monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.235 > 30


30[Al. 155. Scripta eodem anno quo superiores.]. AD [Falso quidem Mss. etiam apud Martianaeum hanc epistolam ad Marcellam inscribunt, alii editi vetustiores ad Paulam urbicam, quae cur ita appellaretur, alibi explicamus.] PAULAM. [De Alphabeto Hebraico Psalmi] CXVIII. HIDE APPARATUS

1  [Etymologias litterarum Hebraicarum, et interpretationes sanctam Paulam edocet: et quanta sint in connexione eorumdem elementorum divina mysteria, breviter exponit.]
Nudius tertius, cum centesimum octavum decimum Psalmum tibi insinuare conarer, et dicerem, omnem moralem locum in eo esse comprehensum; et quomodo Philosophi solent disputationes suas in Physicam, Ethicam, Logicamque partiri, ita et eloquia divina aut de natura disputare, ut in Genesi, et in Ecclesiaste, aut de moribus, ut in Proverbiis, et in omnibus sparsim libris, aut de Logica, pro qua nostri [Quomodo hic locus, quem alibi nec raro ex Origene usurpat Hieronymus, legendus esset, ex ipso Origene didicimus in Homil. in Cantic. cantic. quas in tom. 10 amandavimus, ubi sic interpres: «Generales disciplinae, quibus ad rerum scientiam pervenitur, tres sunt, quas Graeci Ethicam, Physicam, et THEORICEN appellaverunt: nos has dicere possumus Moralem, Naturalem, et Inspectivam. Nonnulli sane apud Graecos etiam Logicen, quam nos Rationalem possumus dicere, quarto in numero posuerunt.» Non igitur satis consulto Martianaeus, verissimae antiquae lectioni, quae obtinebat, et quam reponimus, Theoricen, substituit, Theologiam, quod scioli corruptoris est mendum, etsi plerosque Mss. libros irrepserit. Qua in re etiam Henricus Valesius peccat, qui Graece scriptum contendit in Hieronymi libris θεολογίαν. Theoricem autem, sive θεωρικὴν facultatem in sola contemplatione, atque inspectione positam, nemo ignorat. Sed clarius apud eumdem Origenem, inspectiva dicitur, qua supergressi visibilia de divinis aliquid et coelestibus contemplamur, eaque sola mente intuemur. Vide hanc eamdem emendationem in Epist. ad Algasiam quaest. X. et in Comm. in Ecclesiastem, etc.] Theoricen sibi vindicant, ut in Cantico canticorum, et in Evangeliis (licet Apostolus saepe proponat, assumat, confirmet atque concludat, quae proprie artis dialecticae sunt) studiosissime perquisisti, quid sibi velint Hebreae litterae, quae Psalmo, quem legebamus, videbantur insertae. 2  Respondi secundum ordinem litterarum eum esse compositum, quod videlicet [Quidam Mss. ex prima littera Aleph, quae apud nos vocatur A, octo versus, etc. Infra legimus ex Ambrosiano I. 6. olim S. Columbani, et Reginae altero Gemel, quemadmodum et Alphabetum Murbacense legit apud Montfauconium. Editi Gimel.] ex prima littera, quae apud eos vocatur Aleph, octo versus inciperent. Rursus ex sequenti Beth totidem versus exordium sumerent: ac postea ex Gemel idem numerus compleretur: atque ita usque ad Thau, quae apud eos extrema littera est, Psalmum esse conscriptum: et ex singulis quibusque elementis secundum interpretationes eorum debere intelligi quae sequerentur. Identidem flagitasti, ut tibi interpretationes singularum edicerem litterarum. Dixi, fateor, verum quia propter barbariem linguae memoria labitur omne quod diximus, desideras Commentariolum fieri, ut si in aliquo forte titubaveris, oblivionem lectio consoletur. 3  Ac prius quam de singulis disseram, scire debes, quatuor Psalmos secundum ordinem Hebraeorum incipere elementorum [Praeponit hic Ambrosianum exemplar, quemadmodum et vetusta edit an. 496. tricesimum sextum, qui in aliis editis et Mss. eo verius desideratur, quod quatuor numerum definitum excedat. Ipse autem Hier. tum alibi tum praesertim in Prologo Galeat. quintum quoque enumerat. «Sed et Psalmi,» inquit «TRICESIMUS SEXTUS, et centesimus decimus, et centesimus undecimus, et centesimus octavus decimus, et centesimus quadragesimus quartus, quanquam diverso scribantur metro, eiusdem