monumenta.ch > Hieronymus > sectio 26 >
>>> Hieronymus, in Iona, I

Prologus SHOW APPARATUS

1 Triennium circiter fluxit, postquam quinque prophetas interpretatus sum, Michaeam, Nahum, Abacuc, Sophoniam, Aggaeum; et alio opere detentus, non potui implere quod coeperam: scripsi enim librum de Illustribus viris, et adversum Iovinianum duo volumina: apologeticum quoque, et de optimo genere interpretandi ad Pammachium: et ad Nepotianum, vel de Nepotiano duos libros, et alia quae enumerare longum est.
2 Igitur tanto post tempore, quasi quodam postliminio a Iona interpretandi sumens principium, obsecro ut qui typus est Salvatoris, et tribus diebus ac noctibus in ventre ceti moratus, praefiguravit Domini resurrectionem, nobis quoque fervorem pristinum tribuat, ut sancti ad nos Spiritus mereamur adventum. Si enim Ionas interpretatur columba, columba autem refertur ad Spiritum sanctum: nos quoque columbam, ex adventu ad nos interpretemur columbae. Scio veteres ecclesiasticos tam Graecos quam Latinos super hoc libro multa dixisse, et tantis quaestionibus, non tam aperuisse, quam obscurasse sententias; ut ipsa interpretatio eorum opus habeat interpretatione, et multo incertior lector recedat, quam fuerat antequam legeret.
3 Nec hoc dico, quo magnis ingeniis detraham, et alios mea laude suggillem; sed quod commentatoris officium sit, ut quae obscura sunt, breviter aperteque dilucidet, et non tam disertitudinem ostentet suam, quam sensum eius quem exponit, edisserat. Quaerimus igitur, Ionas propheta, excepto volumine suo, et Evangeliis, hoc est, Domini de eo testimonio, ut alibi in Scripturis sanctis lectus sit? Et ni fallor in Regum volumine de eo ita scriptum est: Anno quintodecimo Amasiae filii Ioas, regis Iuda, regnavit Ieroboam, filius Ioas, regis Israel in Samaria quadraginta annis et uno.
4 Fecitque malum coram Domino, et non recessit ab universis peccatis Ieroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel, Ipse convertit fines Israel in Samaria ab introitu Emath, usque ad mare solitudinis, iuxta verbum Domini Dei Israel, quod locutus est in manu servi sui Ionae, filii Amathi prophetae, qui fuit de Geth, quae est in Opher. Tradunt autem Hebraei hunc esse filium viduae Sareptanae, quem Elias propheta mortuum suscitavit, matre postea dicente ad eum: Nunc cognovi quia vir Dei es tu: et verbum Dei in ore tuo est veritas; et ob hanc causam etiam ipsum puerum sic vocatum. Amathi enim in nostra lingua veritatem sonat: et ex eo quod verum Elias locutus est, ille qui suscitatus est, filius esse dicitur veritatis.
5 Porro Geth in secundo Saphorim milliario, quae hodie appellatur Diocesaraea euntibus Tyberiadem haud grandis est viculus, ubi et sepulcrum eius ostenditur. Quamquam alii iuxta Diospolim, id est, Liddam, eum et natum et conditum velint: non intelligentes hoc quod additur, Opher, ad distinctionem aliarum Geth urbium pertinere, quae iuxta Eleutheropolim, sive Diospolim, hodie quoque monstrantur.
6 Liber quoque Tobiae, licet non habeatur in Canone, tamen quia usurpatur ab ecclesiasticis viris, tale quid memorat, dicente Tobia ad filium suum. Fili, ecce senui, et in eo sum ut revertar de vita mea: Tolle filios tuos, et vade in Mediam, fili: scio enim quae locutus est Ionas propheta de Ninive, quoniam subvertetur (Tobiae XIV). Et revera quantum ad historias tam Hebraeas quam Graecas pertinet, et maxime Herodotum, legimus Niniven, regnante apud Hebraeos Iosia, et Astyage rege Medorum, fuisse subversam.
7 Ex quo intelligimus primo tempore ad Ionae praedicationem, acta poenitentia, Ninivitas veniam consecutos: postea vero in pristinis vitiis perseverantes, Dei in se provocasse sententiam. Traduntque Hebraei, Osee, et Amos, et Isaiam ac Ionam iisdem prophetasse temporibus. Hoc quantum ad historiae pertinet fundamenta. Caeterum non ignoramus, Chromati papa venerabilis, sudoris esse vel maximi totum prophetam referre ad intelligentiam Salvatoris: videlicet quod fugerit, quod dormierit, quod praecipitatus in mare sit, quod susceptus a ceto, quod eiectus in littus poenitentiam praedicarit, quod contristatus ob salutem urbis innumerae, cucurbitae sit delectatus umbraculo: quod reprehensus a Deo cur maiorem curam habuerit herbae virentis, et extemplo aridae, quam tantae hominum multitudinis, et caetera quae in ipso volumine explanare nitemur: et tamen, ut totum prophetae sensum brevi praefatione comprehendam, nullus melior typi sui interpres erit, quam ipse qui inspiravit prophetas, et futurae veritatis in servis suis lineas ante signavit. Loquitur ergo ad Iudaeos sui sermonis incredulos, et Christum Dei Filium nescientes : Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam, quia poenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Ionas hic. Condemnatur generatio Iudaeorum, credente mundo: et Ninive agente poenitentiam, Israel incredulus perit. Illi habent libros, nos librorum Dominum : illi tenent prophetas, nos intelligentiam prophetarum: illos occidit littera, nos vivificat spiritus : apud illos Barabbas latro dimittitur, nobis Christus Dei Filius solvitur.



>>> Hieronymus, in Iona, I
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 26 >