet qui vias veritatis per humilitatis habitum, et litterarum scientiam profitetur, influat in os eius. 72  Animal est diabolus, dum per luxuriam tentat; serpens dum per malitiam; avis, dum per superbiam. 73  Unde Deus ad Iob: « Illudes ei quasi avi (Iob XL, 24). 74  » Propter hanc continentiam commendandam Ezechiel videt hominem cinctum ad renes. 75  Ioannes, circa mamillas, quia in Veteri Testamento opus, in Novo etiam animus castigatur. 76  Unde: « Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, iam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). 77  » Et indumenta sacerdotalia fiunt de bysso retorta. 78  Byssus retorquetur, quando castitas geminatur. 79  Et rex Sodomorum ad Abraham ait: « Da mihi animas, caetera tolle tibi (Gen. XIV, 21). 80  » Daemones enim praecipue animas capere quaerunt. 81  Non enim mundus est, cuius immunda est conscientia. 82  Si triplici funiculo diabolus potest illaqueare, id est cogitatione, locutione et opere gaudet. 83  Sin autem, ad minus vel uno tenere conatur. 84  De corde exeunt cogitationes malae, quae coinquinant hominem. 85  Hostis enim cum ab effectu operis excluditur, secreta cogitationis polluere molitur; sed toto triduo recedendum est ab eo. 86  Propter speciem mulierum multi perierunt. 87  Vidit David Betsabee lavantem se, et concupivit. 88  Salomon, quia alienigenis mulieribus latera inclinavit, per hoc ad idololatriam corruit. 89  Ad hanc pudicitiam servandam plurimum valet abstinentia. 90  Unde Apostolus: « Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 19). 91  » Et Salomon: « Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes (Eccli. XIX, 2). 92  » Idem: « Vigilia, et tortura, et cholera viro infrunito. 93  Somnus sanitatis in homine parco (Eccli. XXXI, 23). 94  » Et: « Scortum vix est unius panis (Prov. VI, 27). 95  » Panis enim diurnam expellit famem; frequentia magis accendit libidinem. 96  Noe ebrietate femora nudavit. 97  Lot ebrietate incestum commisit. 98  Peccatum Sodomorum, saturitas panis. 99  Et: « Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). 100  » Quia ut dicit Hieronymus, « venter et genitalia sunt vicina; venter mero aestuans despumat in libidines. 101  » Hoc sciebat Balaam, cuius consilio ornatae mulieres immissae sunt Israelitis. 102  Vicit libido quos arma non poterant. 103  Ferrum virorum pulchritudo mulierum captivavit. 104  Vincebat antea populus, non viribus propriis, sed pudicitiam conservando. 105  Victus est, non virtute militum, sed decore feminarum. 106  Phinees laudari et remunerari meruit, quia coeuntes pugione per loca genitalia transfixit. 107  Sit ergo, ut dicit Salomon, uniuscuiusque ensis super femur, id est carnis petulantiam [coerceat]. 108  Item in Cantico: « Averte oculos tuos, » id est lasciviae et petulantiae, « quia ipsi me avolare fecerunt (Cant. VI, 4). 109  » Et Ieremias: « Oculus meus depraedatus est animam meam (Thren. III, 5). 110  » Qui enim delectationem carnis in occulto celat, facile in culpam pravae actionis exorbitat. 111  Quis his exemplis et monitis instructus assidue continenter vivit, iuge sacrificium Deo reddit, quod non offerunt qui coniugio serviunt, sed illi qui perpetuae devoti sunt castitati. 112  Hac prima et quotidiana festivitate secundum legem, id est iugi delectatur Deus. 113  Hoc praemisso quasi fundamento, lucernae ardentes sunt in manibus vestris. 114  Lucernae, id est bona opera coram proximo debent lucere, ut videntes glorificent Patrem qui in coelis est, qui dat nobis et bonum velle et perficere. 115  Et haec fuit in manibus, id est continui operis exercitio. 116  Hac, quam satis commendavimus, carnis et mentis munditia, et operum sanctitate beatus Nicolaus, sicut vitae eius gesta continent, gloriosus emicuit, et tam hominibus, quam Deo cordis inspectori placuit. 117  Ad cuius conformitatem et gloriae participationem desiderium nostrum dirigat Dominus Iesus Christus.



Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE SANCTIS, , LXXV. IN TESTO OMNIUM SANCTORUM SERMO TERTIUS. <<<     >>> LXXVII. IN FESTO SANCTI ANDREAE APOSTOLI SERMO UNICUS.
monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 76