monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 109 > 2
Seneca Maior, Controversiae, 3, Casus I <<<     >>> Casus III

Casus II

0  Parricida aequis sententiis absolutus: Quidam filium accusavit parricidii; aequis sententiis absolutum abdicat. 1  Minus est iam quod rogo; non peto, ut me a parricida vindicetis, sed ut separetis. parricidam non accuso sed fugio. Quando iste accusatori parcet, qui patri non pepercit? Ergo nihil medium est inter testamentum et culleum? Non absolutus parricida sed dubius: ut absolvaris, multis tibi sententiis opus est, ut damneris, una. Non absolverunt reum sed saeculo pepercerunt. Miraris in hac civitate misericordiam, in qua lex absolutionem et paribus tabulis dat? Quaeris, quam multis non placeas? si unum adiecero, parricida es. Absolutionem legi, non innocentiae debes. 'Absolutus' inquit 'sum': non abdico te propter parricidium sed propter alia vitia, quae te fecerunt tam credibilem parricidam. 2  Pars altera. Manifestus adulescentis color est, ut se dicat patris auctoritate oppressum.