numeri texuntur Alphabeto: qua de re plura ibi dicenda sunt nobis ad secum invicem conciliandas S. Doctoris sententias; sicut et de Hebraeis versibus, quos ad Latinorum, Graecorumque metrum comparat, suus erit dicendi locus.] centesimum decimum, et centesimum undecimum, et hunc de quo nunc scribimus, et centesimum quadragesimum quartum. Verum debes scire in prioribus Psalmis, singulis litteris singulos [Regius, «versiculos, quos metro Iambico constat esse subnexos, ut Deuteronomii canticum» etc.] versiculos, qui trimetro iambico constant, esse subnexos. Inferiores vero tetrametro iambico constare, sicuti et Deuteronomii Canticum scriptum est. In centesimo decimo octavo Psalmo singulas litteras octoni versus sequuntur. In centesimo quadragesimo quarto singulis litteris singuli [Vocem gemini, quam sensus, et res ipsa postulat, ex Ambrosiano codice, et veteri editione reponimus; quod rite factum, ut intelligas, confer Psalmum hunc 144. cum superioribus 110. et 111. in Hebraeo textu.] versus gemini deputantur. Sunt qui et alios hoc ordine putent incipere, sed falsa eorum opinio est. Habes et in Lamentationibus Ieremiae quatuor Alphabeta, e quibus duo prima quasi Saphico metro scripta sunt: quia tres versiculos qui sibi connexi sunt, et ab una tantum littera incipiunt Heroici comma concludit. Tertium vero Alphabetum trimetro scriptum est, et a ternis litteris, sed eisdem terni versus incipiunt. Quartum Alphabetum simile est primo, et secundo. Proverbia quoque Salomonis extremum claudit Alphabetum, quod tetrametro iambico supputatur, ab eo loco, in quo ait: Mulierem fortem quis inveniet [Prov. 31. 10]. 4  Quomodo autem in his nostris litteris non potest quis ad legenda verba, texendaque procedere, nisi prius ab elementis coeperit: ita et in Scripturis divinis non valemus ea quae maiora sunt nosse, [Mss. ab Ethice, idque optime, sed alii Graecam formam non assecuti, mire depravant ignotam vocem. Similis error in S. Paulini Epist. 49. obtinuit, ubi altior et hic intellectus pro Ethnicus.] nisi Ethicae habuerimus exordium, secundum illud quod Propheta dicit: 'A mandatis tuis intellexi [Ps. 118. 104]; quod videlicet post opera coeperit habere scientiam secretorum. Verum iam complendum est quod petisti, ut sensum uniuscuiusque elementi interpretatio annexa significet. 5  Aleph interpretatur doctrina. Beth, domus. Gemel, plenitudo. [Excusi Daleth, ut et Gimel, aliaque ex Massoretarum ingenio. Nobis, ut semel dicamus, veterum interpretum fidem, et nostrorum Mss. consensum sequi religio est. Porro interpretationem hanc tabularum, seu ut infra explicat ipse Hier. librorum, Lexicographi ignorant, nec aliam litterae Deleth significationem, quam portae norunt. Et viri quidam docti, ut illam etymologiam explicent, morem Hebraeorum adducunt, qui primam libri paginam τροπὸλογικῶς portam dicunt. Sed puto luce meridiana clarius ex Graeco nomine Δέλτος liber, tabula, cognosci potest, quae etiam olim in Hebraea origine eius vocis vis esset, ac significatio. Rectissime adeo Iosephus, vetus Christianus auctor, in Hypomnestico Deleth Δὲλτος interpretatur. Caetera ad hunc modum, He ipsa, Vau, in illa, Zai vivit, Heth vivens, Caph tamen, Lamed discite, etc. Vide Drusium in Alphab. Hebraico et Io. Morin. Exercit. Bibl. p. 504.] Deleth, tabularum. He, ista. Vau, et [Sic pro Zain, quod editi legunt, expressimus e Mss. omnibus, Eusebio, Alphabeto Murbacens. aliisque. Graece est Zai, Tet, ac Iod quidam Mss. aspirant, ut etiam Eusebius τηθ, Ιοθ vel Ιώθ forte pro olim erat , et pro .] Zai, haec. Heth, vita. Tet, bonum. Iod, principium. Caph, manus. Lamed, disciplinae sive cordis. Mem, ex ipsis. Nun, sempiternum. Samech, adiutorium. Ain, fons sive oculus. [Ambrosian. Ms. Fe, ut quidam ex antiquis. Hier. in Isaiam, P. inquit, «litteram sermo Hebraicus non habet, sed pro ea PHI Graeco utitur,» Vid. et in Dan. c. 11.] Phe, os, ab ore, non ab osse dictum intellige, ne litterarum ambiguitate fallaris. Sade, iustitia. Coph, vocatio. Res, capitis. [Vulgati Sin de more.] Sen, dentium. Thau, signa. 6  Post interpretationem elementorum intelligentiae ordo dicendus est Aleph, Beth, Gemel, Deleth, prima connexio est, doctrina, domus, plenitudo, tabularum; quod videlicet doctrina Ecclesiae, quae domus Dei est, in librorum reperiatur plenitudine divinorum. 7  Secunda connexio est, He, Vau, Zai, Heth, ista, et haec, vita. QUAE ENIM ALIA POTEST esse vita sine scientia Scripturarum, per quas etiam ipse Christus agnoscitur, qui est vita credentium? 8  Tertia connexio habet, Tet, Iod, bonum principium: quia quamvis nunc sciamus universa quae scripta sunt, tamen ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus: et nunc per speculum videmus in aenigmate. Cum autem meruerimus esse cum Christo. et similes Angelis fuerimus, tunc librorum doctrina cessabit, [Quae sequuntur usque ad periodi finem absunt a plerisque Mss.] et tunc videbimus facie ad faciem bonum principium sicuti est. 9  Quarta connexio est, Caph, Lamed, manus, disciplinae, sive cordis. Manus intelliguntur in opere. cor et disciplina interpretantur [al. intelliguntur.] in sensu: quia nihil facere possumus, nisi prius quae facienda sunt scierimus. 10  Quinta connexio est, Mem, Nun, Samech, ex ipsis, sempiternum, adiutorium. Hoc explanatione non indiget, sed omni luce manifestius est, ex Scripturis aeterna subsidia ministrari. 11  Sexta connexio habet, Ain, Phe, Sade, fons sive oculus, oris, iustitiae: secundum illud quod in [Ita Mss. omnes, nec dubium tertiam connexionem respici, adeoque perperam in antea vulgatis haberi, in quarto numero.] tertio numero exposuimus. 12  Septima connexio est, quae et extrema, quod et in ipso quoque septenario numero sit mysticus intellectus, Coph, Res, Sen, Thau, vocatio, capitis, dentium, signa. Per dentes articulata vox promitur, et in his signis ad caput omnium, qui est Christus, pervenitur, per quem venitur ad regnum sempiternum [Confer saepius laudati Iosephi Christiani auctoris Hypomnestic. cap. 26. ubi interdum aliter has litteras interpretatur, et connexiones instituit paulo diversas. Vide et Euseb. Praeparat. Evang. lib. X. c. 5. et XI. c. 6.]. 13  Oro te, quid hoc sacratius sacramento? quid hac voluptate iucundius? Qui cibi, quae mella sunt dulciora, quam Dei scire prudentiam, et in abdita eius intrare, et sensum Creatoris inspicere, et sermones Domini Dei tui, qui ab huius mundi sapientibus deridentur, plenos [Sequimur Mss. et veteris editionis fidem. Alii editi legunt docere. Mox abest a Mss. si velint.] discere sapientia spiritali? Habeant sibi caeteri, si velint, suas opes, gemma bibant, serico niteant, plausu populi delectentur; et per varias voluptates, divitias suas vincere nequeant. Nostrae divitiae sint, in lege Domini meditari die ac nocte, pulsare ianuam non patentem, panes Trinitatis accipere, et saeculi fluctus, Domino praeeunte, calcare. 14  Saluta Blaesillam, et Eustochium tirunculas nostras. Saluta [Martianaeus, Felicitatem, lectore inconsulto.] Felicianam, vere carnis, et spiritus virginitate felicem. Saluta reliquum castitatis chorum, et domesticam tuam Ecclesiam, cui omnia, etiam quae tuta sunt, timeo; ne dormiente patrefamilias, inimicus homo zizania superseminet: quamvis etiam dicere audeant, Ego civitas firma, civitas quae non oppugnatur [Isai. 27. 3. iuxt. LXX]. Nullus, hostili obsidente exercitu, securus est. Nemo, [S. Cyprianus Epist. mihi IV. ad Pomponium de Virginibus: Nemo diu tutus est, periculo proximus.] ut beatus Cyprianus ait, satis tutus, periculo proximus. Exemplar Epistulae, si accipere voluerit φιλοπονοτάτη (Id est laboris studiosissima) nostra Marcella, tribuito. Et memento mei, obsecrans, ut Dominus noster Iesus Christus conterat Satanam sub pedibus nostris velociter.

bnf11864.91 bsb4610.256


monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.235 > 30