monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.130 > 50
Hieronymus, Epistulae, 3, 49 AD PAMMACHIUM. <<<     >>> 51 S. EPIPHANII AD IOANNEM Episcopum Ierosolymorum A Hieronymo Latine reddita.

50[Alias 51. Scripta paulo post superiorem.]. AD DOMNIONEM. APPARAT AUSBLENDEN

1  [Admonitus a Sancto Domnione de conviicis quibus Romae lacerabant multi libros adversus Iovinianum, in primis autem Monachus quidam iuvenis, rumigerulus, hunc mire exagitat, eiusque imperitiam obiurgans, provocat ad scribendum.]
Litterae tuae et amorem pariter sonant, et querelam. Amorem tuum, quo sedulo monens, etiam quae tuta sunt in nobis pertimescis: querelam eorum qui non amant, et quaerentes occasionem in peccatis, garriunt adversus fratrem suum, et contra filium matris suae ponunt scandalum [Ps. 39. 20]. Scribis enim eos, imo nescio quem de trivio, de compitis, de plateis circumforaneum Monachum rumigerulum, rabulam, vafrum tantum ad detrahendum, qui per trabem oculi sui festucam alterius nitatur eruere, concionari adversum me, et libros, quos contra Iovinianum scripsi, canino dente rodere, lacerare, convellere. Hunc Dialecticum urbis vestrae, et Plautinae familiae columen, non legisse quidem κατηγορίας Aristotelis, non περὶ ἑρμηνείας[Praedicamenta De Interpretatione], non ἀναλυτικὰ[Resolutiones], non saltem Ciceronis τόπους, sed per imperitorum circulos, muliercularumque συμπόσια[Compotationes], syllogismos ἀσυλλογίστους texere, et quasi sophismata nostra callida argumentatione dissolvere. Stultus ego qui me putaverim haec absque Philosophis scire non posse; qui meliorem stili partem eam legerim, quae deleret, quam quae scriberet. Frustra ergo [Commentarios Alexandri Aphrodisei Latine ab Hieronymo versos hic vulgo intelligunt eruditi, eamque interpretationem inter opera deperdita enumerant. At non Latine se, aut in aliam linguam transtulisse dixit S. Doctor, sed tantum vertisse, quod idem hoc loco est, ac versasse, ac saepius studendo evolvisse, ut pluribus adductis exemplis in Praefatione ostendimus. Mox Porphyrii nomen quod etiam Ruffinus legit Invectiva 2. supplevimus e Mss.] Alexandri verti Commentarios: nequidquam me doctus magister per εἰσαγωγήν Porphyrii introduxit ad Logicam: et, ut humana contemnam, sine causa Gregorium Nazianzenum et Didymum in Scripturis sanctis catechistas habui: nihil mihi profuit Hebraeorum eruditio, et ab adolescentia usque ad hanc aetatem quotidiana in Lege, Prophetis, Evangeliis, Apostolisque meditatio. 2  Inventus est homo absque praeceptore perfectus πνευματοφόρος,[Addunt veteres editiones ἔνθεος.] καὶ αὐτοδίδακτος, qui eloquentia Tullium, argumentis Aristotelem, prudentia Platonem, eruditione Aristarchum, multitudine librorum Chalcenterum, Didymum scientia Scripturarum, omnesque sui temporis vincat Tractatores. Denique dicitur materiam poscere: et [Alias Carneadeum, De Carneade autem Cyrenaeo vide Laertium lib. 4. Plutarchum in Catone maiore, aliosque.] Carneadis aliquid referens, in utramque partem, hoc est, et pro iustitia et contra iustitiam disputare. Liberatus est mundus a periculo, et [Vereor ne mendum in voce Haereditariae cubet; nam quae causae Haereditariae fuerint, nisi lites a parentibus in filios derivatas sonant, omnino non intelligitur. Ut vero sensus constet Criminales intelligendae sunt, sicque Centumviralibus, quae, ut vocant, Civiles erant, opponentur. Verissime Tacitus Dial. de Orat. «aut, inquit, reum prospere defendere, aut apud Centumviros causam aliquam