monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 7
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, EPISTULA VI. PONTIO PETRUS <<<    

EPISTULA VII. GREGORIO, PETRUS, SHOW APPARATUS

1 Gaudeo, et ut dignum est, vehementer exsulto, quod inter innumerabiles nostri temporis miseros, pene te solum beatum invenio. Huius tuae beatitudinis non ego novus praedicator sum, nec a me primum inventa loquor, sed vocem Christi Domini tui in te, qui membrum eius es, non incongrue transfundo, qua loquitur in psalmis: In capite libri scriptum est de me. Dicit caput, quod verum est de se: In capite libri scriptum est de me. Dico et ego, nec falli me credo, In capite libri scriptum est de te.
2 Si enim beatus dicitur in capite psalmorum, cuius voluntas in lege Domini, cuius meditatio in lege Domini die ac nocte est, cur ego te beatum non aestimem, non dicam, non praedicem, cuius voluntatem in lege Domini, cuius meditationem in lege Domini, cuius oculos in legendo legem Domini, cuius os in sonando legem Domini, cuius non solum articulos, sed et omnes artus in scribendo legem Domini, nocte ac die persistere, imo desudare video?
3 Beati, inquit alius psalmus, qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. Nonne igitur secundum has sententias, non meas, sed Spiritus sancti, non hominis, sed Dei iure te beatum praedico? Quocunque enim me negotia trahunt, quascunque domos adire, quaecunque penetralia vel recessus domorum penetrare cogunt, Gregorium cum sermonibus, Gregorium cum epistulis, Gregorium cum diversis tractatibus, cum infinita schedarum vel librorum congerie invenio.
4 Istis undique ac semper latera tua ambiri, sinus impleri, gremium gravari assidue conspicio, et monachum longe melius Cluniaci, quam quemlibet philosophum in Academia philosophantem stupeo. Cerno languidos, enerves et miseros orbem terrarum implevisse, non Deo, sed sibi vacare, studia negligere, talentum, iuxta magnum Gregorium, in terra abscondere, et secundum alium quemdam, cum loquendo vel scribendo quam maxime prodesse possent, veluti pecora inutili vitam silentio transigere.
5 Sed quid est, quod dixi, loquendo, vel scribendo, cum vix etiam legendo sese ad divina studeant animare? At tu non ita, qui iuxta Hieronymum dicentem: Ama studium Scripturarum, et carnis vitia non amabis: non solum a te hoc sancto studio carnis vitia exclusisti, sed insuper gratiarum et virtutum spiritualium fruges de praemisso semine in multam messem consurgere coegisti. Utinam certe, utinam sic mea mitigarentur negotia, utinam sic se offerrent otia, ut tecum frequenter talia meditari, talia tractare, et meditata ac tractata, possem tibi verbo vel scripto quolibet communicare! Interim quod instat agatur.
6 Proposuisti tria capitula, tresque de tribus ipsis quaestionum nodos implicuisti, meque ad dissolvendum ipsos, velut solutorem idoneum elegisti. Quod quidem neque in aliis ego sum. Voluntati tamen tuae, et charitati, qua tibi astringor, pro posse deesse nec debeo, nec possum.
7 Prima propositio tua est, qua te et tecum multos alios moveri asseris: utrum beatae Virgini matri, cui dictum est: Ave, gratia plena, atque adiunctum, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (ibid.), et in qua, iuxta Hieronymum, tota divinitatis unda se contulit, utrum certe illi in adventu Spiritus sancti die Pentecostes facto super apostolos, aliquid gratiarum auctum sit.
8 Sic enim proponis: Si aliquid gratiae supra, quam prius habuerat, accepit, illud accepit, quod non habuit. Quod si habuit, non accepit. Et addis: Nec tamen credimus, quod haec ex aliquo Scripturae divinae fonte derivetur opinio. Ac statim: Si enim totam Actuum apostolorum historiam revolvamus, nihil in ea unde vel levissimam coniecturam, ne dicam huius rei argumentum quis possit elicere, ut arbitror, inveniemus.
9 Nam cum ex auctoritate evangelica plenitudo omnium gratiarum fuerit in Maria, in cuius carnem tota se divinitatis unda contulit, et singulari ac insolita veneratione ab angelo salutata, gratia plena, Spiritu in eam super omnem creaturam superveniente, et virtute Altissimi obumbrata fuerit, mirum atque stupendum mihi videtur, quomodo alia superveniente gratia indiguerit, quae Dei Filium in utero virginali de Spiritu sancto concepit.
10 Confirmandi sane et corroborandi, Spiritu sancto adveniente, adhuc infirmi erant apostoli, adhuc carnales et divinorum sacramentorum, quae per orbem terrarum fidelium mentibus infundere debebant, minus capaces. Et quia in omnem terram exiturus erat sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum, congruum erat ut omnium linguarum genera cognoscerent, ne in nationes gentium missi, linguarum varietatem aliquatenus ignorarent.
11 Nunquid dicendum est Mariam cum Ioseph et puero angelo in somnis apparente, in Aegyptum profectam, ante hunc solemnem Spiritus sancti adventum, Aegyptiorum linguam ignorasse? Haec certe verba tua sunt, quae ex epistula mihi a te missa excerpsi. Haec verba et ex parte videntur quaerere, utrum aliquid, ut iam dictum est, plus gratiae sancta illa virgo et mater Domini in illo Pentecostes die acceperit, et ex parte velle astruere quod nihil plus quam ante habebat acceperit.
13 Quod, ut absque praeiudicio sanioris forte sententiae loquar, utrum ita an aliter sit, clarius videbitur; si gratiae a gratiis secernantur, si maiora a minoribus Spiritus sancti charismata distinguantur. Maiora vero Spiritus sancti charismata dico, quae ad perficiendam iustitiam hominis pertinent, ut ea de quibus Apostolus scribit: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec.
14 Maior autem horum est charitas. De qua ipse alibi apertius: Charitas, inquit, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Haec est illa charitas, non tantum faciens sed omnino perficiens iustitiam: ad quam caeterae virtutes iustitiae cooperatrices, velut ad matrem filiae respiciunt, de cuius radice exoriuntur, de cuius stipite, velut fructuosissimae arboris, ramorum infinitas speciosa dependet.
15 Ibi castitas, ibi humilitas, ibi veritas, ibi sinceritas, ibi obedientia, ibi omnis iustitia. Lege Apostolum, et invenies caetera sigillatim exposita. Lege Evangelium, et audies Christum: In hac universa lex pendet et prophetae. Hoc est charisma, maius omnibus charismatibus; haec est gratia, maior, ut sic dicam, omnibus gratiis.
16 Haec est, inquam, illa maxima et superexcellens gratia, de qua Gabriel beatae Virgini ait: Ave, gratia plena. Hac gratia hanc singularem virginem a tempore prolatae angelicae salutationis sic plenam vel repletam esse intelligo, ut ei aliquam creaturarum, sive terrestrium, sive coelestium praeferre nefas sit, conferre insuper absurdissimum sit.
17 Hac virtutum universarum gratia, cunctis creaturis excellentius illud omnipotentis Creatoris, non tantum spirituale, sed etiam corporale hospitium impleri et ornari decebat, ut sapientia Dei, quae se delectari per singulos dies, quae se ludere in orbem terrarum, quae delicias suas esse cum filiis hominum per Sapientem fatetur; quae nec delectari nec ludere, nec deliciari, nisi in sacris virtutibus, et sanctis affectibus potest, in hac sancta et supercoelesti Virgine matre sua, prae cunctis hominibus vel angelis virtutum gratia plena, magis delectaretur, luderet, deliciaretur.
18 Prae cunctis plane creaturis, et in terris virtutum gratia exornari, et in coelis sublimi gloria illam decuit clarificari, quae sola inter omnes creaturas, matris Dei nomine meruit decorari. Nam cum multi dicantur martyres Dei, cum multi dicantur apostoli Dei, cum multi dicantur prophetae Dei, cum multi dicantur angeli Dei, cum multi dicantur diversorum ordinum sancti Dei, ipsa sola dicitur mater Dei.
19 Unde iustum erat ut, iuxta quod Apostolus ad Hebraeos loquitur, sicut Moyses fidelis famulus in domo, sicut Christus unicus Filius dominans in domo (ibid.), sic ipsa eius mater virtutibus et gloria toti familiae post ipsum in eadem principaretur domo. Sicut igitur est in ipsa singulare, ac super omnia post Deum, nomen matris Dei: ita est singularis, et super omnia post Deum in terris, et in coelis gratia et gloria eiusdem matris Dei.
20 Unde quantum ad illam gratiam pertinet, qua per Spiritum sanctum et virtutem Altissimi, utpote conceptricem, genitricem, ac nutricem omnipotentis Filii Dei, eam decuit purgari, sanctificari, glorificari, die Pentecostes nihil ei additum credo, imo absque omni haesitatione confirmo. Quis enim sani capitis hoc unquam vel suspicari potuit, ut quantum ad aliquam partem iustitiae spectat, post Filii Dei in ipsa conceptionem, et de ipsa nativitatem, aliqua gratiae portio ei addita fuerit, cum ipsam ante ista angelus gratia plenam dixerit? Nonne hoc absurdum, imo nefarium esse quilibet etiam valde brutus advertit, ut concipiens, vel pariens Deum imperfecta fuerit; post conceptionem vero vel partum divinum ad perfectionem ante non habitam pervenerit?
21 Quis hoc non tantum abiiciat, sed non etiam exhorreat? Nihil enim ei usque ad ultimum vitae mortalis terminum, gratiae perfectricis accessit quod Deum concipiens et pariens non habuit, quia ex quo gratia plena dicta est, semper eadem gratia plena permansisse, absque augmento aliquo credenda est. Quod si nullo tempore vitae suae, post saepae dictam conceptionem vel nativitatem, ei aliquid praefatae gratiae additum est, nec die Pentecostes ipsi in talibus aliquid adiunctum est. Quia enim quod plenum est, nulla ex parte vacuum intelligitur, nihil ei addi potuisse cognoscitur, quae plena gratia praedicatur.
22 Quid enim virtutum spiritualium ad iustificandam vel sanctificandam animam pertinentium, die illo Pentecostes acciperet, quae inter caetera hoc in plenitudine evangelizatae gratiae accepit, quod nullus apostolorum vel die iam dicto, vel aliquo vitae suae tempore accipere meruit? Nam licet magna et immensa dona apostoli ea maxime die a datore gratiarum Spiritu Dei acceperint, nullus tamen illorum hoc donum meruit, ut in carne mortaliusque ad carnis mortem absque peccato omnino esse potuerit.
23 Hinc verba illa apostoli Iacobi profusa sunt: In multis offendimus omnes. Hinc et illa Ioannis: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Hinc et illa magni Apostoli: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum.
24 Quod ergo nec die Pentecostes apostoli accipere meruerunt, hoc multo ante Pentecosten tempore, de qua agitur mater Virgo, accepit. Unde Augustinus contra Coelestium Pelagianum, in libro De perfectione iustitiae hominis: Cum de peccatis, inquit, agitur, nullam prorsus de matre Domini volo haberi quaestionem.
25 Unde enim scimus quid ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum ex omni parte peccatum, quae concipere ac parere meruit, quem constat nullum habuisse peccatum. Hac ergo sancta Virgine excepta, si omnes sanctos et sanctas, dum hic viverent, congregare possemus, et interrogare utrum essent sine peccato, sine dubio respondissent quod de se Ioannes etiam apostolus ait: «Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus et veritas in nobis non est.» Hucusque Augustinus. Nullo autem pacto esse potuit, vel debuit, ipsa ratione hoc ipsum vociferante, ut Spiritus sancti sacrarium, Filii Dei reclinatorium, totius deitatis solium, qualibet vel parva peccati nubecula postmodum subintraverit, et cor illud conceptae deitatis luce praefulgens, aliquis vel modicus tenebrosae cogitationis fugax saltem volatus fuscaverit. Ergo secundum ea quae praemissa sunt, beatae matri Virgini, nec die Pentecostes, nec aliquo post conceptionem Filii Dei die quantum ad maiora et supra dicta gratiarum dona pertinet, nihil additum est.
26 Sed sicut ei nihil additum in maioribus confirmo, ita ei aliquid in minoribus forte adauctum, non nego. Quae sint vero illa minora, et saepe fatus Apostolus docet: Alii, ait, datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii gratia curationum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, et similia.
27 Dicuntur vero minora respectu maiorum supra scriptorum, quia maiora, illa sine minoribus istis salvare possunt. Nam sine sermone sapientiae vel scientiae (non dico sine sapientia et scientia), sine gratia curationum, sine prophetia, sine discretione spirituum, sine generibus linguarum, sine interpretatione sermonum salvari possum, sine charitate et ei cohaerentibus sacris virtutibus non possum.
28 Maiora ergo sunt, sine quibus salus non est; minora dicuntur, sine quibus salus integra esse potest. Unde quantum ad illa maiora, ut iam dixi, die Pentecostes adauctum est beatae Virgini; quantum vero ad ista minora, apostolis quidem omnia data sunt, sed nescio utrum et beatae Virgini. Decebat enim ut illis, quorum sonus exiturus erat in orbem, sicut et ipse scripsisti, terrarum, et quorum verba perventura erant in fines orbis terrarum, daretur sermo sapientiae, daretur sermo scientiae, daretur gratia curationum, darentur genera linguarum, et si qua alia tantae praedicationis officio necessaria esse iudicavit donorum eorumdem distributor Spiritus sanctus.
29 Adiecta est eis ab eodem Spiritu Dei animositas cordium, sine qua nihil profuissent universarum genera linguarum. Quid enim prodesset peritia loquendi, si non adesset virtus audendi. Quid plane prodesset multiplex scientia verborum, nisi pelleretur timiditas animorum? Ut igitur fortes et invincibiles animo essent, induti sunt, sicut Christus eis promiserat, virtute ex alto, ne muti coram barbaris gentibus apparerent, et ut ad quod mittebantur praedicare sufficerent, impleta sunt ora eorum omnium quae sub coelo sunt gentium verbo.
30 De matre autem Domini quid dicetur? Quid dicetur, et de aliis sanctis mulieribus, quas fuisse cum apostolis tempore illius magni adventus Spiritus sancti, quis negare potest? Quis negare, inquam, potest eas tempore illo fuisse cum apostolis, cum dicat Scriptura, quod Regressi post ascensionem Domini apostoli a monte Oliveti Hierosolymam venerunt, et ascenderunt ubi manebant Petrus et Ioannes et reliqui, ac statim subdat: Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Iesu, et fratribus eius? (Ibid.)
31 Neque enim dici potest quod haec unanimitas orationis discipulorum et mulierum sanctarum dissoluta fuerit usque ad diem illum, quo etiam per signa visibilia super apostolos et alios credentes, Spiritus divinus descendit. Quod si unanimitas illa et perseverantia orationis, ac loci, usque ad diem illum protracta est, utique mater Domini, et mulieres illae Salvatoris discipulae, cum apostolis et aliis credentibus permanserunt, nec ab ipsis usque ad sacram illam diem donis coelestibus insignem recesserunt. Ibi plane erat iam dicta sancta mater Domini; ibi Maria Magdalene, Iacobi et Salome, et caeterae quae, ut Evangelium loquitur, eum secutae fuerant a Galilaea, ministrantes ei. Quid igitur?
32 Accepit sancta illa Virgo et mater Domini, acceperunt et aliae beatae mulieres quae aderant, eam quam apostoli, gratiam, vel munera Spiritus sancti? Acceperunt maiorem sanctificationem? Acceperunt maiorem, quam habuerunt, cordis constantiam? Acceperunt eamdem quam apostoli linguarum gratiam? Et de beata quidem Virgine supra dictum est, et omnino certum est, quod ei nihil ad puritatis, nihil ad sanctificationis, nihil prorsus ad omnium virtutum spiritualium perfectionem accesserit.
33 Nihil enim ei augmenti ad iustitiae vel sanctitatis plenitudinem, per illum Spiritus sancti adventum accedere potuit: quam ante conceptum, et in conceptu filii Dei, omnium virtutum sanctificatione et perfectione idem Spiritus adimplevit. Sed nec de aliis bonis mulieribus dubium est, quod eis multa de simili virtutum gratia, ante illum Spiritus sancti adventum deerant: quarum imperfectionem idem Spiritus, qui spirat ubi vult, et prout vult, secundum mensuras sibi tantum notae donationis suae perfecit.
34 Cum enim apostolis ipsis ante diem illum plurima de perfectione defuerint, non mirum si mulieribus illis multa perficienda restabant. Acceperunt ergo illae gratiam, quam prius non habuerant, et sicut in eodem loco cum Christi discipulis facto de coelo repente sono inventae sunt, sic nec ab eadem collata apostolis gratia, quantum ad speciales animi virtutes pertinet, exclusae sunt. Sed quid de miraculis? Quid de linguis diversis?
35 Et ista cum apostolis beata Virgo, ac mulieres iam dictae acceperunt? Et aliorum quidem miraculorum potentiam discipuli Christi, et ante ipsius passionem susceperunt, praecipiente ipso, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite; et post resurrectionem insuper, quando tam de ipsis quam de credituris dictum est: Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur, et reliqua. Omnium vero linguarum gratiam non alio die, vel alio loco acceperunt, sed die Pentecostes, quando simul apostoli et mater Domini, ac saepe dictae mulieres in coenaculo unanimiter in oratione perseverabant. Apostoli ergo et alii discipuli, qui adfuerunt, gratiam illam linguarum ea die acceperunt.
36 Accepit igitur eam beata Virgo? Acceperunt et sanctae mulieres? Sed certa est causa, qua discipulis haec gratia data est. Praedicaturi enim erant, ut supra dictum est, orbi universo Evangelium. Sed nunquid ad praedicandum idem Evangelium beata Virgo vel reliquae sanctae feminae missae erant, vel mittendae in orbem universum? Non utique. Mater enim Domini non ad praedicandum verbum Dei, sed ad generandum Verbum Dei electa fuerat, nec ad aliquem gentium hac de causa mittenda erat.
37 Sed nec mulieres reliquae ad simile officium alicubi leguntur destinatae. Non sexum femineum hoc decebat quod virilem, ut ad praedicandum per diversa mitteretur, cum mulieres magis debeant parare aures ad audiendum quam aperire os ad praedicandum, maxime cum Apostolus dicat: Mulieri loqui in ecclesia non permitto. Et rursus de eisdem mulieribus: Si quid discere valuerint, domi viros suos interrogent.
38 Sed dicet aliquis: Nonne quaedam sanctarum mulierum hymnos, vel cantica divina scripserunt? Sed aliud est cantare, aliud praedicare; aliud psallere, aliud evangelizare. Nam sicut virum sana doctrina, sic mulierem decent religiosa cantica. Inde est quod Maria soror Aaron, submerso Pharaone, Debbora occiso Sisara, Anna nato Samuele, haec ipsa Virgo et mater Domini concepto Salvatore, exsultasse et cantasse leguntur. Nulla tamen harum vel aliarum mulierum in aliquo textu divino ad praedicandum missa narratur.
39 Sola Maria Magdalenae legitur non quidam praedicasse, sed nuntiasse discipulis: Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. Mater ergo Domini et reliquae ei adhaerentes sanctae mulieres, quae ad nullam mittebantur gentium, quid necesse habuerunt die Pentecostes accipere a Spiritu sancto linguas omnium gentium?
40 Nam quod in epistula tua legi, quando in Aegyptum cum filio fugit, non ignorasse eam linguam Aegyptiorum, si probatur ex Scripturis, tenendum est; si non probatur, non multum instandum est. Quae enim necessitas fuit scire eam Aegyptiorum linguam, cum nec Iudaei iam per totum orbem dispersi, quorum linguae erat, Aegypto defuerint, nec interpretes deesse potuerint?
41 Ut ergo breviter quod sentio exprimam, accepisse eam die Pentecostes gratiam illam linguarum omnium, nec affirmo, nec nego. Non affirmo, quia nullam necessariam vel probabilem causam, qua gratiam illam accipere debuerit, invenio. Non nego, quia fortasse alius invenire poterit, ad quod ego nondum sufficio. Hoc tantum constanter astruo, quod tamen supra iam dixi, beatae Virgini post conceptum Dei Filium, nihil de illis excellentibus sancti Spiritus donis, aliquo tempore, dum mortalis vixit, adauctum.
42 De inferioribus vero nihil superfluum aut indecens additum; sed si quid omnipotentis Filii Dei matrem de talium numero habere decuit, absque deputatione adiunctum. Sive tamen ei de huiusmodi charismatibus, quae die Pentecostes data sunt apostolis, totum aut aliquid datum sit, et maioribus, quae praedicta sunt adiunctum, sive non; non idcirco inferior iudicabitur apostolis, nec aliquis ipsorum propter huiuscemodi dona vel quaelibet alia, maior ipsa aut par ei esse censebitur.
43 Nam neque Eliseus Eliae praefertur, quia duplex in eo non virtutum spiritualium, sed miraculorum extrinsecus apparentium spiritus apparuit, nec, ut aestimo, Iudas proditor aut Petro apostolo se conferet, quia par ei in miraculis visus est, aut Ioanni Baptistae se istorum signorum fastu praeferet, de quo in Evangelio legitur, quia Ioannes Baptista signum fecit nullum. Haec mihi de proposita prima quaestione, absque melioris sententiae, ut supra dixi, praeiudicio, ad praesens videntur.
45 Secundae propositionis tuae haec summa est. Qua ratione post conceptum Dei Filium et naturae humanae in alvo virginali personaliter unitum, gloriosa illa Maria aliquid in creaturis ignoraverit, et illam, in qua omnes thesauri sapientiae et scientiae etiam corporaliter erant absconditi, aliquid in creaturis latuerit, cum scriptum sit de quodam sancto (GREGORIUS, de S. Benedicto): Animae videnti creatorem angusta est omnis creatura.
46 Et post pauca subiungit: Ex gratia itaque superaddita et meriti praerogativa, quae virgo simul et mater Dei meruit existere, etiam in carne posita videtur sua sapientia angelorum scientiam transcendisse, sicut etiam super omnem angelicam naturam credimus eam exaltatam esse. Si vero secundam divinitatis cognitionem alius alio fit beatior, alius alio sapientior, haec virgo etiam in carne omnibus angelorum ordinibus longe mihi sapientior videtur exstitisse, cui datum est, non solum in carne praeter carnem vixisse, sed ipsum etiam Dei Verbum carnem factum genuisse.
47 Haec quidem scripsisti, sed ut de eruditione tua confido, non tam tua quam aliena protulisti. Quis enim, ut compendio utar, saltem mediocriter eruditorum ignorat, quod gloriosa illa, ut scribis, et ut verum est, Maria, post conceptum Dei Filium, non dico tantum aliquid vel aliqua, sed etiam multa in creaturis ignoraverit? An non ignoravit multa in creaturis, quae multa etiam ignoravit in rebus domesticis?
48 An non ignoravit multa in aliis cui necessarium fuit ut Ioseph sponsus ab angelo admoneretur, et diceretur ei: Surge et accipe puerum, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi? An non potuit multa ignorare in creaturis, cui iterum necesse fuit, ut rursum angelus Ioseph in Aegypto appareret, et diceret: Surge et accipe puerum et matrem eius, et vade in terram Israel; defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri? (Ibid.) Nam si ipsa hoc et illud prius noverat, et Herodem scilicet quaerere puerum ad perdendum eum, et rursus post fugam suam in Aegyptum ipsum praescierat ante defunctum, superflue et tunc hortatus est Ioseph angelus ad fugam, et post superfluo commonuit ad reditum.
49 Cur enim angelus sollicitaretur, aut aliquem sollicitaret pro salvando puero, cuius mater omnia nosset, cuius persecutores omnes cognosceret; quorum voluntates, consilia, fraudes, subtili Spiritus scientia dignosceret, quorum vita, quorum obitus ipsam nullatenus latere posset? Dubia sint ista, his tamen, quibus dubitare more quorumdam philosophorum de omnibus conceditur.
50 Succedat tamen exemplum, post quod nec ipsis, qui omnia sub utrum ponunt, haesitare liceat. Remansit, inquit, puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. Aestimantes autem eum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos. Et non invenientes, regressi sunt in Ierusalem, requirentes eum. Quomodo certe, quomodo opinari potuit bonus animus nihil in creaturis beatam Virginem latere, cum eam latuerit filium Ierosolymis remansisse, cum aestimaverit eum in comitatu esse, cum eo inter cognatos et notos non invento, Ierusalem redierit, et vix post biduum requirendo invenerit?
51 Sed audiatur ipsa Virgo, et magis ipsi de seipsa, quam cuilibet incircumspectae opinioni credatur: Fili, ait, quid fecisti nobis sic? ego et pater tuus dolentes quaerebamus te (ibid.). Et utique eum dolens per diversa non quaesisset, si ubi esset subtili spiritus indagine cognovisset. Quae ergo ubi tantus esset Filius ignorabat, quomodo omnia quae in creaturis fieri poterant cognoscebat?
52 Sed mirum est, ut proponis, quomodo illam in creaturis aliquid latuerit, in qua erant omnes thesauri sapientiae et scientiae etiam corporaliter absconditi. Sed haec sententia, quam ex parte nescio quorum proponis, sicut nosti, apostolica est, et non de illa beata et semper nominanda Virgine, sed de eius Filio dicta est.
53 In illo enim, hoc est Dei et ipsius Filio, vere sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi; unde nec aliquid eum sicut Deum in creaturis latere, nec quidquam eorum quae in coelis, quae in terris, quae insuper apud inferos aguntur, ignorare possibile est. Qui enim solus Creator est omnium, solus est rector et cognitor universorum.
54 Eapropter licet in utero huius Virginis ille, in quo omnes hi thesauri latebant, etiam, ut dicis, corporaliter latuerit, non tamen ex thesauris illis sapientiae et scientiae in ipso absconditis, omnium rerum scientiam, quandiu hic mortaliter vixit, sancta haec Virgo suscepit. Hoc enim solius Dei est, nec alicui mortalium in hac vita concessum est.
55 Quod vero solius Dei est, participem habere non potest. Unde et ipse per prophetam loquitur: Gloriam meam alteri non dabo. Et cui per quemdam sapientem dicitur: Tu solus nosti corda filiorum hominum. Si quis tamen hanc apostoli de Christo sententiam, gloriae beatae Virginis voluerit adaptare, sic saltem hoc faciat, sic erga sanctam Virginem officiosus et devotus appareat, ut regulam fidei non excedat.
56 Attendat et videat quam caute Hieronymus, in talibus de Christo ad ipsam translatis, incedat. Ait enim in quadam re simili: In Mariam vero totius gratiae, quae in Christo est, plenitudo venit. Statimque adiungit: Quanquam aliter. Totius enim gratiae, quae in Christo est, plenitudo in Mariam venit; quoniam Christus plenus gratiae et veritatis in Maria conceptus, de Maria ad homines processit.
57 Tamen aliter, quia non ipsa plenitudinem illam gratiae, quae in Christo est, quantum ad personam propriam spectat, suscepit. Aliud est enim in persona propria habuisse illam plenitudinem gratiae, aliud personam illam genuisse, in qua erat illa plenitudo gratiae.
58 Sic forte, imo sic plane, ut mihi videtur, dici potest absconditos in Maria thesauros sapientiae et scientiae, non quia in ea personaliter, hoc est quantum ad propriam eius personam pertinet, thesauri illi absconditi fuerint, sed quia sacra illa ipsius viscera Christum Dominum, in quo vere personaliter erant absconditi, portaverint.
59 Iam sequens illa sententia, quae quasi ad roborandam opinionem falsam proposita est, quid valeat, prudentia tua advertat. Nam facile est videre, non tantum tibi qui longe difficiliora citissime pervides, sed cuilibet etiam leviter attendenti, quod haec sententia iam dictae opinioni in nihilo suffragetur. Primo, quia non ex canone tali est, cui omnimodam fidem praebere cogamur. Licet enim a sancto Gregorio haec in dialogo prolata sententia sit, non tamen eam debemus fidem quibuslibet scriptis doctorum, quam nos debere novimus summo sanctarum canoni Scripturarum. Nec tantum deferre compellimur post Veteris ac Novi Testamenti paginas alicuius quantumlibet docti et catholici scripto, quantum eidem canoni divino.
60 Unde Hieronymo Augustinus: Absit, inquit, a sanctitate et sapientia tua, ut eam scriptis tuis velis auctoritatem dari, quae soli dignitati sanctarum Scripturarum servatur! Cuiuslibet enim Scripturam licet examinare, de scriptis autem illis nulli prorsus permittitur dubitare. Hoc in epistula Augustini, et si non per eadem verba, eamdem prorsus continens sententiam invenies.
61 Praeter hoc etiam, si de illo divino canone sumpta esset, nec sic quidem ad probanda praemissa valeret. Quod cuilibet paulo diligentius advertenti statim patebit. Nam quia ait sanctus ille: Videnti Creatorem angusta est omnis creatura, non inde sequitur quod nihil eum latere potuerit in creatura. Subiecit enim hanc sententiam verbis illis suis, quibus a sancto Patre Benedicto totum mundum velut sub uno solis radio collectum visum esse iam dixerat.
62 Potuit vero et ille sanctus, et totum mundum simul collectum videre, et potuerunt eum multa, quae in mundo fiebant, latere. Nulla enim necessitas urget fateri, ut quia totum mundum collectum vidit, simul etiam quae in mundo fiebant cognoverit. Ipse quippe etiam communis intuitus noster hoc habet, ut de turri, vel monte, vel aliquo sublimi loco multa simul terrarum spatia videamus, cum vix pauca aliqua eorum quae in spatiis illis aguntur, discernere valeamus.
63 Et licet longe valentior nostro fuerit sancti illius a Deo dilatatus intuitus, in tantum ut, sicut dictum est, totum simul mundum aspicere potuerit; ubi tamen legitur eum totum mundum collectum vidisse, non legitur omnia quoque eum, quae in creaturis tunc temporis agebantur, aliquatenus agnovisse. Eapropter nulla est, vel a simili, vel a minori similitudo proposita, ut quia ille totum mundum simul collectum vidisse scribitur, idcirco sancta Virgo mater Domini cuncta, quae in creaturis, dum in corpore vixit, fiebant, agnovisse credatur.
64 Est adhuc et de hac sententia, quae forte se discutiendam obtulit, quod dicatur. Nam quod ait ille: Videnti Creatorem angusta est omnis creatura, verum est, sed in futura vita. Quod enim Creator hic a mortali videri ut est, non possit, testatur illa orbi terrarum nota sententia: Non videbit me homo, et vivet. Nec tamen idcirco falsam hanc sententiam dico, vel sanctum illum eo temporis spatio, quo assuetam hominum visionem excessit, Creatorem vidisse, prout datum est, nego.
65 Novi namque et alios fuisse, vel esse modos, vel modum videndi Deum; quo et Iacob eum se vidisse fatetur, cum dicit: Vidi Dominum facie ad faciem; quo et de Moyse legitur: Loquebatur Dominus Moysi facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum; quo et LXX senioribus Israel apparuit ut scriptum est: Et viderunt Deum, et comederunt, et biberunt; quo et Isaias: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum; quo et Micheas: Vidi Dominum sedentem, et omnem militiam coeli assistentem ei a dextris et sinistris; et multa similia. Hinc sunt et illa verba Apostoli: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Hinc et illa Ioannis: Nondum apparuit quid erimus, sed cum apparuerit, videbimus eum sicuti est.
66 Cum ergo omnes isti Deum non illo futurae vitae modo, sed unicuique congruenti modo viderint, sub nullius tamen horum conspectu, omnis creatura coarctata legitur. Potuit in isto Deum vidente fieri quod in aliis Deum videntibus factum non est. Sed quolibet modo vel sancti illi, vel sanctus iste Deum viderint, eo res deducitur, quo nec illi, nec iste in visionibus illis suis totum quod in creaturis gerebatur, visionum suarum tempore cognoverunt.
67 Quod si, ut iam dictum est, in visionibus suis multa eos in creaturis latuerunt, non valet quod allatum fuerat ad probandum, sanctam Domini matrem nihil in creaturis latuisse, nihil eorum, quae in creaturis suo tempore gerebantur, ignorare potuisse. Quod si cuilibet sanctorum (quod tamen nusquam legitur) datum in praesenti ad horam fuisset, non inde cogeremur credere, quia et hoc beatae Virgini datum esset.
68 Esset enim hoc quoddam miraculi genus, non ad summa et maiora pertinens sancti Spiritus dona, quae, sicut supra praemissum est, plus omni creatura beata Virgo habuit, sed ad illa media, inter quae et miracula numerantur, quae beatam Virginem in carne mortali positam accepisse, nemo in toto canone divino legisse, ut puto, se recolit. Nec idcirco tamen minor facientibus miracula ab aliquo sanum sapiente aestimari poterit: quae quod summum et maius est accipiens, talibus, licet Spiritus sancti donis, non eguit.
69 Quod si quilibet pertinacius instans, eam sine miraculis aut minorem miraculorum factoribus esse, aut videri dixerit, dicat et Christum eo Christiano vel esse, vel videri minorem, qui maiora quam Christus miracula operatus fuerit. De quo ipse in Evangelio: Qui credit, inquit, in me, opera quae facio et ipse faciet; et maiora horum faciet. Maiora vero Christo miracula fecisse multos saepe Christianos legimus.
70 Quos maiores eo esse disputandum non est, quia longe longius eo inferiores esse certum est. Iam quia de verbis illis Dialogi, ne ad probanda quae proposita fuerant valere possint, satis actum arbitror, ad sequentia stylus procedat. In quibus legitur videri quibusdam, quod saepe dicta Virgo mater Domini etiam in carne posita, sua sapientia angelorum scientiam transcenderit, sicut et super omnem angelicam naturam exaltata esse creditur.
71 Et sequitur versus. Si enim, inquit auctor, secundum divinitatis cognitionem, alius alio fit beatior, alius alio sapientior, haec Virgo etiam in carne omnibus angelorum ordinibus longe mihi sapientior videtur exstitisse, cui datum est non solum in carne praeter carnem vixisse, sed ipsum etiam Deum carnem factum genuisse.
72 Haec verba, ut quod verum est fatear, venerabili et charissimae mihi dilectioni tuae, non a te quidem, sed per te prolata, et opinionem non tuam, sed quorumdam proponentia, in tantum mihi absurda videntur, et de rudi et prorsus incircumspecto corde procedere, quod vix admirari sufficio. Quis enim admirari sufficiat, eum cui ista videntur non discrevisse quod perfacile erat, gratiam a gratia, laborem a retributione, meritum a beatitudine? Quid autem dixi gratiam a gratia, laborem a retributione, meritum a beatudine?
73 Haec verba non nunc primum a me proferuntur, sed in Evangelio Ioannis leguntur. Nos, ait, omnes de plenitudine eius accepimus, et gratiam pro gratia. Quid est gratiam pro gratia? Accipiunt enim sancti eius geminam ab ipso gratiam, ita ut ex praecedente gratia sequatur et alia. Primo enim hic accipiunt gratiam operationis, ac pro ipsa alibi gratiam retributionis.
74 Primo hic accipiunt gratiam sanctificationis, ac pro ipsa alibi gratiam glorificationis. Nec enim simul et opus bonum faciunt, et boni operis mercedem accipiunt, neque simul in sanctitate et virtutibus perficiuntur, et virtutum et sanctitatis gloriam assequuntur. Hic enim operantur, ibi remunerantur. Hic sanctificantur, ibi glorificantur.
75 Quantum ergo ad morum puritatem, quantum ad vitae perfectionem, quantum ad omnium virtutum sanctificationem pertinet, beata Virgo etiam in carne posita, omnem creaturam vel humanam vel angelicam summe transcendit. Quantum vero ad sapientiam, qua quibusdam videtur etiam in carne posita angelorum scientiam transcendisse, mihi prorsus non ita esse videtur. Si enim hoc concessero, labori retributionem, merito beatudinem adiungam, et mercedem illam, gloriam illam, magnificentiam illam, qua universis creaturis post carnis mortem praelata est, eam ante mortem recepisse concedam.
76 Hoc si concessero, omni auctoritate et ratione destitutus, angelis et hominibus ostentui ero. Nam si dixero eam in carne mortali positam angelorum sapientiam non dico transcendisse, sed saltem sapientia sua adaequasse necesse erit ut eam adhuc in terris positam, omni miseria mortalitatis exuam, omni incorruptione, immortalitate, beatitudine induam.
77 Nam si in carne, ut dicitur, posita, sapientiam angelorum assecuta est, etiam beatitudinem consecuta est. Neque enim angelorum sapientia sine beatitudine esse potest, quae idcirco vera sapientia est, quia beata est. Beata autem, non nisi beatitudine est. Beatitudo autem est, ut eam vel definiam vel describam, sine omni molestia totius boni sufficientia.
79 Hanc autem beatitudinem, gloriosam matrem Domini in hac mortali vita assecutam non esse, quis nesciat? Nam si hanc assecuta esset, adhuc in terris posita omni corporali molestia caruisset, totius boni adepta iucunditate gauderet. Caruisset profecto indigentia, caruisset metu, caruisset dolore, et tandem omni corruptionis vel mortalitatis incommodo.
80 Sed ita non fuisse, auctoritati evangelicae credentibus, vel rationem ipsam sciscitantibus, advertere perfacile est. Licet enim ipsa post Filii Dei conceptionem omni peccato caruerit, dum tamen in carne vixit, poena peccati non caruit. Poena vero contraria est beatitudini. Si enim beatitudo est, quae omni caret molestia, hanc ipsa in carne mortali assecuta non est, quae in ea multa molesta passa est.
81 Nam si egere non est beatitudinis, si timere non est beatitudinis, si dolere non est beatitudinis, si denique mori non est beatitudinis, tunc ipsa in carne beata non fuit, quae in ea ista omnia toleravit. An non eguit, quando pariens suum et Dei Filium, reclinavit in praesepio, quia non erat ei locus in diversorio? An non eguit, quae pro filio hostias Deo oblatura, quia agnum non potuit, par turturum aut duos pullos columbarum obtulit? (Ibid.) An non timuit, quae a facie Herodis in Aegyptum fugit? An non doluit, cuius animam moriente Salvatore Filio, iuxta iusti Simeonis verba, nimii doloris gladius pertransivit? An non omnes praeter peccatum miserias conditionis humanae experta est? Et quid tandem? Nonne et mortua est?
82 Haec omnia certe contraria sunt beatitudini angelicae, quam eam assecutam etiam in carne mortali necesse erit dicere, si quis eam angelorum sapientiam vel transcendisse dixerit vel aequasse. Sapientia enim vel beatitudo angelica, in tantum individua, imo sic unum sunt, ut nec eorum sapientia sine beatitudine, nec beatitudo sine sapientia esse possit.
83 Alioquin, quod omnino stolidum et pecuale est sentire, esset eorum aut sapientia misera, aut beatitudo insipiens. Quod quia impossibile est, ut vel sapientia quantum in ipsa est misera, vel beatitudo possit esse insipiens, necesse est fateri angelicam sapientiam semper beatam, vel beatitudinem semper esse indivisibiliter sapientem. Unde, quoniam nullo pacto beatitudinem ab angelica sapientia quilibet secernere potest, si sapientia angelica beatae Virgini in carne mortali datur, consequenter et beatitudo angelica concedetur. Quae si ei in illa mortali carne conceditur, iam nec eguisse, nec timuisse, nec doluisse, nec ad ultimum obiisse, imo nec hominem eam fuisse dicetur.
84 Detur ergo ei in carne mortali multa et magna sapientia, sed non tanta, quae vel angelorum sapientiam superet, vel adaequet. Licet enim sublimis illa et supercoelestis Virgo sapientiam Dei, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, amictam carne humana in utero portaverit, genuerit, lactaverit, foverit, nutriverit, non tamen, dum mortalis vixit, eam ut angeli agnovit, vel sicut illi revelata facie, et abiecto velamine comprehendit.
85 Manet enim quod supra scriptum est: Non me videbit homo, et vivet. Videbant enim eum angeli sicuti est, videbat eum mater Virgo, plusquam ab aliquo mortaliter vivente videri poterat. Videbat ipsa eum plena gratia, plena Deo, plena virtutibus, plena Spiritu sancto et virtute Altissimi, fide et incomparabili divini amoris plenitudine; videbant eum beati illi spiritus non fide, sed re, non ut homo per speculum et in aenigmate, sed facie ad faciem.
86 Videbant eum clarius in ipso gremio Virginis matris, quam ipsa posset videre beata Virgo mater, quia ipsa latentem in carne Deum ineffabili spiritus exsultatione gaudens admirabatur, ipsi eum in carne, sicut et ante carnem, nullo carnis obstaculo praepediti cernebant, adorabant, contemplabantur, pascebantur. Unde hoc non velatae, sed revelatae visionis divinae pastu satiati, et contemplatione clarissima summae sapientiae plenissime sapientes effecti, beati non esse non poterant, qui in eo, quem conspiciebant, beatitudinem integram possidebant.
88 Qui igitur Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam, longe clarius, subtilius, perfectius beata Virgine, dum mortalis vixit, cernebant, nonne ipsa aeterna ac summa Sapientia, quam conspiciebant, longe sapientiores beata Virgine erant? Plane sapientiores erant, qui non velatam, ut erat apud matrem, sed revelatam, ut est apud Patrem, videbant.
89 Videbant eam certe sicuti est, et in ea visione singularem nullique in carne mortali concessam sapientiam possidebant ac beatitudinem. Quam iam retinebat plus omnibus sanctis beata Virgo per fidem, spem, et sublimissimam charitatem, qua illi, ut dictum est, fruebantur facie ad faciem. Non igitur eam, quam angeli, beata Virgo, dum in carne viveret, sapientiam obtinebat, quia nondum ut illi, quod postea fuit, beata esse poterat.
90 Nam angelicam ei omnino sapientiam sine beatitudine concedere, sicut est omni auctoritati et rationi contrarium, sic est etiam non mediocriter stultum. Quid esset enim angelica sine beatitudine sapientia nisi, ut sic dicam, daemonica quaedam scientia? Dicuntur enim daemones scientes, vel scii, quoniam plurima sciunt, sed quia beatitudinem nec re nec spe obtinent, omnino miseri et detestabiles sunt.
91 Sapientes enim eos vocare non possum, licet multa plusquam homines in rerum natura comprehendant, quoniam nec sapientia dici potest, quae rebus divinis vel aeternis non militat; nec eum sapientem, qui sibi divina vel aeterna congruis officiis vel affectibus non procurat. Inde est quod et sapientia mundi stultitia dicitur, et sapientes, mundo, non Deo servientes, stulti vocantur.
92 Non habuit ergo beata Virgo, dum moritura vixit, maiorem vel parem sanctis angelis sapientiam, quia nec habere poterat beatitudinem, sine qua eorum sapientia nunquam esse potest, nec habuit daemonum vel impiorum hominum sapientiam, quae nec omnino vere dici sapientia potest. Maiorem vel parem sanctis angelis non habuit sapientiam, quia nec, ut dictum est, habere potuit beatitudinem quam illi obtinent re.
93 Malorum angelorum vel daemonum non habuit: quia nec est sapientia, quam ad beatitudinem non referunt, neque re neque spe. Sed plane habuit ingentem, et omni sanctorum mortaliter viventium sapientiae valde praeferendam sapientiam: non eam, quae more philosophico de creaturis curiose disputat, sed eam quae Creatoris cognitionem devote ac sollicite investigat.
94 Quantumcunque enim intellectus proficiat ad solam creaturarum veritatem perscrutandam, magis scientia quam sapientia dicitur. Ille autem intellectus, qui per creaturas, vel sine creaturis se in agnitionem et amorem solius Creatoris extendit, sapientia vere vocatur. Hanc itaque sapientiam, quae, caeteris affectibus posthabitis, in solius conditoris et omnium bonorum auctoris agnitionem et defaecatissimum amorem, adiuta ipsius Conditoris gratia se totam diffundit, beata Virgo et mater Dei plus omni mortali in carne vivente obtinuit; et ea sapientia summe sapiens, conditorem suum et omnium, omni mortali creatura excellentius agnovit, coluit, dilexit et, quantum hic a vivente videri vel comprehendi poterat, licet incomprehensibilem, comprehendit.
96 Hic meus de istis sensus est, charissime, quod absque praeiudicio verioris sententiae loquor, ut puto catholicus. Sententiae vero sancti Hieronymi, quas velut ad confirmandam iam dictam pro ipsa opinionem in epistula tua legi, prorsus pro ipsa nihil faciunt; sed vel ad demonstranda virtutum privilegia, quae mortalis adhuc accepit, vel ad ostendendam sublimem et omnem creaturam superantem ipsius gloriam, quam post carnis mortem percepit, positae sunt.
97 Sed distinguendae sunt a studioso lectore, quoniam quandoque permistim ponere videtur, et gratiam sanctificationis, qua in terris constituta benedicta, sanctificata, atque ad Deum in carne portandum, gignendum, educandum, idonea facta est, et gloriam sublimationis, qua post carnis mortem fortassis et resurrectionem decorata, glorificata, et super omnes choros hominum et angelorum exaltata est.
98 Quandoque enim in duobus vel pluribus sibi proximis versibus, quandoque in eodem versu utrumque et pene simul ponit, ita ut aliquando quae terrae sunt coelo, aliquando quae coeli sunt terrae, hoc est, ea quae beata Virgo vel in terris ante, vel in coelis post, accepit, vel totum terrae, vel totum coelo tribuere videatur. Si ergo ubicunque haec diversa simul posita sint, propriis intellectibus reddita fuerint, error nullus vel dubietas erit, nec aliud pro alio acceptum, confusionem aliquam lectori generare poterit.
99 Inde est, verbi causa, illud, quod in epistula tua de verbis sancti illius positum legi: Credendum est beatam Virginem ampliora angelis promeruisse virtutum privilegia: et percepisse gratiam, ab angelis etiam collaudatam. Et illud: Si mirabilis est eorum virtus et firmitas perpetuitatis, mirabilior tamen in Maria, quam obumbravit virtus Altissimi, ut ultra omnem virtutem angelicam sit quod factum est in ea, et admirabile cunctis saeculis sacramentum.
100 Quae partim in hac vita, partim in futura, in ipsa et de ipsa impleta sunt. Porro duo versus qui sequuntur, quorum primus sic incipit: Ac per hoc etiam angelis exinde maior praestatur gratia usque ad finem secundi, ubi legitur: Tanto clarior resultat in gloria, non de hac, sed de futura intelliguntur.
101 Et, ne longus singula discutiendo fiam, reliqua similia sic legenda, intelligenda et distinguenda sunt.
102 Tertia quaestio ex eiusdem doctoris de eiusdem sermone beatae Virginis exorta est verbis, quibus dicit: Tempus non praeiudicasse sacramento uniti hominis ac Dei, ita ut iam esset in illo per unitatem personae ab initio saeculi, qui necdum erat natus de Maria virgine. His verbis moveri se sagax et circumspecta eruditio tua ideo fatetur, quod eum, hoc est hominem a Deo assumptum, qui necdum erat natus de Maria virgine in illo, hoc est Deo, a quo assumptus est, ab initio saeculi iam per unitatem personae fuisse affirmat.
103 Pulsas ergo, et singulari nostro tempore vigilantia tua me velut circa talia studia frequenter dormitantem, imo etiam dormientem excitas et non ad legendum tantum, sed et ad intelligendum quae legero, instigas. Et vere in hoc huius tractatus loco, sic mihi nunc contigit. Saepe enim, imo pene assidue, in nocturnis ipsius dominae nostrae officiis hoc legi audieram, nec ita ut nunc adverteram. Sed postquam flatus studiosi pectoris tui, in emortuum pene, quantum ad istud pertinet, intellectus mei igniculum sufflavit, aliquanto ac subito inde extorto lumine, praecedentes tenebras utcunque fugavit.
104 Vidi namque, prout mihi videtur, verba illa sancti illius, praeterquam se aliorum sanctorum de huiusmodi re tractatus habeant, aliquid novi sonare, intellectui tamen catholico per omnia concordare. Et quoniam de tanti viri fide et sano intellectu, nusquam nostri temporis vel linguae Ecclesia, saltem in modico dubitavit, utpote quem inter praecipuos fidei suae defensores, post apostolos et martyres habet, ad defendendum catholicum eius sensum, minus forte usitatis verbis prolatum, omnem quam possumus operam dare debemus. Neque enim solus es, qui huiusmodi verbis eius moveris, cum meminerim me ante biennium, vel triennium cum quodam et erudito, et ut creditur religioso, eadem verba prave interpretante, non semel tantum, sed frequenter egisse.
105 Nam sumpta ex verbis illis occasione, peregrina quaedam et pene haeretica magis coniicere quam astruere videbatur, antiquis illis haereticis fere consonans, qui Salvatorem humanam carnem ante Virginem de coelis attulisse, et suspicati sunt et professi. Quod sanctum illum sensisse nefas est opinari, cum eum ab hac suspicione, et singularis eruditio, et fides probatissima, et maxime ipsa eius verba non dubia, non obscura, sed certa et clarissima adiuncta his, de quibus agitur verbis, omnino defendant.
106 Ait enim sic in sermone illo, unde verba iam dicta excerpta sunt: Non quod iam, inquit, Iesus aut Christus esset ex Maria, sed quia in illo unico Filio Dei, iam unitas personae commendabatur: quae occulta erat in mysterio. Quid apertius? Plane, ut vides, negat quod Iesus aut Christus, quantum ad carnem susceptam de Virgine, ante Virginem fuerit.
107 Quis ergo eum quod tam aperte negat, sensisse fatebitur? Sed obiicis: Verum est quidem quia hoc negat. Astruit tamen constanter et praedicat tempus non praeiudicasse sacramento uniti hominis ac Dei. Est statim evidentius. Ita, inquit, ut iam esset in illo per unitatem personae ab initio saeculi, qui necdum erat natus de Maria Virgine.
108 Ac post aliqua: Ideo iam Iesus erat in Filio qui populum educebat, et Christus in eo qui tentabatur, quoniam per sacramenti unitatem in Deo fuisse non dubitatur. Et versu interposito: Scrutandae, inquit, sunt Scripturae in quibus unitas in Christo commendatur personae, cui non praeiudicat tempus, ne unus semper dicatur.
110 Quid ad ista dicetur? Dicit iam fuisse in illo, hoc est in Deo, per unitatem personae, eum, id est hominem, qui necdum erat natus de Maria Virgine. Dicit iam Iesum fuisse in filio, et Christum in eo qui tentabatur, dicit unitati personae Christi tempus non praeiudicare, ne unus semper dicatur. Quomodo tempus non praeiudicabit huic diversarum naturarum unitioni, cum divina ab aeterno semper fuerit, humana ex Virgine esse coeperit?
111 Quomodo non praeiudicabit tempus, ne unus semper dicatur, cum hanc diversarum naturarum, hoc est humanae et divinae unitionem, nullum praeteritum tempus habuerit, sed ex tempore Virginis de ipsa assumpta, ac Filio Dei unita, unum Deum et hominem et esse et dici fecerit? Non re, inquam, sed sacramento, vel mysterio.
112 Haec etenim verba ab ipso ponuntur, cum tempus non praeiudicasse sacramento dicitur, cum unitatem personae occultam in mysterio fuisse fatetur. Sed rursum quaeris quod sit hoc sacramentum, vel quale hic intelligatur mysterium. Et prorsus, ut mihi videtur, tota haec quantacunque difficultas quaestionis in verbis istis, vel circa ea versatur.
113 Cum enim in omni sacramento duo semper quaeri soleant, occultans et occultatum, signans et signatum, nam et hoc eius vel diffinitio vel descriptio notat, sacramentum scilicet dici cuiuslibet sacrae rei signum, quaeri potest et de isto de quo nunc agitur sacramento, quid in eo occultum, quid manifestum, quid signans, quid intelligatur signatum.
114 Nam de nomine mysterii si quaeratur, certum est quia in hoc differt a sacramento, quod sacramentum semper aliquid tegere dicitur, mysterium tegi, non tegere praedicatur, licet aliquando alterum pro altero ponatur. Hoc est ergo totum quod intellectui legentis hanc obscuritatis nebulam superducit: quod in innumeris tam Veteris Testamenti quam Evangelii sacramentis quid pateat, quid lateat statim cernitur: in isto vero, de quo sermo est, sacramento, quid pro signo, quid pro signato accipi debeat non videtur. Quaeritur enim, ut sicut verbi causa in antiquis sacramentis duo haec diversa apparent, mare Rubrum quod videbatur, et Christi baptismus qui eo mari praesignabatur, agnus paschalis, quem Iudaeus comedebat, et Christus quem idem Iudaeus occisurus, et Christianus comesturus erat, tabernaculum quod Moyses, vel templum quod Salomon construxit, ac nostri temporis Ecclesia, quam utraque fabrica praesignavit; sicut, inquam, in his tribus sacramentis duo haec distincta monstrantur, sic et in isto distingui quaeruntur.
115 Nam verbum mysterii quod similiter ponitur, clarius elucescit, praecipue cum Apostolus de re simili hoc idem verbum in Epistula ponat, dicens mysterium temporibus aeternis tacitum. Et, ne diu quod aliter inveniri non potest quaerens, mihi laborem infructuosum, lectori prolixitatem taediosam importem, nihil eum aliud sacramenti vel mysterii nomine intellexisse, nihil aliud distinxisse vel astruxisse arbitror, quam ipsum aeternum et latens Deitatis consilium, quod penes eum aeternaliter fuit, sed hominibus temporaliter apparuit.
116 Hoc indicant et verba ipsius, quae disputationi profusae interserit, dicens: Quod si tibi novum videtur, quod pro te hominem assumpsit, noveris quod semper cum eo et in eius consilio fuit ut sic fieret; et nunc quando plenitudo temporis venit, id factum est, quod et in Christo semper fuit.
117 Hoc certe totum est, quantum mihi videre datur, quod asserit; hoc totum, quo unitatem personae Christi ex Deo et homine etiam ante Virginem factam docet. Hoc totum quod mysterium vel sacramentum nominat non quod iam ut ipse fatetur, hoc est ante Virginem, esset Iesus aut Christus realiter, sed quod iam in immutabili deitatis consilio constabat aeternaliter.
118 Sicut enim semper Deus Verbum apud Deum erat, sic in immutabili et aeterno, ut dictum est, consilio, quod nondum re subsistebat, Verbum caro factum erat. Quid autem mirum, si hoc de Christo et ipse sensit, et nos sentimus, cum de quolibet hoc homine, et de ipsis etiam creaturis inferioribus sentiamus? Nam de hominibus electis, ait Apostolus, quod et sanctus ille ad confirmandum quod probare intenderat, adducit. Qui elegit nos in ipso, hoc est in Christo ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati. Qui ergo elegit homines antequam essent homines, et elegit ut essent sancti et immaculati, antequam esse possent sancti et immaculati, quid mirum si ab Hieronymo, imo ab ipso Apostolo tunc dicitur fuisse Christus, quando nondum erat unde dictus est Christus?
119 Quid mirum plane, si hoc dicitur de rationali animante, cum legatur simile quid dictum ab eodem Apostolo de irrationali, imo etiam de insensibili creatura? Loquens enim in Epistula ad Romanos de fide Abrahae, eamque magnifice commendans, introducit Deum ei dicentem: Quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidisti, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt. Ergo, iuxta istam sententiam, vivificat Deus mortuos, et vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt.
120 Quod si Deus vivificat mortuos, imo quod plus est, secundum aliam Evangelii sententiam, omnes ei mortui adhuc mortui vivunt, non quod vere quantum ad carnem vivant, sed quod apud eius, per quem victuri sunt, immutabile consilium iam quasi vivunt, si non solum mortuos, sed etiam quaelibet alia nondum existentia sic vocat velut iam existerent, quia futurum esse rerum illarum apud eius constans consilium iam existit, quid vel valde mirandum, vel diu disputandum est, si in eadem persona Deus homini uniendus, iam ab initio saeculi unitus esse dicitur, cum non re ipsa, ut dictum est, sed firmo ac constanti deitatis consilio, unitio illa ab aeterno facta esse credatur?
121 Nam et inde dictum est: Qui fecit quae futura sunt. Hoc confirmat et illa sublimis, ac orbi terrarum iam ab antiquo Evangelii nota sententia: Quod factum est, in ipso vita erat. Neque enim angeli vel homines, sol et luna, coelum et sidera, mare ac terra, et quae infra continentur in verbo Dei substantialiter vivebant. Nam, si sic in eo viverent, ei coaeterna essent. Sed quod factum est, in ipso vita erat, quia in eius non mutanda voluntate vel consilio, quidquid creandum erat existebat, imo, ut verbo evangelico utar, in illa immutabili voluntate vel consilio, proprium esse sine dubio sortiturum, iam vivebat. Quod si ista omnia in illo verbo Dei hoc modo vivebant, quare non illa carnis humanae cum ipso Verbo Dei unitio, quae suo tempore futura erat, hoc modo iam ab aeterno facta non dicetur, non scribetur, non praedicabitur, maxime cum Apostolus dicat: Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis? Homo enim ille a Filio Dei assumptus, et congruo tempore ei personaliter unitus, ante omne saeculum, ante omne tempus, ante omnem creaturam, Filius Dei praedestinatione aeterna factus est, et qui secundum Spiritum sanctificationis in Virgine supervenientem et ei obumbrantem, postquam, iuxta Apostolum, venit plenitudo temporis, in eadem Virgine essentialiter conceptus, et de ea natus est, ipse, iuxta psalmum, ante luciferum iam dicta praedestinatione hac et sempiterno consilio eidem aeternaliter unitus est.
122 Si ergo clarior vel verior sententia de verbis propositis non alluxerit, ista interim teneatur; et si tibi, charissime, cui hanc epistulam scripsi, sic visum fuerit, secure lectio saepe lecta legatur.



Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, EPISTULA VI. PONTIO PETRUS <<<    
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 7