monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 9. <<<     >>> 11.

10.

1 Gratias tibi, Domine Iesu, quod hoc tempore tales nobis sanctorum martyrum spiritus excitasti, quo Ecclesia tua praesidia maiora desiderat.
2 Cognoscant omnes quales ego propugnatores requiram, qui propugnare possint, impugnare non soleant.
3 Hos ego acquisivi tibi, plebs sancta, qui prosint omnibus, nemini noceant.
4 Tales ego ambio defensores, tales milites habeo: hoc est, non saeculi milites, sed milites Christi.
5 Nullam de talibus invidiam timeo, quorum quo maiora, eo tutiora patrocinia sunt.
6 Horum etiam illis ipsis, qui mihi eos invident, opto praesidia.
7 Veniant ergo et videant stipatores meos; talibus me armis ambiri non nego: Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur (Psal. XIX, 8).