1 | [ARGUMENTUM.---Monet eumdem, ut in exsilio suo otium sedulo fugiat, lectionique divinarum litterarum et orationibus, quarum utilitates hic describit, vacet.] Reverendo Patri et domino WALTERO Dei gratia Rothomag. archiepiscopo, suus PETRUS Blesen. Bathon. archidiac., salutem et desolationis solatium. |
2 | Monueram vos frequentibus epistulis ab occupatione curiali desistere et redimere tempus, quia hab707.146 r dies mali sunt [Ephes. |
3 | Detinebant vos, administratio dignitatis regisque familiaritas, et caetera, sicut Apostolus dicit, impedimenta huius mundi, quae, quasi compedes aurei, etsi minus displiceant, magis nocent. Non sustinet Dominus tempus poenitentiae debitum curiositati ulterius indulgeri, et quem lectioni et orationi vacare divina mansuetudo monuit, coactio eius violenta induxit. Sic loquitur Dominus per prophetam: Vivo ego, dicit Dominus, quia in manu forti, et brachio extento, et in furore meo regnabo super vos, et subiiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vincula foederis mei [Ezech. |
4 | Scriptura est cithara David, per quam Saulis insania temperatur [I Reg. |
5 | Cibus, quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei [Matth. |
6 | Si infirmantur genua vestra, si dissolutae sunt manus, si moti sunt pedes, si effusi sunt gressus vestri, confidite quia verbo Domini coeli firmati sunt. Si anima obdurescit ad lacrymas, et coelum aeneum dederit Deus, ut ros spiritualis, aut pluvia non descendat, emittet Dominus verbum suum et liquefaciet ea, et in verbo emittet spiritum, et fluent aquae; imo fluent aromata ipsius, ut conversatio vestra, et vestrorum odorem suavitatis effundat. Non sitis in exsilio otiosus, nisi negotium animae otium censeatis. |
7 | Otium enim sine litteris, Hieronymo teste, mors est, et vivi hominis sepultura. Vacatio a sollicitudinibus saeculi, otium est, de quo Salomon dicit [Eccli. |
8 | Porta, quae in Ezechiele [Cap. 46.] respiciebat ad Orientem, non aperiebatur, nisi in Sabbato. Anima enim sabbatizante a concupiscentiis saeculi, Sapientia Dei liberius inquirenti se aperit, familiarius hab707.146 v autem pariter conversantur contemplatio et oratio. Urgente namque necessitatis instantia, viriliter ad orationis arma currendum est. |
9 | Nam Israel miseriarum cumulo ingruente ad tabernaculum foederis properabat. Orationis efficacia magna est. Iratus erat populo suo Dominus [Psal. |
10 | Et Christus Apostolis dicit: Vigilate, et orate [Matth |
11 | Propterea propheta dicit: Sicut pullus hirundinis, sic clamabo, meditabor ut columba [Isa. |
12 | Invalescente enim oratione cessabit quassatio; publicanus iustificatus descendet, absolvetur peccatrix, et Chananaeae dicetur: Fiat tibi sicut vis [Matth. |