monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 3
Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA II PETRO , PETRUS <<<     >>> EPISTULA IV. PETRUS GILONI .

EPISTULA III. INNOCENTIO, PETRUS SHOW APPARATUS

1 Non satis verbis aperire valeo quantum pro insito mihi vestrae paternitatis amore de resciendo statu vestro solliciter, quantumque a partibus vestris audire, quod cor meum laetificet, exoptem. Quid autem amplius cor meum laetificare poterit, quam si prospere, si pacifice, si triumphaliter vos degere audiero? Ut enim quod apud me sentio dicam, hoc in me desiderium ita omnibus aliis, quae in corde humano esse possunt, desideriis dominatur, ut excepto illo quo coelestia desiderantur affectu, hic omnium, ut dictum est, desideriorum affectibus principetur. Nec mirum si sic ardenter finem laborum vestrorum exopto, cum propter hoc unum a principio apostolatus vestri nullum pro modulo meo subire laborem recusaverim, in nullo quod expediret mihi vel his, quae commissa mihi erant, pepercerim, et (quod forte maius his omnibus est) nunquam fidelior, quod ipse melius novi, ut vere Patri filius esse potuerim. Nam inter studia partium, inter divisiones cordium, inter schismata tam nostrorum quam extraneorum, seu prope seu longe constitutorum, exerto semper gladio, quantum personae aut officii mei qualitas patiebatur perstiti, nec illum unquam a sanguine etiam charissimorum, cum necesse fuit, prohibui. Quoscunque mihi et Cluniacensi Ecclesiae qualibet amicitia iunctos, reges et principes, nobiles et ignobiles, magnos et pusillos agnovi, hos maiestatis vestrae pedibus subdere, per me ipsum sive per alios loquendo, scribendo, mandando, terrendo, mulcendo, pro posse non distuli.
2 Sed quia non ad hoc coepi, ut opera mea, si qua erga vos recta fuerunt, iactem, compescendus est stylus, et hoc tantummodo dicendum, quoniam haec idcirco tetigi, ut agnosceret sapientia vestra me iure pacem vestram desiderare, pro qua non parum contigit laborasse. Est et illud, quod non solum me, sed et omnes ad hoc optandum movere debet: quod universorum et totius Ecclesiae pax de pace vestra pendet, quae sicut generaliter, paucis schismaticis exceptis, vos in summum pastorem assumpsit, ita sine vestra requie nunquam requiescere poterit.
3 Cuius laboribus, quos pro Christo et pro vobis sustinet, quod salva sublimitatis vestrae reverentia dixerim, non parum gratiae debetis, quia sicut illa vobis filialem, ita vos ei paternum impendere decet amorem. Et, sicut mihi videtur, omnes quidem praecepto Dominico sunt diligendi, sed, iuxta quod vita vel actus eorum exigit, in amoris discretione aliis alii sunt praeferendi. Hoc ad quid inferam, attendat paululum vestra nobis super aurum et topazion chara paternitas. Nam inter illos, quibus magis debitrix totius amoris et beneficii est charitas vestra, domnum Albanum episcopum hucusque existimavimus.
4 Quid enim ille pro vobis fecerit, quid pertulerit, quid perdiderit, quam fidelis in regno Ecclesiae, cui praesidetis, ingrediens, et egrediens, ad imperium vestrum fuerit, supersedeo referre, cum et sapientiae vestrae hoc bene notum sit, et tam diutina infirmitas, imo ipsa mors, cuius ianuis vix tandem reductus est, satis indicare possit.
5 Quae omnia eum propter immensos labores et assiduos per totum pene mundum procursus et excursus pertulisse, ob vestra nisi fallor, servitia omnibus manifestum est.
6 Cum igitur se totum vobis impenderit, cum nota universis religio eius, cum scientia eius, cum virtus corporis eius ab exordio praesulatus vestri non nisi vobis militaverit et militando pene defecerit, non satis ego vester, ego inquam vester, et qui mecum hoc noverunt mirari sufficimus, quod non dicam maximum pro tam magnis servitiis beneficium, sed nec modicum, quando maxime postulavit, meruerit habere rescriptum. Tunc certe (quod prorsus subdita et humili, et idcirco audaci mente dicimus) tunc plane omnino clausa sunt ei viscera misericordiae et responsionis vestrae, quando ipse vobis ut Patri aperuit omnia intima conscientiae suae.
7 Tunc vere exsiccata est fontis ubertas, quando magis exposcebat rigari terrae ariditas. Debuit, ut mihi videtur, plus amoris mereri nudata conscientia: non debuit propter ablatum cordis velamen pristina imminui gratia. Ut enim quod iam vulgare factum est referam, si inter amicos omnia nuda, inter talem Patrem et talem filium nulla secreta debuerunt esse velata.
8 Quae si ipse aliis, non vobis soli revelasset, Patris forsitan commotio iusta fuisset. At cum non nisi illi, cui nihil talium celare debuit, cor suum denudavit, non iram, sed gratiam, ut videtur, ampliorem promereri debuit. Haec, Pater charissime, me breviter vobis scribere, filialis, et idcirco fidelis, compulit affectus, ne qui de vobis magis merentur, minus consequi videantur, et ea de causa quam plures a vestro servitio deterreantur.
9 Consulo igitur, si tamen consilium meum inter sapientiorum, non tamen forte fideliorum, consilia admittendum censetis, ut episcopum vestrum, collateralem vestrum, fidelissimum vestrum, quem multum exacerbare ex hoc, nisi sapientia indignationem comprimeret, potuistis, lenire quam cito remissis litteris studeatis.
10 Recolite nullum unquam nimium amari potuisse, recolite nullum unquam plus iusto amicis abundasse, recolite quod ait Salomon: Amici sint tibi multi. Et ideo nunquam talibus vos satis abundare credatis: maxime hoc tempore, quando, ut ipse quotidie experimini, abundavit iniquitas, et refriguit charitas multorum. Paraverat ipse postquam convaluit, suscepto a vobis mandato redire ad vos; sed postquam de silentio illo vestro accepit, ignorans quid illud portenderet, et ipse silere proposuit. Rumpatur ergo infructuosum, quod nunquam fuisset, silentium, et aut eum cum illo, quem vos et eum decet, honore ad vos redire facite; aut apud nos, hoc est intra Gallias, ad destruendos schismaticos, et causam vestram, quae et Dei est, manutenendum, quod vobis et Romanae Ecclesiae plusquam ad praesens propter festinantiam dicere possimus expedit, potestative, quousque vobis illum revocare placeat, remanere facite.
11 Utinam daretur auribus vestris otium, quod quia ad praesens non habent, cogimur ori nostro etiam valde necessariarum rerum imponere silentium! De hac igitur re et de pace vestra, quam omnimodis desidero et desideranter exspecto, remandate quod est, ut aut si est, gaudeam, aut si nondum plene est, qualiter adimpleatur, quidquid possum et etiam meipsum impendam.
12 Hoc insuper rogo, ut causa nostri Romanum morem de retinendis diu nuntiis infringatis, et quamcito cursorem nostrum cum rei postulatae certitudine ad nos remittatis.



Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA II PETRO , PETRUS <<<     >>> EPISTULA IV. PETRUS GILONI .
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 3