monumenta.ch > Petrus Blesensis > Petrus Blesensis, Epistulae, 89
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA LXXXVIII. AD ABBATEM THEOKESBERIENSEM . <<<     >>> EPISTULA XC. AD M. WILLELMUM BLESENSEM ABBATEM

bnf14764.74-d36  bnf2607.70 v-b19  EPISTULA LXXXIX. AD HUGONEM EPISCOPUM. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quondam domino et amico H. Covent. et Cestrensi dicto episcopo, Dei memoriam et timorem.
2 Livor quo tendat, invidia quo feratur, proditoriae factionis hodie patefecit immanitas. Dilectus Deo et hominibus bnf14764.75 episcopus Eliensis, vir sapiens, amabilis, generosus, benignus et mitis, et in omnes liberalitates effusus, iuxta divinae dispensationem gratiae, et suorum exigentiam meritorum reipublicae administrationem, et summam rerum fuerat assecutus. Vidisti et invidisti; ex tunc ira tua. Ibi invidia concepit dolorem et peperit iniquitatem. Ipse autem ambulans simpliciter, te in suae familiaritatis sacrarium, atque in unanimitatem amicitiae, et vinculum foederis accersivit.
3 Totus requiescebat super te spiritus eius, et erant adversus eum omnes cogitationes tuae in malum. Vae, dicit Ecclesiasticus, duplici corde, atque labiis scelestis, et peccatori ingredienti duabus viis. Interioris conscientiae malum quondam praetextu amicitiae facies hypocrita palliabat, et tu exercebas occulte in hominem innocentem linguae seditionariae et procacis iniurias. Maledictus. inquit Salomon, susurro et hab707.105 r bilinguis in populis, turbat enim pacificos. Omnem conscientiam suam effundebat in sinu tuo; te enim quasi se alterum reputabat; tu vero eum in occasionem praecipitii proditoriis adulationibus impingebas. O detestanda proditio!
4 Iudas osculo Filium hominis tradidit, et tu verbo exhibebas exterius diligentis officium, et lingua tua concinnabat dolos. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Vae homini illi, per quem scandalum venit. Hoc equidem facinus interminabilem tibi maculam sinistrae opinionis inussit; et si quid commendabile de beneficio naturae perceperas, culpa hoc perenniter abolevit.
5 Nimirum Ioab multa fortiter fecerat, sed proditio in Amasam et Abner omnes in eo virtutum titulos denigravit. O labia detractoria, o lingua maledica et dolosa! Quid apponetur, Domine, ad hanc linguam dolosam? Utinam apponantur sagittae, quae eam transfodiant; et carbones desolatorii hanc incendant!
6 Utinam tu seraphin, qui bnf2607.71 r coelesti carbone prophetae labia emundasti, gehennali flamma totum os et linguam eius emundando destrueres, et possimus cantare et dicere: Destruxisti eum ab emundatione. Labia Evangelio consecrata nunquam desinunt effundere ventum in verba mendacii. Totum vanitati datur, quod erat debitum veritati. Porro, vir linguosus non dirigetur in terra. Ergo qui stat, videat ne cadat.
7 Ante ruinam enim exaltatur cor. Exsultas infelix et iactitas, quod supplantaveris innocentem; sed certe positus est in ruinam resurrectionemque multorum in suam scilicet et suorum restitutionem. In tuam vero tuorumque ruinam complicum, faba haec recudetur in caput tuum.
8 Omnis enim fraus in se reversa colliditur. De dolo non colliges, nisi fructum doloris, et orditus es telam, ut diploide vestiaris. Verbum Isaiae est : Qui ordimini telam, in umbra Aegypti confiditis, diem amaritudinis exspectate. Publice gloriaris et iactas, quod hanc turbam moveris, quod incautam deceperis et induxeris plebem, ut armis inermem, et insidiis appeterent innocentem Quid gloriaris in malitia qui potens es in iniquitate? Quid praedicas malitiam tuam, quae in pluribus provinciis tua discurrente infamia iam plebescit?
9 Sed de te, et consimilibus tuis dici potest: Laetantur, cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. Porro verbum Sapientis est: Qui laetatur in ruina alterius, punietur. Salomon: Cum ceciderit, etiam dicit alibi, inimicus tuus, ne hab707.105 v gaudeas, ne videat Deus, et in te iracundiam suam vertat. Sane semper familiare, et proprium suae prosapiae fuit, dissensionum materiam seminare, ramusque pestilens malitiam suam de malae arboris radice contraxit.
10 O generatio prava, o domus exasperans, o genimen viperarum! Quis te docuit fugere a ventura ira? Putas quod non videat et requirat haec Dominus? Propter hoc irritavit impius Deum: Dixit enim in corde suo: Non requiret. Sed certe requiret Dominus. Requiret etiam ille, et de cuius nunc angustiis gloriaris, quandoque dante Domino respirabit.
11 Sapientia enim iustum venditum non derelinquet, et in tempore erit respectus illius. Decebat ordinis tui gravitatem, pacem conciliare in populis, sedare seditiones, maxime in Anglia; quae te satis pauperem suscipiens, magnificis honoribus ampliavit. Ieremias loquens ad eos, qui in transmigratione Babylonica erant: Quaerite, inquit, pacem civitatis, ad quam migrare fecit vos Dominus, quia in pace illius erit pax vestra. Vice alia tibi scripsi, et ut cessares a talibus, monitis salutaribus supplicavi.
12 Verumtamen cithara David nunquam Sauli vesaniam sedavit ad plenum; et adhuc manus eius extenta est. Memento igitur homo, si tamen homo; memento, inquam, tuae conditionis; memento huius vitae brevis. Memor esto districti et horrendi Iudicis. Memor esto poenae terribilis, horribilis, intolerabilis, interminabilis, quae tibi in aeternum parata est, si a tali maleficio non desistis.

bnf16714.79 sbb1698.30

Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA LXXXVIII. AD ABBATEM THEOKESBERIENSEM . <<<     >>> EPISTULA XC. AD M. WILLELMUM BLESENSEM ABBATEM
monumenta.ch > Petrus Blesensis > Petrus Blesensis, Epistulae, 89

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik