monumenta.ch > Hugo de Folieto > Hugo de Folieto, De claustro animae, 1, 18
Hugo de Folieto, De claustro animae, 1, CAP. XVII. Quod bonis sit optima religio. <<<    

CAP. XVIII. Quatuor sunt in religione diligenter notanda. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Quatuor sunt in religione notanda. 2  Suavis est enim et mitis, quieta et secura. 3  Suavis est in cohabitatione, mitis in bnf2495.52 v sermone, quieta in mente, secura in actione. 4  Nec tamen sic suavis est ut sit indiscreta, nec sic mitis ut patiatur iniusta; nec sic mente quieta, ut bonum non cogitet; nec sic secura, ut Dominum non timeat; sed sic secura, ut pro timore humano ab opere bono non desistat. 5  Religio assimilatur mulieri castae, quae ab aliquo diligitur ut ducatur in uxorem, ideo scilicet quod pulchra sit, quod divitiis abundet, quod de genere nobilium sit, quod sapiens sit, ut in pulchritudine illius delectetur, et de nobilitate filiorum glorietur, ut augeantur sua illius censu, et serventur sensu. 6  Huic mulieri assimilari potest religio, quae pulchra est in contemplatione, sapiens est in circumspectione, nobilis quia libera a peccati servitute, dives haereditate, cuius haereditas est regni coelestis aeternitas. 7  Amat luxuriosus speciosam, sed non amat castam, si quandoque carnalis animus tactus pulchritudine religionis, eius induit habitum. 8  Cum autem castitatis munditiam reperit, displicet quod placuerat. 9  Sic uxorem Abrae, quam rex Aegypti propter pulchritudinem rapuerat, intactam reddidit marito dicens: Ecce, inquit, uxor tua ante te, accipe eam, recede hinc (Gen. XII). 10  Super hunc locum beatus Ambrosius in secundo libro quem fecit de Abraham: « Intueamur, inquit, animo aliquem intemperantem, qui invitus castitatis gratiam quodam eius captus decore sequendam putet, deinde pedissequas eius nesciens, quibus incedit comitata, sobrietatem scilicet et modestiam ac verecundiam, parcimoniam cibi, fugam lasciviae, seriam cautionem, sollicitam custodiam, subitoque ebrietatis succensus calore, aut ipsius carnis aestu, aut occursu formae decentioris, nequaquam se teneat, nec carnis legi repugnet, nonne dicit: « Putabam rem faciliorem castimoniam sequi. 11  Supra humeros meos, supra vires meas est, rarus cui ista iungatur. 12  » Recedat ergo, recedat de finibus sensuum meorum. 13  Et conversus ad aliquem monitorem sui, qui studuerit in eius mentem inducere assuetudinem castimoniae dicens non arduam fore nec impossibilem, sed pluribus sociam, bnf2495.53 r finitimam studiosis, convenientem voluntariis. 14  « Quid hoc, inquit, fecisti mihi? » quare non dixisti mihi, quia uxor tua est? hoc est, quod non perfunctorie sed legitimo teneatur coniugio, sed dixisti sororem tuam? Quis ignorat, fratres, nostris temporibus hoc in Ecclesiis evenisse? Sunt enim nonnulli qui delicatam ac voluptuosam esse credunt religionem, expertem laboris, vacantem otio, habitum religionis indiscrete capiunt, votum faciunt, professionis vinculo constringuntur. 15  Cum autem religionis ordinem et consuetudines eiusdem adversantes carni noverint, in haec verba prorumpunt: « Putavimus, inquit, pondus religionis levius esse. 16  » Quis enim potest ferre claustri taedium, diuturnitatem silentii, pondus laboris, parcimoniam cibi? Sic ergo uxorem suam reddunt Abrae, expellentes eam ut liberi remaneant in Aegypto. 17  Abiiciunt enim habitum religionis, et in desideriis suae carnis perseverant. 18  Abram vero ascendit ab Aegypto in Bethel, id est, carnalium voluptatum consortia deserens, in domo Dei manet. 19  Hoc enim interpretatur Bethel domus Dei. 20  Abraham religionis est forma, exemplum cohabitantium. 21  Tria sunt, quae pacem cohabitantium turbare solent, id est, quando aliquis movetur ad iram pro seipso, vel pro amico, vel pro commodo. 22  Haec tria removit Abraham dum habitaret cum nepote. 23  Primum removit dicens, non sit rixa inter me et te; secundum, cum diceret, neque inter pastores meos et pastores tuos (Gen. XIII). 24  Tertium posuit: Ecce, inquit, tota terra ante te, hoc est, si de me, si de amico, si de possessione dissensio est, omnibus cedo; si autem moribus non convenit, discede a me. 25  O quanta promisit nepoti Abraham, ne cogeretur a nepote discedere. 26  Sed etiam virtutis est hoc, ac disciplinae. 27  Dixit enim ante nos quidam philosophus, quatuor haec bono viro inesse, ut laboret. 28  Primum, ut omnes sibi amicos faciat. 29  Secundum, ut si non potest facere amicos, non faciat inimicos. 30  Tertium, ut si istud non suppetit, sententia communi discedat. 31  Quartum autem, ut si quis cedentem persequatur, vindicet bnf2495.53 v se ut potest. 32  Sed illa tria superiora in operibus Abrahae cognoscimus, quartum autem non ita est, quando etiam circa cedentem servavit, affectum parentis, ut eum non solum non persequeretur, sed etiam captum liberaret ac erueret. 33  Denique cum Apostolus tria illa doceat, quartum praeceptis suis solvit, quod addiderat philosophia. 34  Ait enim, cum discipulum, vel pacificum populum informare vellet: Si fieri potest, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII). 35  Deinde si hoc non potest, certe nec discordias, nec inimicitias. Ideoque addidit: Non vindicantes, charissimi (Ibid.). 36  In quo tertium illud concluditur, ut vindicare nos nequaquam velimus, sed date, inquit, locum irae (Ibid.). 37  Habes et quartum, ut discedas magis, et vindictam Deo committas quam tibi exigas. 38  Nunc autem, fratres, quia primi libelli spatium dilatavimus, in pace cohabitantes, et nosmetipsos per patientiam invicem supportantes, Deo autem vindictam committentes, finem ponamus.



Hugo de Folieto, De claustro animae, 1, CAP. XVII. Quod bonis sit optima religio. <<<    
monumenta.ch > Hugo de Folieto > Hugo de Folieto, De claustro animae, 1, 18

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik