monumenta.ch > Servius > 386 > 3
Cassianus, Collationes, 2, 15, II. In quo quis sanctos viros debeat admirari. <<<     >>> IV. De miraculo quod Abbas Abraham in mulieris fecit uberibus

CAPUT III. De suscitato mortuo ab abbate Macario. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Sicut et [Aegyptio illo seniore, de quo supra (Sozomen. l. III, c. 13), ut colligitur ex Sozomeno, qui de duobus Macariis agens, miraculum quod hic narratur Macario Aegyptio nominatim et diserte ex communi relatione attribuit, haec de eo scribens: Aegyptium fama est mortuum ad vitam revocasse, quo homini, qui contra sentiret, posset persuadere mortuorum fore resurrectionem. Vixit annos circiter nonaginta, quorum sexaginta in solitudine contrivit. Qui simul ut studio monasticae, et severae disciplinae, cum adolescens esset, se dedidit, sic in eo excelluit; ut a monachis παιδαριογέρων, hoc est, adolescens senis [Al. puer senilis] more, et gravitatem prae se ferens nuncuparetur. Ubi autem annum iam aetatis egit quadragesimum, presbyter ordinatus est: alter vero diu post presbyter institutus, etc. Huius porro Macarii memoria fastis ecclesiasticis consignatur XVIII calend. Februarii in haec verba: In Aegypto S. Macarii abbatis discipuli B. Antonii vita et miraculis celeberrimi (In Martyrol. Rom.). Idemque inter scriptores ecclestiasticos annumeratur a Gennadio (De Vir. illust. c. 10), et quinquaginta millium monachorum Pater asseritur in Vitis Patrum (Lib. I in Vita Posthumii cap. 7). Quod autem ad vocabulum attinet, vitiose Macharius impressus legitur etiam apud Plantinum. Scribendum enim est hoc nomen sine aspiratione, ut recte annotavit Ciaconius. Nam Graece dicitur μακάριος: quae vox beatum significat, ut notum est, et vide sequentem notam.] ab abbate Macario, qui habitationem [Alias Schyticae vel Sceticae. De qua alibi pluribus in locis dictum est. Scribit porro Sozomenus ubi supra, utrumque Macarium summa cum laude monasteriis in solitudine Sceti et monte qui ibi est positis praefuisse: atqui mirum non est, si senior hic Aegyptius, primus ibidem habitationem invenerit, ut hic dicitur. Unde et Palladius scribit (Lausiac. XIX) Macarium Alexandrinum venisse ad Magnum Macarium, qui erat in Scete, subditque lepidum exemplum de nomine Macarii, et pulchra eius allusione, ac fructu inde consecuto: Cum essent, inquit, ambo Nilum transmissuri, accidit ut ipsi maximum pontonem ingrederentur: in quem ingressi sunt duo tribuni cum magno fastu et apparatu. Postquam ergo tribuni viderunt ipsos veteribus pannis indutos et sedentes in angulo, humilem illam et tenuem vivendi rationem, beatum iudicabant. Unus autem ex ipsis tribunis dixit ad ipsos: Beati estis vos, qui mundum illuditis. Respondens autem Macarius, qui erat urbanus, dixit eis: Nos quidem mundum illusimus: vos autem mundus illudit. Scias autem te non tua sponte hoc dixisse, sed prophetice. Ambo enim vocamur Macarii, hoc est, beati. Is autem eius sermone compunctus, cum domum venisset, vestes exuens, delegit vitam agere solitariam, multas faciens eleemosynas. Haec ibi.] Scythioticae solitudinis primus invenit, [Habes hoc miraculum itidem relatum a Palladio (Ubi supra), Nicephoro (Lib. IX, c. 14), praeter Sozomenum superius citatum. Exstat eadem historia apud Evagrium, seu potius Rufinum in Vitis Patrum (Lib. II cap. 28), late quidem descripta, sed cum nonnulla varietate et distinctione, quam hic annotasse iuvabit. Sic enim ipse de Macario agens: Aiebant praeterea aliquando venisse ad eum haereticum quemdam Hieracitam, quod genus haereseos invenitur apud Aegyptum. Hic cum per multam loquendi artem plurimos fratrum, qui habitabant in eremo, conturbaret, ausus est etiam coram ipso fidei suae asserere pravitatem. Cui cum resisteret senior, et contradiceret, ille verba simpliciora argumentis callidis eludebat. Sed cum videret sanctus fidem fratrum periclitari: Quid opus est, inquit, nos verbis contendere ad subversionem audientium? Exeamus ad sepulcra fratrum qui nos praecesserunt in Domino, et cui nostrum concesserit Dominus suscitare mortuum de sepulcro, sciant omnes quia illius fides probatur a Deo. Sermo hic omnibus qui aderant fratribus placuit. Processerunt ad sepulcra, et hortatur Macarius Hieracitam, ut evocaret mortuum in nomine Domini. At ille: Tu, inquit, domine, qui proposuisti, prior evoca. Et Macarius prosternens se in orationem ante Dominum, ubi sufficienter oravit, elevatis sursum oculis suis, ait ad Dominum: Tu, inquit, Domine, quis ex duobus nobis rectam fidem teneat, ostende, elevato mortuo hoc. Et cum hoc dixisset, fratris cuiusdam nomen, qui nuper fuerat sepultus, evocavit, cui ille cum de tumulo respondisset, accedentes fratres continuo, quae superposita fuerant auferunt, et eductum eum de sepulcro, resolutis fasciolis quibus constrictus erat, exhibuerunt viventem. Hieracita vero, ubi haec vidit, obstupefactus in fugam vertitur. Quem fratres quoque omnes insequentes extra terminos terrae illius exturbaverunt. Ita Rufinus: quae licet in miraculo suscitati mortui cum Auctore nostro conveniant, in reliqua tamen narratione haud parum discrepant: viderit lector, utri potius credendum putet.] mortuum suscitatum esse reminiscimur. Nam cum haereticus quidam qui [Eunomius haeresiarcha turpissimus, cuius etiam alibi (Collat. 7, cap. 32) facta est mentio, sub Valente imperatore (teste Suida) Arii fautor, non modo Dei Filium cum Ario creaturam asserens; sed et Spiritum sanctum Filii creaturam blasphemans: contra quem D. Basilius et Didymus praeclara volumina scripserunt. Synodus autem Constantinopolitana prima contra eum et Macedonium congregata, utrumque damnavit. Vide Baronium tomo III et IV Annalium.] Eunomii perfidiam sectabatur, sinceritatem catholicae fidei arte dialectica subvertere conaretur, magnamque iam hominum multitudinem decepisset, rogatus a catholicis viris, qui ruina tantae subversionis gravissime movebantur, beatus Macarius, ut simplicitatem totius Aegypti ab infidelitatis naufragio liberaret, advenit.
2 Quem cum haereticus arte dialectica fuisset aggressus, et Aristotelicis ignorantem spinis [Id est, syllogismorum et sophismatum argutias et acumina quasi spinas pungentia. Spectasse videtur Auctor quemdam locum D. Hieronymi, ubi de variis gentilium philosophorum et haereticorum erroribus agens: Omnia, inquit (In Nahum cap. III), dogmata eorum cum frigeant et volare non possint, sedem sibi ac requiem inter Aristotelis et Chrysippi spineta reperiunt. Inde Eunomius profert: Quod natum est, non fuit antequam nasceretur, etc.] vellet abducere, beatus Macarius apostolica multiloquium eius brevitate [Lips. in marg. auctoritate] concludens, Non est, inquit, in verbo regnum Dei, sed in virtute. Eamus igitur ad sepulcra, et nomen Domini super mortuum qui primus inventus fuerit, invocemus, ac, sicut scriptum est [II Cor. IV], ostendamus ex operibus fidem nostram, ut manifestissime rectae fidei documenta eius testimonio declarentur, et perspicuam veritatem non inani disputatione verborum, sed virtute signorum, et illo quod non potest falli indicio comprobemus.
3 Quo audito haereticus coram circumstanti plebe pudore constrictus, cum ad praesens praebere se conditioni propositae simulasset assensum, seque affuturum in crastinum promisisset, postero die exspectantibus universis qui studiosius ad condictum locum, spectaculi huius cupiditate confluxerant, exterritus de conscientia suae infidelitatis aufugit, ac protinus ab universa Aegypto transmigravit.
4 Quem cum beatus Macarius usque ad horam nonam cum populis praestolatus, pro sua conscientia declinasse vidisset, assumens plebem quae ab illo fuerat depravata, ad condicta sepulcra perrexit. Hunc autem Aegyptiis morem [Nilus Aegypti fluvius mirum in modum augetur circa solstitium aestivum, adeo ut per totam spatiatus Aegyptum, terram pluviis omnibus destitutam, suis aquis irriget, fecundissimoque limo obducat et operiat. De hac Nili eluvie et incremento eiusque causis, vide Plinium lib. V cap. 9.] Nili fluminis invexit alveus, ut quoniam universa illius latitudo terrae instar immensi pelagi, non parvo anni tempore solita aquarum eruptione contegitur, ita ut nulla tunc cuiquam humandi copia humani corporis tribuatur, nisi post transvectionem decursam, [Hunc morem Aegyptiacum, condiendi scilicet corpora defunctorum pigmentis sive aromatibus, nimirum ad repellendam putrefactionem, et bonum odorem conciliandum, tradunt Herodotus lib. II, Diodorus Siculus lib. I, Plato in Phaedone, Cicero Tuscul. I, Plinius lib. XI cap. 37, et lib. XVI cap. 11. Atque is ritus ab Aegyptiis per patriarcham Ioseph ad Iudaeos translatus est. Sic enim Ioseph praecepit servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem. Quibus iussa explentibus, transierunt 40 dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum Gen. L: Sic et corpus Asae regis Iudae sepultum legimus plenum aromatibus et unguentis meretriciis quae erant pigmentariorum arte confecta. II Paralip. XVI. Idem etiam in Christi corpore sepeliendo observatum tradunt Evangelistae (Matth. XXVI, Marc. XIV, Luc. XXI, Ioan. XI et XIX). Et id ipse de se futurum praedixerat illis verbis: Bonum opus in me operata est: mittens enim hoc unguentum in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Quod opere expletum narrat Ioannes: Venit, inquit, Nicodemus ferens mixturam myrrhae et aloes, quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis sepelire. Sed et apud gentiles tum Graecos, tum Romanos, mos iste receptus, ut defuncti corpus aqua primum ablueretur, deinde ungeretur. De Romanis celebrantur Ennii versus: Tarquinii corpus bona femina lavit et unxit. Item Virgilius VI Aeneidos: Pars calidos latices et ahena undantia flammis Expediunt, corpusque lavant frigentis et ungunt. Hinc pollinetores dicti, qui cadavera ungebant et aromatibus suffarciebant. Quos LXX ἐνταφιαστὰς vocarunt. De quibus D. Augustinus lib. I Locutionis de Genesi (Cap. ult.): Non enim, inquit, ipsi sepeliunt, id est, terrae mandant corpora mortuorum; quod non est Graece ἐνταφιάσαι, sed ἐντάψαι. Illi ergo ἐνταφιασταὶ id agunt, quod exhibetur corporibus humandis, vel condiendo, vel siccando, vel involvendo, vel alligando; in quo opere Aegyptiorum cura praecellit. Ita Augustinus. Porro apud Christianos iam inde a Christi exemplo mos idem obtinuit, maxime in sepeliendis sanctorum virorum corporibus. Unde Tertullianus in Apologetico: Sciant, inquit (Cap. 24), Sabaei pluris et charioris suas merces sepeliendis Christianis profligari, id est, maiorem copiam thuris et aromatum in sepeliendis cadaveribus apud Christianos, quam in sacrificiis gentium absumi. Prudentius quoque, quae in Ecclesiis Occidentalibus in vestiendis et ungendis defunctorum corporibus fieri solita essent, hisce versibus enarrat: Hinc maxima cura sepulcris Impenditur: hinc resolutos Honor ultimus accipit artus, Et funeris ambitus ornat: Candore nitentia claro Praetendere lintea mos est: Aspersaque myrrha, Sabaeo Corpus medicamine servat. D. item Gregorius in Cantica (Cap. XI), mortuorum corpora myrrha condita fuisse tradit, ne putrescerent. Denique Aimoinus monachus Benedictinus et historicus, corpora defunctorum magna cura uncta et aromatibus condita fuisse refert, lib. IV, cap. 33. Vide Onuphrium (Lib. de Ritis sepeliendi).] corpora vero mortuorum pigmentis condita redolentibus, [Id est, speluncis eminentioribus et ab inundationis periculo remotis. Etiam Romanis sepultos natare piaculum erat: adeo ut si fluminis incursu reliquiae sepultorum contingerentur, consulto pontifice, in alium locum transferre liceret. Lib. I Cod. de Religios. et Sumpt. Funer. Unde et agri olim inculti, petrosi et multum aridi humandis corporibus coemebantur ex lege; de qua Cicero de Leg. lib. II. Siculus Faccus de conditionibus agror: In locis, ait, saxosis et sterilibus, etiam in mediis possessionibus sepulcra faciunt. Sidonius Apollin. lib. I epist. 8 inter alia soli Ravennatis incommoda: Vivi sitiunt, sepulti natant. Isidorus lib. XV Etymol. cap. 11: Apud maiores, inquit, potentes, aut sub montibus aut in montibus sepeliebantur. Inde tractum est, ut super cadavera, aut pyramides fierent, aut ingentes columnae collocarentur. Lucanus lib. VIII: Et Regum cineres exstructo monte quiescant. Virgilius VI Aeneidos: At pius Aeneas ingenti mole sepulcrum Imponit, suaque arma viro, remumque tubamque, Monte sub aereo. Porro solemne itidem fuisse tam Aegyptiis quam Iudaeis mortuos in cellulis sive speluncis excavatis et cameratis sepelire, manifestum est, tum ex Genesis XXIII cap., ubi Abraham legitur ad sepeliendam Saram uxorem emisse ab Ephron Hethaeo speluneam duplicem; tum ex Evangelio, ubi Ioseph legitur, Posuisse corpus Iesu in monumento suo novo, quod exciderat in petra (Matth. XXVII). Caeteros item Hebraeorum, quibus opum facultas suppeteret, id ipsum facere solitos, argumento sunt ea quae S. Epiphanius (Haeres. III) narrat his verbis: Ducunt miserum adolescentem post solis occasum in propinquas tumbas: sepulcra enim sic appellantur; speluncae videlicet in petris effossae atque constructae, etc. Porro huiusmodi speluncae Romanis cryptae dictae sunt, in quibus martyrum corpora tempore persecutionis condebantur, e quibus educta sunt corpora SS. martyrum, quibus ditatum nuper est nostrum Belgium in templis Societatis Iesu. Vide Baronium in Martyrolog. ad 3 Ian.] in editioribus cellulis recondantur. Nam madens ebrietate continua terrae illius [Solum hoc loco substantivum, id est, humus. Sic igitur construi debet haec periodus: Solum terrae illius madens ebrietate continua arcet humandi officium, etc., quasi diceret: terra illa perpetuo ebria seu madens impedit quominus ibi sepeliantur corpora. Et sic cohaeret sequentibus: Si qua enim cadavera susceperit, supple solum terrae illius.] solum humandi arcet officium.
5 Si qua enim cadavera defossa susceperit, evomere ad superficiem suam inundationum nimietate compellitur. Cum igitur antiquissimo cuidam cadaveri beatus Macarius astitisset, ait: O homo, si venisset huc mecum haereticus ille filius perditionis, et astante ipso nomen Christi Dei mei invocans exclamassem, utrumne coram his, qui pene eius fuerant fraude subversi, surrecturus fuisses, edicito. Tum ille consurgens, annuentis voce respondit. Quem interrogans abbas Macarius quidnam fuisset aliquando cum frueretur hac vita, vel qua hominum fuisset aetate, aut si nomen Christi tunc temporis cognovisset?
6 ille se sub antiquissimis regibus vixisse respondit, Christique nomen asseruit illis se nec audisse temporibus. Cui rursus abbas Macarius, Dormi, inquit, in pace cum caeteris in tuo ordine, a Christo in fine temporum suscitandus. Haec igitur eius virtus et gratia quantum in ipso fuit semper fortasse latuisset, nisi eum necessitas totius provinciae periclitantis, et erga Christum plena devotio amorque sincerus, istud exercere miraculum compulisset. Quod utique ut ab eo fieret, non ostentatio gloriae, sed charitas Christi et totius plebis extorsit utilitas, ut beatum quoque Heliam fecisse Regum lectio manifestat, qui ignem de coelo super hostias impositas [Pure dixit, quia sine ullo igne supposito. Hanc tamen vocem omisit Dionysius. Alii habent: Super hostias impositas pyrae, pie idcirco descendere postulavit, etc., ut observavit Cuychius.] pure, idcirco descendere postulavit, ut periclitantem pseudoprophetarum praestigiis fidem totius populi liberaret [III Reg. XXVIII].