monumenta.ch > Augustinus > 100
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XCIX. De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 36-50, Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix, etc. De remissione peccatorum, contra Donatistas. <<<     >>> SERMO CI. De verbis Evangelii Lucae, Messis quidem multa, etc. Cap. X, V. 2-6 .

bke16.15r  SERMO C[Hunc sermonem contulimus ad tres bn. et quatuor cl. ad a. cb. f. fs. g. lr. m. p. rm. vd. et Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Verbis Domini 7.]. De verbis Evangelii Lucae, ubi agitur de tribus, quorum unus dixit, Domine, sequar te quocumque ieris, et reprobatus est; alius non audebat, et excitatus est; tertius differebat, et culpatus est. Cap. IX, V 57-62 [Hic sermo in Flori collectione ad Rom. XI, notatur, «De verbis Evangelii decimus:» quo reipsa ordine continetur in Colbertino codice 821.]. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [Cur reprobatur qui profitetur se secuturum Christum.] De capitulo Evangelii, quod Dominus donavit, audite. Lectum est enim, Dominum Iesum differenter egisse, cum obtulit se unus, ut eum sequeretur, et reprobatus est; alius non audebat, et excitatus est [Aliquot Mss. hic et in sermonis titulo, citatus est. Quidam, suscitatus est.]; tertius differebat, et culpatus est. Quod enim dixit, Domine, sequar te quocumque ieris; quid tam promptum, quid tam impigrum, quid tam paratum, et quid ad tantum bonum aptissimum, sequi Dominum quocumque ierit? Miraris hoc, dicens [Plerique Mss.: Miraris hodie: Quid est hoc, etc.]: Quid est hoc, quod magistro bono Domino Iesu Christo invitanti discipulos, quibus daret regnum coelorum, displicuit tam paratus? Sed quia talis magister erat, qui futura praevideret, intelligimus, fratres, istum hominem, si sequeretur Christum, sua quaesiturum fuisse, non quae Iesu Christi. Ipse enim dixit: Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum [Matth. VII, 21]. Et iste de ipsis fuit, nec sic se ipso noverat, quomodo medicus inspiciebat. Nam si iam se fictum esse spectabat [Mss., sperabat.], si iam dolosum et insidiosum se noverat, cui loqueretur non noverat. Ipse est enim de quo ait evangelista: Non opus habebat ut quisquam ei testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine [Ioan. II, 25]. Quid ergo respondit? bke16.15v Vulpes foveas habent, et volatilia coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Sed ubi non habet? In fide tua. Vulpes enim habent foveas in corde tuo, dolosus es: volatilia coeli habent nidos in corde tuo, elatus es. Dolosus et elatus, non me sequeris. Quomodo sequitur dolosus simplicitatem?
2 [Alter a Christo vocatus. Pietate carnali differre volens urgetur. Parentes quomodo honorandi. Mortui mortuos sepelientes. Ordinare charitatem.] Et ad alterum continuo tacentem, et nihil dicentem, nihil promittentem dicit, Sequere me. Quantum mali in illo, tantum boni videbat in isto. Sequere me, dicis nolenti. Ecce habes hominem paratum. Sequar te quocumque ieris: et tu dicis nolenti, Sequere me? Istum, inquit, declino; quia video ibi foveas, video nidos. Quid ergo molestus est huic, quem provocas et excusat? Ecce etiam compellis, et non venit; hortaris, et non sequitur. Quid enim dicit? Ibo prius sepelire patrem meum. Fides cordis eius Domino se ostendebat: sed pietas differebat. Dominus autem Christus quando parat homines Evangelio, nullam excusationem vult interponi carnalis huius temporalisque pietatis. Haec quidem et lex Dei habet, et ipse Dominus arguit Iudaeos, quia destruebant ipsum mandatum Dei. Et Paulus apostolus in Epistola sua posuit, et dixit: Hoc est mandatum primum in repromissione. Quod? Honora patrem tuum, et matrem tuam [Ephes. VI, 2]. Deus utique dixit. Volebat ergo iste iuvenis obtemperare Deo, et sepelire patrem suum: sed est locus, et est tempus, et est res, quae huic rei, huic tempori, huic loco serviat. Honorandus est pater, sed obediendum est Deo. Amandus est generator, sed praeponendus est Creator. Ego, inquit, ad Evangelium te voco, ad aliud opus mihi necessarius es: maius est hoc, quam quod vis facere. Sine mortuos sepelire mortuos suos. Pater tuus mortuus est: sunt alii mortui qui sepeliant mortuos. Mortui sepelientes mortuos qui sunt? Potestne mortuus a mortuis sepeliri? Quomodo involvunt, si mortui sunt? quomodo portant, si mortui sunt? quomodo plangunt, si mortui sunt? Et involvunt, et portant, et plangunt, et mortui sunt: quia infideles sunt. Docuit nos quod scriptum est in Cantico canticorum, dicente Ecclesia, Ordinate in me charitatem [Cant. II, 4]. Quid est, Ordinate in me charitatem? Facite gradus, et cuique quod debetur, restituite. Nolite anteriora posterioribus subdere. Amate parentes, sed praeponite Deum parentibus. Attendite matrem Machabaeorum: Filii, inquit, nescio quomodo apparuistis in ventre. Concipere vos potui, parere vos potui; formare non potui: illum ergo audite, illum mihi praeponite; nolite attendere, ne sine vobis remaneam. Praecepit, et secuti sunt [II Machab. VII]. Quod docuit mater filios, hoc docebat Dominus Iesus Christus istum cui dicebat, Sequere me.
3 [Tertius ad suos respiciens culpatur. Electio secundum gratiam.] Quia nunc alius discipulus misit se in medio, cui nemo aliquid dixit: Prosequar te, Domine, ait; sed vado primum renunbke16.16rtiare his qui in domo sunt. Credo hic sensus est: Nuntiem meis, ne forte quomodo fieri solet, quaerant me. Et Dominus: Nemo ponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum. Vocat te Oriens, et tu attendis Occidentem. In hoc capitulo hoc discimus, quoniam quos voluit Dominus, hos elegit. Elegit autem, sicut dicit Apostolus, et secundum suam gratiam, et secundum illorum iustitiam. Talia enim sunt verba Apostoli: Attendite, inquit, quid dicit Elias: Domine, Prophetas tuos occiderunt, altaria tua everterunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid illi dicit responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. Solum te putas esse servum bene laborantem: sunt et alli me timentes, et non pauci. Nam septem millia ibi habeo. Et adiunxit: Sic ergo et in hoc tempore. Crediderunt enim aliqui Iudaei, et multi fuerunt reprobati: sicut et ille qui vulpium foveas gestabat in animo. Sic ergo, inquit, et in hoc tempore, reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt: id est, idem Christus est qui tunc, et modo, qui et illi tunc Eliae dixit, Reliqui mihi. Quid est, Reliqui mihi? Ego illos elegi, quia vidi mentes illorum de me praesumentes, non de se, nec de Baal. Non sunt mutati, sic sunt ut a me facti sunt. Et tu qui loqueris, nisi de me praesumeres, ubi esses? Nisi gratia mea plenus esses, nonne ante Baal etiam ipse genu flecteres? Gratia autem mea plenus es; quia nihil de tua virtute, sed totum de mea gratia praesumpsisti. Noli ergo in hoc gloriari, ut putes te in servitio tuo non habere conservos: sunt quos elegi, sicut et te, de me scilicet praesumentes: sicut ait Apostolus, Et nunc reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt.
4 [Gratiae Dei totum debent electi.] Cave, o christiane, cave superbiam. Licet enim imitator sanctorum sis, totum semper gratiae reputa: quia ut esset aliquid reliquum, gratia in te Dei, non tuum meritum fecit. De ipsis denique reliquiis dixerat propheta Isaias commemorans, Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus [Isai. I, 9] [Rom. IX, 29]. Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem, gratia, inquit, iam non ex operibus; id est, iam non de tuo merito extollaris: alioquin gratia iam non est gratia [Rom. XI, 2-6]. Si enim de tuo opere praesumis [Florus et plerique Mss., in tua opera praesumis,]; ergo merces tibi redditur, non gratia condonatur. Si autem gratia est, gratis datur. Interrogo nunc: Credis, o peccator, Christo? Dicis: Credo. Quid credis? Gratis universa peccata per ipsum tibi posse remitti? Habes quod credidisti. O gratia gratis data! Quid tu, iuste, credis te sine Deo non posse [Editi, credis te sine Deo posse? Planius vero Ms. unus e Colbertinis, credis tu sine Deo non posse servare iustitiam?] servare iustitiam? Ipsius ergo totum reputa, quod iustus es, pietati: quod autem peccator es, tuae iniquitati adscribe. Esto accusator tuus, et ille erit indultor tuus. Omne enim crimen facinus, vel peccatum, nostrae est negligentiae: et omnis virtus et sanctitas, Dei est indulgentiae. Conversi ad Dominum [Fossatensis vetus codex: Conversi ad Dominum, ipsum deprecemur pro nobis, et pro omni plebe sua astante nobiscum in atriis domus suae, quam custodire protegereque dignetur per Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. Eamdem conclusionem habet Colbertinus Ms. 343, sed recentiore calamo adiectam.].

bnf1594.72 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XCIX. De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 36-50, Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix, etc. De remissione peccatorum, contra Donatistas. <<<     >>> SERMO CI. De verbis Evangelii Lucae, Messis quidem multa, etc. Cap. X, V. 2-6 .
monumenta.ch > Augustinus > 100

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik