Caput 1 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | csg75.769 Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem |
2 | omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis |
3 | scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur |
4 | patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes |
5 | si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei |
6 | postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur |
7 | non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino |
8 | vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis |
9 | glorietur autem frater humilis in exaltatione sua |
10 | dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit |
11 | exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet |
12 | beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se |
13 | nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat |
14 | unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus |
15 | dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem |
16 | nolite itaque errare fratres mei dilectissimi |
17 | omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio |
18 | voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius |
19 | scitis fratres mei dilecti sit autem csg75.770 omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram |
20 | ira enim viri iustitiam Dei non operatur |
21 | propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras |
22 | estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos |
23 | quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo |
24 | consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit |
25 | qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit |
26 | si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio |
27 | religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo |