monumenta.ch > Beda Venerabilis > 22
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 5, XXI. Ut Ceolfrid abbas regi Pictorum architectos ecclesiae, simul et epistolam de catholico Pascha, vel de tonsura miserit. <<<     >>> XXIII. Qui sit in praesenti status gentis Anglorum, vel Brittaniae totius.

CAPUT XXII. Ut Hiienses monachi, cum subiectis sibi monasteriis canonicum, praedicante Ecgbercto, celebrare Pascha coeperint. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nec multo post illi quoque qui insulam Hii incolebant monachi Scotticae nationis, cum his quae sibi erant subdita monasteriis, ad ritum Paschae ac tonsurae canonicum Domino procurante perducti sunt. Siquidem anno ab incarnatione Domini septingentesimo sexto decimo, quo Osredo occiso, Coenred gubernacula regni Nordanhymbrorum suscepit, cum venisset ad eos de Hibernia Deo amabilis, et cum omni honorificentia nominandus Pater ac sacerdos Ecgberct, csg247.294 cuius superius memoriam saepius fecimus, ubk402.47 r honorifice ab eis et multo cum gaudio susceptus est.
2 Qui quoniam et doctor suavissimus, et eorum quae agenda docebat erat exsecutor devotissimus, libenter auditus ab universis, immutavit piis ac sedulis exhortationibus inveteratam illam traditionem parentum eorum, de quibus apostolicum illum licet proferre sermonem, quod aemulationem Dei habebant, sed non secundum scientiam; catholicoque illos, atque apostolico more celebrationem, ut diximus, praecipuae sollemnitatis sub figura coronae perpetis agere perdocuit. Quod mira divinae constat factum dispensatione pietatis, ut quoniam gens illa quam noverat scientiam divinae cognitionis libenter ac sine invidia populis Anglorum communicare curavit: hab34.166 v ipsa quoque postmodum per gentem Anglorum in eis quae minus habuerat, ad perfectam vivendi normam perveniret. Sicut e contra Brittones, qui nolebant Anglis eam quam habebant, fidei Christianae notitiam pandere, credentibus iam populis Anglorum et in regula fidei catholicae per omnia instructis, ipsi adhuc inveterati et claudicantes a semitis suis, et capita sine corona praetendunt, et sollemnia Christi sine Ecclesiae Christi societate venerantur.
3 Susceperunt autem Hiienses monachi, docente Ecgbercto, ritus vivendi catholicos sub abbate Duunchado, post annos circiter octoginta, ex quo ad praedicationem gentis Anglorum Aldanum miserant antistitem. Mansit autem vir Domini Ecgberct annos tredecim in praefata insula, quam ipse bnf5226.342 velut nova quadam reducente gratia ecclesiasticae societatis et pacis Christo consecraverat; annoque Dominicae incarnationis septingentesimo vicesimo nono, quo Pascha Dominicum octavo Kalendarum Maiarum die celebrabatur, cum missarum sollemnia in memoriam eiusdem Dominicae resurrectionis celebrasset, eodem die et ipse migravit ad Dominum, ac gaudium summae festivitatis quod cum fratribus quos ad unitatis gratiam converterat, inchoavit, cum Domino et apostolis caeterisque caeli civibus complevit, immo idipsum celebrare sine fine non desinit. Mira autem divinae dispensatio provisionis erat, quod venerabilis vir non solum in Pascha transivit de hoc mundo ad Patrem; verum etiam cum eo csg247.295 die Pascha celebraretur, quo nunquam prius in eis locis celebrari solebat.
4 Gaudebant ergo fratres de agnitione certa et catholica temporis Paschalis; hab34.167 r laetabantur de patrocinio pergentis ad Dominum Patris, per quem fuerant correcti; gratulabatur ille quod eatenus in carne servatus est, donec illum in Pascha diem suos auditores, quem semper antea vitabant, suscipere ac secum agere videret. Sicque certus de illorum correctione reverentissimus Pater exsultavit, ut videret diem Domini: vidit, et gavisus est.

csg547.633

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik