monumenta.ch > Isidorus > ubbFIII15.202v > 7
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 9, VII ID. SEPTEMB. <<<     >>> V ID. SEPTEMB.

VI ID. SEPTEMB. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nativitas sanctae Dei genitricis Mariae.
2 Eodem die apud Nicomediam sancti Adriani martyris cum aliis viginti tribus. Quorum passio licet ubique habita lectitetur, aliquid tamen brevitatis mihi causa de his memorandum videtur. Beatissimus igitur martyr Adrianus temporibus Maximiani prior officii erat. Qui cernens quam multa suppliciorum acerba sancti Dei paterentur, inquirit cuius mercedis gratia talia facerent. Qui cum viginti tres martyres ob indefectivam et inenarrabilem coelestis regni iocunditatem martyrium se ferre dixissent, illico exsiliens, stetit in medio eorum, et adnotatus est inter confessores et athletas Dei. Audiens Maximianus inter nomina sanctorum Adrianum recitari, iussit eum, ferro vinctum, cum reliquis sanctis ad carcerem pertrahi. Erat autem ipse annorum viginti novem. Quod audiens uxor eius, nomine Natalia, Christianissima, gaudio plena cucurrit ad carcerem, et inter multa hortamenta, suadebat ei ne propter aliquam terrenae dignitatis gloriam, aut propter poenae metum imminentis consortio se martyrum subtraheret. Qui iratus contra Adrianum, tam crudeliter eum caedi praecepit, ut apertis costis viscera apparerent. Rursum cum aliis in carcerem truditur. Quibus denuo, consumptis pene carnibus, eductis, iussum est ut vecte magno ferreo tibiae eorum confringerentur. Confractis ergo cruribus omnium, pedibusque incisis, etiam manus Adriano abscissa est. Quibus ita Christo transmissis, Natalia Byzantium navigans, quo sanctorum delata sunt corpora, et ipsa post aliquot dies obdormivit in Domino.