feliciter orare.»] Haereditariae vel Centumvitales causae de barathro erutae, quod hic forum negligens, se ad Ecclesiam transtulit. Quis hoc nolente [l. volente] fuisset innoxius? quem criminosum non huius servasset oratio, cum coepisset in digitis partiri causam, et syllogismorum suorum retia tendere? Nam si applosisset pedem, intendisset oculos, rugasset frontem, iactasset manum, [Haec nobis probatur lectio quam ex Cisterciens. Ms. expressimus; antea enim erat verba tornasset, vel tonas set, non incongrua solum lectione, sed falsa; hic enim Hier. ut adversarium irrideat, solos eius gestus ante verba, potuisse dicit praestigias iudicibus facere. Accedit hunc barbam tornandi sive in gyrum movendi morem, gestumque, cum quis ad dicendum paratur, ab aliis quoque notari apud Orientales.] barbam tornasset, tenebras illico ob oculos offudisset [al. effudisset] iudicibus. Nec mirum si me et absentem iamdiu, et absque usu Latinae linguae, semigraeculum, barbarumque, homo latinissimus et facundissimus superet; cum praesentem Iovinianum (Iesu bone qualem et quantum virum: cuius nemo scripta intelligeret, qui sibi tantum caneret et musis) eloquentiae suae mole oppresserit. 3  Quaeso igitur te, pater carissime, ut moneas eum, ne loquatur contra propositum suum; ne castitatem habitu pollicens, verbis destruat; ne virgo vel continens (ipse enim viderit quid esse se iactet) maritatas [al. maritos] virginibus comparet, et frustra adversus hominem disertissimum, tanto tempore digladiatus sit. Audio praeterea eum libenter virginum et viduarum cellulas circumire, et adducto supercilio, de sacris inter eas litteris philosophari. Quid in secreto, quid in cubiculo mulierculas docet? Ut hoc sciant esse virgines, quod maritatae [al. maritae]; ut florem aetatis non negligant, ut comedant et bibant, et balneas adeant, munditias appetant, unguenta non spernant? an magis pudicitiam, et ieiunia, et illuviem corporis? Utique illa praecipit quae plena virtutis sunt. Fateatur ego publice quod domi loquitur. Aut si et domi eadem docet quae et publice, a puellarum consortio separandus est. Miror autem non erubescere iuvenem, et Monachum, ut sibi videtur, disertum (cuius de ore veneres fluunt; qui tantae in sermocinando elegantiae est, ut Comico sale ac lepore conspersus sit) lustrare nobilium domos, haerere salutationibus matronarum, [Erasmus et Victorius Religionem nostram paganam facere. Martianaeus Religioni nostrae pugnam, etc. Nobis sequi placuit Mss. codicum, et vetustioris editionis fidem, eoque sensu intelligimus, Religionem in pugnam vertere, cum aliud habitu et religione, aliud verbis et moribus Monachus ille prae se ferret, vel potius quod religionis dogmata in disputationis et controversiae argumentum verteret.] religionem nostram pugnam facere, et fidem Christi contentione torquere verborum; atque inter haec fratri suo detrahere. Utique si errare me arbitratus est (in multis enim offendimus omnes, et 'si quis in verbo non peccat, hic perfectus est vir)'[Iacob 30. 2], debuit vel arguere, vel interrogare per litteras: quod vir eruditus et nobilis fecit Pammachius, cui ego ἀπελογισάμην ut potui, et Epistula disserui longiore [Superior. Epist. XLVIII], quo unumquodque sensu dixerim. Imitatus saltem fuisset tuam verecundiam, qui ea loca, quae scandalum quibusdam facere videbantur, excerpta de volumine per ordinem digessisti, poscens ut vel emendarem, vel exponerem, et non tantae me putasset dementiae, ut in uno atque eodem libro, et pro nuptiis, et contra nuptias scriberem. 