monumenta.ch > Seneca Maior > 5
Seneca Maior, Controversiae, 8, Casus IV <<<     >>> Casus VI

Casus V

0  Fortis nolens ad patrem fortem redire: Abdicavit quidam filium; ille tacuit. fortiter fecit, petit praemio ad patrem reditum; pater contradixit. postea pater fortiter fecit, petit ad se filii reditum; filius contradicit. 1  Ego fortior sum: post tuam pugnam pugnavimus, post meam vicimus. Revertere; dignam te domum feci. Isti oculi mei sunt, istae manus meae sunt, ista contumacia mea est. Si mereor praemium, mihi date; si non mereor, isti suum reddite. 'Ego' inquit 'eadem lege praemium non accepi. ' hoc est unde abdicatus es, cum putas nihil inter te et patrem interesse. Post tam similia opera, si tantum commilito esses, patrem me adoptare debueras. Admoneo te, iuvenis: hoc praemium qui recusaverat petit. 'Timeo, ne me iterum abdices'; commissurum me putas, ut iterum rogem? Bello graviore pugnavi, quo necesse fuit etiam senibus militare, quo fortes esse non potuerunt etiam qui priore bello fuerant. Ille annos suos exercuit, ego vici meos. Tu fregisti bellum, ego sustuli. Quanta adhortatio iuvenum fui senex fortis! Utrique nostrum praemium reddite. Militavi senex, militavi exanguis, militavi qui iam vicarium dederam. Uterque nostrum, cum rogatur, fastidit, cum relinquitur, rogat. Quid nos suspicari cogis, quod non vis in paternam domum venire nisi tuo praemio? Turpe erat virum fortem nisi a patre coacto non recipi. 2  Pars altera. Quid me captivum ex libero cupis? quid ignominiae subicis virum fortem? quid efficis, ut possit abdicari? 'Meus' inquit 'es filius'; quid opus est praemio, si tuus sum?