Caput 17 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius csg51.43 et ducit illos in montem excelsum seorsum |
2 | et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix |
3 | uwb1.205 et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes |
4 | respondens autem Petrus bnf17226.64 dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum |
5 | adhuc eo loquente ecce nubes lucida bsb6573.44 v obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum csg48.71 audite |
6 | et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde |
7 | et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere |
8 | levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum |
9 | et descendentibus illis uwb68.44 v bnf9389.46 v de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat |
10 | et interrogaverunt csg75.703 eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire |
11 | at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia |
12 | dico autem vobis quia Helias bsb6573.45 r iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis |
13 | tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis |
uwb1.206 14 | et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam |
15 | et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt csg51.44 curare eum |
16 | respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me |
17 | et increpavit csg48.72 ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora |
bsb6573.45 v 18 | tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto bnf9389.47 r et dixerunt bnf17226.65 quare nos non potuimus eicere illum |
19 | dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis |
20 | hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium |
21 | conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus uwb68.45 r est in manus hominum |
22 | et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer |
23 | et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragbsb6573.46 rma uwb1.201 accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma |
24 | ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis |
25 | et ille dixit ab alienis dixit csg48.73 illi Iesus ergo liberi sunt filii |
26 | ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum bnf9389.47 v et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te |