monumenta.ch > Cassianus > 21


CAPUT XXI. An interrogantibus occultam continentiam sine mendacio oporteat propalari, et an suscipienda sint quae semel fuerint recusata? HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Et ut exempla quaedam de nostris quoque inevitabilibus ac pene quotidianis necessitatibus proferamus, quas quantalibet observantia numquam ita possumus praecavere, ut non vel inviti vel volentes cogamur in eas incurrere; quid, quaeso, faciendum est, cum refectionem procrastinare disponentibus nobis, utrum csg576.150 refecerimus ad vesperam frater adveniens percunctatur; celandumne ieiunium est et virtus parcimoniae contegenda, an veritatis professione prodenda? [Negat S. Augustinus: Non enim, inquit, hoc est occultare veritatem, quod est proferre mendacium. Quamvis enim omnis qui mentitur velit celare quod verum est, non tamen omnis qui vult quod verum est celare, mentitur. Plerumque enim vera non mentiendo occultamus, sed tacendo. Neque enim mentitus est Dominus, ubi ait: Multa habeo vobis dicere: sed non potestis illa portare modo (Ioann. XVI). Vera tacuit, non falsa locutus est quibus veris audiendis eos minus idoneos iudicavit. Non est igitur austeritas vitae (quam hic abbas vocat continentiam) mendacio celanda, sed vel silentio aut aliqua verborum ambiguitate tegenda, vel, ubi expedit, ad Dei gloriam, non propriam, libere profitenda: quod qui facit, non utique perdit mercedem suam, ut hic male interpretatur. Vide sequentem annotationem.] Si celamus ut Dominico satisfaciamus imperio, quod dicitur, Non videaris hominibus ieiunans, sed Patri tuo qui est in abscondito [Matth. VI]: Et iterum, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Ibid.); profecto mentimur. Si virtutem continentiae propalamus, evangelica nos sententia iure percellit, Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Ibid.). Quod si oblatum a fratre quispiam poculum cum definitione renuerit, absolute accepturum se esse denegans quod ille gaudens adventu eius suppliciter ut sumatur exorat; rectumne est ut fratri ad genua provoluto in terramque prostrato, qui non nisi his officiis viscera charitatis expleturum esse se credidit, etiam cum labore suo pareat, an in sermonis sui atque propositi pertinacia perseveret?


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik