monumenta.ch > Orosius > Orosius, De arbitrii libertate, 22.
Orosius, De arbitrii libertate, 21. <<<     >>> 23.

22.

1  Denique liquido intellige, quia iustificatio Iob, passionumque eius in carnem permissio, provido consilio Dei confusionem diaboli arrogantis operata est: ut dum homo de honore creatoris, ipso Domino probante laudatur, infidelitatis notam declinans angelus puniretur. 2  Rursus autem ne famulo suo graviorem plagam faceret, dum sanaret, et per curam carnis, animae vulnus infligeret, hoc est, ne beatus Iob, tanta tentatione superata, duplicatisque omnibus et restitutis, in superbiam elatus, et iudicium incideret diaboli, admonetur ab occultis suis, ut etsi a foris de iustitia laudaretur, intus tamen ei se sciret subditum esse debere a quo custodiretur. 3  Dicit enim ad eum Dominus: Quis est hic qui celat me consilium, continens sermones in corde, et me putat latere? Accinge tamquam vir lumbos tuos. 4  Interrogabo: tu autem responde mihi. 5  Ubi eras cum fundarem terram, indica mihi, si nosti scientiam (Iob. XXXVIII, 2 - 4, sec. LXX). 6  Et post multam docendi correptionem, vel corripiendi doctrinam: respondens Iob Domino dixit: Quid ergo iudicor commonitus et increpatus a Domino, audiens talia cum nihil sim (Iob. XXXIX, 33, sec. LXX). 7  Talis et Zacharias, homo sine querela, dignus honore hominum, dignus testimonio Scripturarum, quem aliqua iam, ut arbitror, ex hoc inflatio titillabat, incipiebatque plus credere famae quam conscientiae, per corripientem angelum nota infidelitatis arguitur, et temporario silentio castigatur. 8  Unde et Paulus dicit: Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). 9  Et quasi forma hominum de se ipse pronuntiat dicens: Castigo corpus meum et in servitutem redigo: ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27.) Ita sine crimine dici quemquam et sine querela: non est perfectionis testimonium, sed conversationis exemplum.

bnf17349.188