monumenta.ch > Orosius > Orosius, De arbitrii libertate, 5.
Orosius, De arbitrii libertate, 4. <<<     >>> 6.

5.

1  Porro autem episcopus Ioannes nihil horum audiens, a nobis exigere conabatur, ut accusatores nos, ipso iudice, fateremur. 2  Responsum saepissime est ab universis: « Nos accusatores huius non sumus, sed quid fratres tui, patres nostri senserint et decreverint super hac haeresi, quam nunc laicus vulgo praedicat, intimamus: ne Ecclesiam tuam praesertim, ad cuius sinum convolavimus, te ignorante, conturbet. 3  » At ille, cum saepe nos docendi simulatione in aliquam professionis speciem tentaret inducere, dicebat: « Quia ad Abraham dictum esset a Domino: Ambula coram me et esto sine macula (Gen. XVII, 1); et Zachariam et Elizabeth pronuntiatos esse iustos ambos ante Dominum incedentes in omnibus iustificationibus Domini sine querela (Luc. I, 6): » quod quidem ab Origene dictum, ab eo proferri compluribus nobis notum erat. 4  Cui responsum per me est: « Nos filii Ecclesiae catholicae sumus. 5  Non exigas a nobis, pater, ut doctores super doctores esse audeamus, aut iudices super iudices. 6  Patres quos universa per orbem Ecclesia probat, quorum communioni nos adhaerere gaudetis, damnabilia haec esse dogmata decreverunt. 7  Illis probantibus, nos obedire dignum est. 8  Cur interrogas filios quid sentiant, cum patres audias quid decernant? »

bnf17349.172