monumenta.ch > Ambrosius > 18
Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 17. <<<    

18.

1 Nonne simile istud est, atque illud quod in Evangelio legimus? Unius enim potentiam laudamus auctoris: nec interest utrum opus sit, an munus; cum et muneretur in opere, et operetur in munere.
2 Quod enim aliis faciendum donaverit, hoc in aliorum opere nomen eius operatur.
3 Legimus ergo in Evangelio Iudaeos, cum viderent in illo caeco sanitatis remedium, requisisse parentum testimonium.
4 Interrogabant: Quomodo videt filius vester? Cum ille diceret: Caecus cum essem, modo video (Ioan. V, 35).
5 Hoe et iste dicit: Caecus fui, et modo video: Interrogate alios, si mihi non creditis; interrogate extraneos, ne astipulari mihi parentes putetis.
6 Detestabilior istorum quam Iudaeorum pertinacia.
7 Illi cum dubitarent, vel parentes interrogabant: isti occulte interrogant, palam negant; iam non operi increduli, sed auctori.
8 19 et 20. Sed quaero quid non credant, utrum a martyribus possint aliqui visitari? Hoc est Christo non credere: ipse enim dixit: Et maiora his facietis (Ioan. XIV, 12).
9 An ab istis martyribus, quorum merita iam dudum vigent, corpora dudum reperta sunt? Quaero hic utrum mihi, an sanctis martyribus invideant? Si mihi, numquid a me aliquae virtutes fiunt? numquid meo opere, meo nomine? Cur igitur mihi invident, quod meum non est? Si martyribus (restat enim ut si mihi non invident, martyribus invidere videantur), ostendunt alterius fidei fuisse martyres, quam ipsi credunt.
10 Neque enim aliter eorum operibus inviderent; nisi fidem in his fuisse eam, quam isti non habent, iudicarent.
11 Fidem illam maiorum traditione firmatam, quam daemones ipsi negare non possunt; sed Ariani negant.