4  Parcat sibi, parcat mihi, parcat nomini Christiano. Monachum se esse non loquendo, et discursando, sed tacendo, et sedendo noverit. Legat Ieremiam, dicentem: 'Bonum est viro cum portaverit iugum ab adolescentia sua. Sedebit solus et tacebit: quia tulit super se iugum'[Thren. 3. 27][. 28]. Aut si certe in omnes Scriptores censoriam accepit virgulam, et idcirco se eruditum putat, quia Iovinianum, solus intelligit (est quippe proverbium; Balbum meluis balbi verba cognoscere) [Non immutamus Benedictinae editionis lectionem, cum non satis nobis auxilii conferant veteres codices nostri. Alii tamen editi, sin verius, concinniori certe sensu, πάντασ συγγραψεῖς pellamus, cui lectioni, quam praeferre etiam mallemus, maxime favet, quod alibi Hieronymus de quibusdam ait, qui sibi tantum tribuerent, ut alios Tractatores de Scriptorum honore ac gradu expellerent. Sic epist. ad Rustic. Monach. de Ruffino loquens, «Censorem Romanae facundiae notare quem vellet, et de Senatu doctorum EXCLUDERE.» Iterum epist. ad Riparium contra Vigilantium, «Tibi soli licet τῷ σοθοτάτῳ κρανίῳ de cunctis et Graecis, et Latinis Tractatoribus ferre sententiam, et quasi censoria virgula alios EICERE de Bibliothecis, alios recipere,» etc. Porro M. Attilius Regulus heic innui vulgo creditur, qui Censoris officium multa severitate tenuit, ut Valerius Maximus testatur lib. 2. cap. 9. sed parum illa ad rem nostram sunt. Nobis Attilius iste non alius ab eo videtur, cuius meminit iunior Plinius lib. 1. epistola 9. et quem eruditissimum simul, et facetissimum vocat. Aut verius M. Atilius (sive Acilius) Palicanus, qui in Salustii fragmentis lib. VI. dicitur, humili loco, Picens. loquax magis, quam facundus, quae verba ex Salustio recitat. Quintilian. 1. 4. c. 2. et Gellius; quin etiam ipse Hieron. contra Helvidium. Quae sequuntur ex Ioviniani ore videntur dici.] πάντες οὐ συγγραφεῖς appellamur Attilio iudice. Ipse quoque Iovinianus, συγγραφεὺς ἀγράμματος, id ei iustissime proclamabit, Quod me damnant Episcopi, non est ratio, sed conspiratio. Nolo mihi ille, vel ille respondeat, quorum me auctoritas opprimere potest, docere non potest. Scribat contra me vir, cuius et ego linguam intelligo: quem cum vicero, omnes homines simul vicerim. Ego enim bene novi (experto credite) 'quantus In clypeum assurgat, quo turbine torqueat hastam'[Aeneid. lib. X]. Fortis est, et in disputando nodosus et tenax, et qui obliquo [Antea erat acuminato, incongrua lectione, quam Victorius, aliique tuentur. Alibi contra Vigil. Hier. dixit arcuato vulnere: alibi arcuato impetu.] et arcuato pugnet capite. Saepe de nocte usque ad vesperam contra nos in plateis clamavit: habet latera et athletarum robur, et belle corpulentus est. Videtur mihi occulte mei dogmatis esse sectator. Praeterea nunquam erubescit, nec considerat quid, sed quantum dicat; et in tantam venit opinionem eloquentiae, ut soleant dicta eius Ciriatorum esse dictata. Quoties me iste in circulis stomachari fecit et adduxit ad choleram? [De veteri hac conspuendi iniuria Petronius, Convocat omnes quassillarias, familiaeque sordidissimam partem, ac me conspui iubet. Vid. Senecam de iniuria Sapientis, cap. 1.] quoties conspuit, et consputus abscessit? Sed haec vulgaria sunt, et a quolibet de sectatoribus meis possunt fieri: ad libros provoco, ad memoriam in posteros transmittendam. Loquamur scriptis, ut de nobis tacitus lector iudicet; ut quomodo ego discipulorum gregem ductito; sic ex huius nomine Gnathonici, vel Phormionici vocentur. 5  Non est grande, mi Domnion, garrire per angulos, et medicorum tabernas, ac de mundo ferre sententiam: hic bene dixit, ille male: iste Scripturas novit, ille delirat: iste loquax, ille infantissimus est. Ut de omnibus iudicet, cuius hoc iudicio meruit? Contra quemlibet passim in triviis strepere, et congerere maledicta, non crimina, scurrarum est; et paratorum [al. parasitorum] semper ad lites. Moveat manum, figat stilum, commoveat se; et quidquid potest scriptis ostendat. Det nobis occasionem respondendi disertitudini suae. Possum remordere [al. respondere], si velim, possum genuinum laesus infigere. Et nos didicimus litteras; 'Et nos saepe manum ferulae subtraximus'[Iuvenal. Sat. 1]. De nobis quoque dici potest; Foenum habet in cornu, longe fuge [Hor. Serm. 1,sat. 4]. Sed magis volumus esse discipuli eius, qui ait: 'Dorsum meum posui ad flagella; et faciem meam non averti a confusione sputorum'[Isai. 50. 6. iuxta LXX]. 'Qui cum malediceretur, non remaledixit'[1. Ptr. 2. 23]; et post alapas, crucem, flagella, blasphemias, novissime pro crucifigentibus deprecatus est, dicens: 'Pater ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt'[Luc. 13. 34]. Et ego ignosco errori fratris: intelligo, quia diaboli arte deceptus est. Inter mulierculas sciolus sibi et eloquens videbatur. Postquam Romam mea opuscula pervenerunt, quasi aemulum exhorruit, et de me quoque captavit gloriam, ut nullus esset in terris, qui non eius eloquentiae displiceret, exceptis his quorum potentiae non parcit, sed cedit; imo quos non honorat, sed metuit. Voluit scilicet homo peritissimus, ut veteranus miles uno rotatu gladii percutere utrumque, et ostendere populis quod quidquid ipse vellet, hoc Scriptura sentiret. Dignetur igitur nobis sermonem suum mittere, et non reprehendendo, sed docendo, garrulitatem nostram corrigere. Tunc intelliget aliam vim fori esse, aliam triclinii; non aeque inter fusos et calathos puellarum, et inter eruditos viros de divinae legis dogmatibus disputari. Nunc libere, et impudenter iactat in vulgus, et perstrepit, [Id est Hieronymus, cui hoc crimen impingitur. Ali tamen codices habent damnavit.] damnat nuptias; et inter uteros tumentes, infantium vagitus, et lectulos maritorum, quid Apostolus dixerit, tacet, ut me solum in invidiam vocet. Cum autem ad libros venerit, et pedem pedi contulerit, et vel proposuerit aliquid de Scripturis, vel audierit proponentem, tunc sudabit, tunc haerebit. Procul Epicurus, longe Aristippus, subulci non aderunt, scropha non grunniet. 'Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra Spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis.'[Aeneid. lib. XII]. Porro si non vult scribere, et tantum maledictis agendum putat, audiat tot interiacentibus terris, flactibus, populis, [Pro echo vitiose erat antea et hoc, quod emendare non dubitavimus etiam absque Mss. suffragio.] saltem Echo clamoris mei: Non damno nuptias, non damno coniugium. Et ut certius sententiam meam teneat, volo omnes qui propter [Expressa haec sententia est ex alia Ciceronis de Clodio. Cisterciense tamen exemplar, possint uxores ducere.] nocturnos forsitan metus soli cubitare non possunt, uxores ducere.

bsb4610.256

Hieronymus, Epistulae, 3, 49 AD PAMMACHIUM. <<<     >>> 51 S. EPIPHANII AD IOANNEM Episcopum Ierosolymorum A Hieronymo Latine reddita.
monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.130 > 50