monumenta.ch > Hugo de Folieto > Hugo de Folieto, De claustro animae, 1, 14
Hugo de Folieto, De claustro animae, 1, CAP. XIII. Quod compatiens sit delicatis religio. <<<     >>> CAP. XV. Quod poenitentibus sit misericors religio.

CAP. XIV. Quod moderata sit religio fortioribus. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Fortioribus moderata est religio. 2  Tenendus est in omnibus modus, quod enim excedit modum, excedit et vires. 3  Modus servat rem incolumem, quam immoderatio confundit. 4  Modus aequa lance librat onera fortiorum sicut debilium, ne graventur fortiores, aut debiles opprimantur sub onere. 5  Tres sunt enim species fortium. 6  Sunt enim quidam fortes animo, alii vero corpore, alii scientia. 7  Scientia sunt fortes quidam, qui licet diligentis affectu animi careant, licet fortitudo corporis non suppetat ipsis, tamen rationabili quadam scientia (qua Creatoris sui benignitatem et suam negligentiam cognoscunt) inclinant animi rigorem, et corpus cogunt servire suo Creatori, onera fraterna consolando portant, corruentes allevant docendo, et si corruerint ipsi, cito resurgunt, ne scandalum generent, quia sapientes sunt. 8  Duo gravia portant, animum videlicet labentem, carnemque infirmam; tegunt occulta cordis et animi, et regunt opera carnis sola discretione: et sic discunt bene amare, quia sciunt bene operari. 9  Corpore sunt fortes, quos natura solidavit ad tolerandos labores, quorum quidam quod prosit bnf2495.46 v operari possunt, sed nolunt; alii possunt, et volunt; alii vero plus volunt quam pati possunt. 10  Potuit sed noluit bene operari Golias, cum esset corpore fortis. 11  Potuit et voluit servire David Creatori suo. 12  Volunt plusquam pati queant ipsi iusti quandoque, qui sic edomant carnis superbiam, ut virtus deficiat cum laborare velint: si ieiunant, stomachus languet; si legunt, vertiginem; si quid laboris agunt, capitis dolorem patiuntur. 13  Et hoc ideo quia habuerunt zelum, sed non secundum scientiam. 14  Sunt enim quaedam in quibus maxime debet haberi scientia, scilicet ieiunium, vigiliae et abor. 15  Nisi enim labori succedat quies et refectio, non potest humana natura laborem tolerare, sed moderatus labor, et abstinentia cibi delicati, et statutae a sanctis Patribus vigiliae, corpori et animae medelam conferunt sanitatis. 16  Qui autem sic vivunt, fortitudinem et animae et corporis habent secundum scientiam. 17  Sunt autem alii qui corpore fortes, debiles autem animo, parcunt sibi, seipsos amantes, sectantur otium, vacant fabulis. 18  Tales accusantur de furto, de rapina, de mendacio. 19  Fures sunt quia communi necessitati subtrahunt quod commune fecerant cum renuntiarent mundo, seipsos abnegantes. 20  Raptores sunt coram Deo, quia, eo vidente qui novit abscondita cordium, communi vitae quod sciunt aut possunt violenter auferunt. 21  Mentiuntur autem coram Deo et hominibus, quia quod voverant reddere possunt, sed nolunt. 22  Sic igitur coram fratribus suis fures, coram Deo raptores, coram hominibus et coram Deo mendaces sunt. 23  Decipiunt ergo fratres ignorantes quod possint, offendunt Deum, oculis cuius nuda et aperta sunt omnia (Heb. IV), non Deo reddunt quod coram fratribus voverunt. 24  Hoc est enim proprium furti, rapinae et mendacii, ut unum occulte, alterum aperte, tertium vero aliter quam promittitur eveniat. 25  Restat nunc ut de illis qui sunt fortes animo, aliquid dicamus. 26  Sunt enim quidam fortes, alii fortiores, alii fortissimi. Fortis Tobias (Tob. I), fortior Iob (Iob I), fortissimus Abram (Gen. XII). 27  Duobus modis probatur animi fortitudo, cupiditate scilicet et carnalitate. 28  Non cessit Tobias cupiditati, quando bnf2495.47 r Gabelo consobrino suo egenti pondus argenti commisit, nec plus amavit pecuniam quam proximum. 29  Amisit Iob substantiam, sed quid ait: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. 30  Sit nomen Domini benedictum. 31  Dimisit Abram quod possidebat et obedivit voci Domini, non coactus sed sponte. 32  Tobias commisit, Iob amisit, Abram dimisit; hic pecuniam, iste substantiam, ille terram, domum et cognationem; unus in spe, alter patienter, alius vero sponte; primus egenti compatiendo, secundus vero patienter tolerando, tertius iubenti obediendo. 33  Sic non cedunt cupiditati, quae in tribus consistit, id est, in amore possidendi, in dolore amittendi, in coactione deserendi. 34  Sed similiter expellunt tres tria, quisque suum, nec cedunt carnalitati. 35  Non plus enim amavit Tobias filium quam debuit, nec carnalitatem praeposuit sed supposuit spiritualitati, praesentem filium bona docuit, orabat pro absente (Tob. IV). 36  Iob vero de morte filiorum non doluit plusquam necesse fuit, pro morte eorum lacrymas fudit, reddens proximo compassionis debitum. 37  Cum viverent autem, consurgens Iob diluculo, offerebat per singulos holocausta, et sic faciebat Iob cunctis diebus (Iob I). 38  Abram vero non tantum Ismaelem expulit, sed etiam Isaac, quem in senectute sua de sterili coniuge genuerat, qui erat amor patris (ipse est enim quem diligebat, Isaac) matris solatium, gaudium utriusque (Gen. XXI, XXII): illum dico talem, ad immolandum Deo obtulit. 39  Sic, fratres, debemus esse animo fortes, ut Tobias. 40  Si loquatur aliquis nostrum cum amico suo, doceat eum bona; si vero absens fuerit, oret pro absente. 41  Si autem fortior esse voluerit, cum auferuntur sua, non persequatur hostes. 42  Non enim Iob persecutus est hostes Chaldaeos cum auferrent sua. 43  Tribus modis persequimur hostes, scilicet manu, lingua et animo. 44  Manu persequimur hostes, quando illud quod vi raptores abstulerant, vi recuperamus, contradicente Apostolo, qui dicit: Ne repetas tua. Qui enim repetit cum litigio, male repetit (I Cor. VI). 45  Lingua persequimur, quando conquerendo sive accusando apud potentiores ut nostra recipiamus proximos nostros licet mali sint, bnf2495.47 v sub articulo mortis vinctos relinquimus, non dantes locum irae, ut ait Apostolus, sed vindicantes nosmetipsos (Rom. XII). 46  Animo autem persequimur, quando hoc quod vi aut circumventione non possumus, odio et protervitate miserae mentis persequi non desistimus: quod Apostolus prohibet dicens: Cum omni, inquit, pacem habentes (ibid.). 47  Quid ergo, fratres, dicam de iis qui pro bove aut asino proximum persequuntur? Quid facerent, si mortem filii nuntiares? Et quid si septem filiorum, sicut Iob nuntiatum est, autumares evenisse? Instruit igitur beatus Iob claustrales de patientia, qualiter damna rerum temporalium sustinere debeant, qualiter pro morte amicorum carnalium dolere conveniat, utrumque benigne portans, qui nec pro damno rerum persecutus est hostem, nec pro morte filiorum ad odium (quod est mors animae) cor inclinavit. 48  Qui vult autem fortissimus esse sicut Abram, qui non amisit sua, sed dimisit; qui non amavit filium suum ut Dei Filium offenderet, talis dico renuntiet omnibus quae possidet, et immolet gladio verbi Dei illos quos carnaliter diligebat vel carnali amabat affectu. 49  Fortissimus Abram, sed beatus Laurentius fortior fortissimo. 50  Audiamus qualiter Abram sua dimisit, Laurentius sua dispersit et dedit pauperibus (Psal. XI). 51  Abram filium suum Deo obtulit. 52  Laurentius seipsum pro Filio Dei; hic ignem parat, colligat filium, gladium evaginat, sed angelum audit prohibentem ne perficiat, ille ad ignem positus Christum praedicat, carnifices urgentes, carbones ministrantes verbis non exasperat, efficitur holocaustum Domino, id est totum incensum, intus igne charitatis, exterius vero flamma tribulationis. 53  Hic quia obediens efficitur, filium recipit incolumem, ille quia perseverat in tormentis, a Dei Filio recipitur ad salutem. 54  Haec est fortitudo charitatis. De hac scriptum est: Fortis ut mors dilectio (Cant. VIII), et ut verum fatear, fortior dilectio. 55  Nihil enim separat a charitate Christi. 56  Sunt igitur, ut supra diximus, tres species fortium, corpore scilicet, et animo, et scientia. 57  In his autem consistit fortitudo totius religionis. 58  Qui scit enim et vult et potest bene operari, si modum teneat, perfectus est.



Hugo de Folieto, De claustro animae, 1, CAP. XIII. Quod compatiens sit delicatis religio. <<<     >>> CAP. XV. Quod poenitentibus sit misericors religio.
monumenta.ch > Hugo de Folieto > Hugo de Folieto, De claustro animae, 1, 14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik