monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 40
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XXXIX. PETRUS, <<<    

EPISTULA XL. THEOBALDO, , PETRUS, SHOW APPARATUS

0 Venerandis et charissimis fratri et filiis nostris, domno ODONI priori, et caeteris apud Sanctum Martinum de Campis omnipotenti Domino servientibus, frater PETRUS, humilis Cluniacensium abbas, salutem, et ab auctore bonorum omnium totius gratiae et benedictionis plenitudinem.
1 Placuit, charissime mihi, reverentiae vestrae, super multa et magna in mortibus fratrum nostrorum desolatione nostra, nos consolari, et ut ait Iob, compatiendo movere caput vestrum super nos. Rescripsissem tunc, quando allatae sunt mihi litterae, idem quod nunc, et amicabili consolationi quas possem gratias egissem.
2 Sed hoc quia tunc non licuit, non feci; et quia etiam nunc vix licet, vix facio. Prout licet tamen, sollicite de nobis dignationi vestrae gratias ago, quia non cura multiplex, non fastus honoris, non pontificalis apex, vos a Cluniacensi corpore alienavit: quem, iuxta Apostolum, servantem unitatem Spiritus in vinculo pacis, cerno gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Et iuste. Commune enim damnum communem luctum exigit, ut charorum mortes, quas antiqui multis mensibus, nos saltem paucis defleamus diebus.
2 Quid dicam, quid loquar! Putabam in asperis casibus, et maxime in morte charissimi fratris et filii nostri Hugonis, me vos praevenire posse scribendo, posse praevenire conquerendo, posse praevenire lacrymando. Sed, ut video, et scriptis me praevenistis, et querelis praeoccupastis; sed lacrymis tamen non anticipastis.
3 Flebant illi mortuos suos, nec a fletu multo tempore elapso revocari poterant homines fideles erga vivos amicos, pii erga defunctos. Faciebant hoc aliquando pii erga pios, afficiebantur hoc amoris intuitu, etiam quandoque impii erga impios, et, licet diverso respectu, eodem tamen universi erga mortuos suos detinebantur affectu.
3 Deflestis funus eius post mortem eius, sed ego adhuc viventis, quia moriturum non dubitabam, deflevi ante ipsius obitum mortem eius. Vicistis me scribendo, sed non vicistis lamentando. Lacrymatus sum ego prior, quia prius deficientem vidi, sed prior scribere non potui, quia ab assiduis negotiis, hoc est importunis vitae meae tortoribus, permissus non fui.
4 Qui ergo pios et impios in exemplum deplorationis habemus, nonne inhumanum vel bestiale est, si tot, si tantos, si tam utiles, si tam necessarios mortuos nostros non deploremus? Faciendum est hoc quidem coram hominibus, sed temperanter; faciendum coram Deo, sed perseveranter. Convertendus est infructuosus dolor ad fructuosas lacrymas, ut quae iam charorum corpora nobis non possunt reddere, animas Deo, quantum poterunt, studeant commendare.
4 Scribo nunc tandem aliquando permissus, et communis fratris, filii, et amici defectum vobiscum pariter, licet absens, deploro. Habeo materiam deplorationis, quantam vix camelus scriptam sublimibus et fortibus humeris portare posset; habetis vos tantam, quantam et ipsi nostis, et ego ex parte forsitan non ignoro. Ut enim primo de propriis loquar, quis iam a viginti et eo amplius annis, de universis, qui sub coelo sunt, hominibus tam fideliter, tam constanter, tam perseveranter, onera mea a me sibi imposita, et devote causa Dei et mei suscepta, tulit, toleravit, quantascunque habere potuit vires, ea tolerando, et mihi collaborando, consumpsit? Et (ut quae sunt vestra subiungam), quis illo amplius vel adeo rempublicam vestram dilexit? quis ita coluit? quis tam me quam omnes nostros ad eam diligendam, protegendam, confovendam, ad defendendam animavit?
5 Facimus hoc nos aliquando, faciunt hoc nostri saepius: facite idem et vos, si placet, cuius illi mortui veraces amici erant, quem sinceriter diligebant, quem toto affectu colebant. Facite hoc non solum ut monachus, sed quod multo maius est, ut episcopus, id est ut non solum eos propriis precibus adiuvetis, sed insuper subditorum vestrorum orationibus eos Omnipotentis misericordiae commendetis.
5 Haec omnia breviter dicta, quae si diffusius dicerentur, alio tempore et otio indigenter admonent nos, hortantur nos ut tam dilecti, tam chari, tam unici fratris, filii, et amici, etiam post mortem non obliviscamur; sed, si veri amici fuimus, vel sumus, magis nunc mortuo quam si viveret ostendamus. Deploremus pia compassione funus eius, prosequamur magis occultis lacrymis et precibus animam eius, ut cui iam affectum nostrum ostendere non possumus, conridendo vel collaetando ostendamus, orando, sacrificando, ac pie pro anima eius coram Deo collacrymando.
6 De reliquo quid mihi dicendum restat, nisi quod Iob amissa substantia, filiis et filiabus dixit? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum.
6 Fiat hoc apud vos specialiter pro ipso; fiat et pro priore nostro; fiat, si placet, et pro multis sanctis, religiosis et magnis coram Deo hominibus nuper apud nos defunctis, quorum memoria, sicut bene novi, in benedictione est, quorum recordatio coram Deo non delebitur, sed in memoria aeterna erunt, et ab auditione mala per Dei gratiam non timebunt.
7 Unde cessent iam lacrymae inanes, et inconsiderato dolore extortae coram hominibus, et succedant gemitus pro salute istorum effusi coram Deo, cum precibus. Valeat sanctum collegium vestrum, Deo acceptum, nobis iocundum, et, Deo propitio, de bono semper in melius provehendum.



Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XXXIX. PETRUS, <<<    
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 40