monumenta.ch > Hieronymus > 19 > sectio 11 > 7
Seneca Maior, Controversiae, 4, Casus VI <<<     >>> Casus VIII

Casus VII

0  Tyrannicida adulter tyranni: TYRANNICIDAE PRAEMIUM. In adulterio deprehensus a tyranno gladium extorsit tyranno et occidit eum. petit praemium. contradicitur. 1  Non fecisset tyrannicidium, nisi illum tyrannus armasset. Cuius adulter non fuit, qui etiam tyranni fuit? Imputat nobis, quod deprehensus in adulterio mori noluit. Tyrannicida vester iure occidi potuit a tyranno. Certamen impari condicione contractum publica fortuna distraxit; non innocentior vicit sed fortior. Tulit secum tyrannus gladium; sic enim occisuri veniunt. Cur solus ad praemium venis? tyrannum certe occidisti cum adultera. Non loricam clipeumve sumpsit sed tenuem ac perlucidam vestem; perfusus unguento intravit cubiculum, in quo tyrannum non esse diligenter agnoverat. Tyrannicida noster, ne tyrannum inveniret, optavit. Ducat tyrannicidam in arcem tyrannus, non uxor; odium, non amor; ascensurus ferat animum, ferat ferrum; eat illo, ubi inveniat tyrannum. Omnia honesta opera voluntas inchoat, occasio perficit. saepe honorata virtus est et ubi eam fefellit exitus. scelera quoque, quamvis citra exitum subsederint, puniuntur, nec infelix virtus amittit gloriae titulum, nec gloriam virtutis intercipit fortuita felicitas. Numquam maiorum nostrorum prudentia tantis muneribus tyrannicidium emerat, si illud etiam libido promitteret. Novo inauditoque more pugnabant: tyrannicida pro adulterio, tyrannus pro pudicitia. Occidisti tu maritum, fortuna tyrannum. Tyrannum cadere rei publicae volo; occidat illum civis iratus, misceat maledicta vulneribus qualia in adulterum maritus † adulterat †. ab adulterae osculis ad praemium curris? nolo tyrannicida imitetur, antequam occidat, tyrannum. Populus Romanus veneno vinci hostem noluit, proditione noluit. Honorabo subitum tyrannicidium, non honorabo fortuitum, non coactum. 2  Pars altera. 'Non habebas' inquit 'ferrum'; quid enim tyranno profuit quod habuit? In eo, qui inermis ad tyrannum venit, non virtus minor est sed periculum maius. Non quaeras, quid in arcem tulerim; tyrannicidium detuli. Non est gladius meus; sed manus mea est, sed animus meus est, sed consilium, sed periculum, sed tyrannicidium meum est. Adulterium vocas, quo effectum est, ne quis timeat adulterium? Diligenter arce munita occasionem requirens temptavi servos, temptavi amicos; per uxorem solam refulsit occasio. Non putavi adulterium uxorem tyranni polluere sicut nec homicidium tyrannum occidere. Ferrum in arcem ferre periculosum erat, invenire facile. Si tyrannum, inquam, invenero, obvia quaelibet res telum erit; certe semper secum solet habere ferrum tyrannus. Gladius inter duos fortioris est. Quam sollicitus adulter fui, ne non deprehenderer!