monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios I, 8 > 74
Hieronymus, Epistulae, 3, 73, AD EVANGELUM PRESBYTERUM. <<<     >>> 75. AD THEODORAM VIDUAM.

74[Alias 131. Scripta sub finem anni 398.] AD [Veronens. antiquior liber, cui manu exarati alii plures consentiunt, Ruffino presbytero Romano de iudicio Salomonis, quidam addunt in sectione parvuli. Porro hunc Ruffinum alium ab Aquileiensi, ac longe diversum esse, sin minus ipsa epistolae inscriptio, qua Romanus, certe evincunt verba sub fidem num. 6. quibus recens amicus dicitur. «Haec, inquit, celeriter scribenda dictavimus, ne tibi in principio amicitiarum aliquid imperanti videremur negare.» Sed non ideo alia nobis probatur Martianaei, doctorumque passim hominum opinio, qui Ruffinum istum eumdem cum illo esse constituunt, quo de loquitur S. Doctor infra epistola 81. ad cognominem Aquileiensem: «Sanctum quoque presbyterum Ruffinum ob quamdam causam per Romam Mediolanum misimus,» etc. Heic enim, quod ex supra recitatis verbis, totoque inferiori contextu liquet, hominem alloquitur sibi de facie ignotum, rerumque suarum plane inscium, et aut Romanum, aut certe hoc ipso anno 398. Romae degentem, quae Ruffino illi, qui Mediolanum missus est, aptari nullo modo possunt, siquidem et ex Oriente mittebatur, et notus de facie Hieronymo fuerit, necesse est. Ad haec ratio temporum, ex qua nobis constat, missum eum fuisse hoc eodem anno, quo isthaec epistola data est, omnino pro illo haberi, ad quem nunc scribitur, non permittit.] RUFFINUM PRESBYTERUM. [De iurgio duarum meretricum, et iudicio Salomonis.] APPARAT AUSBLENDEN

1  [Recentis cum Ruffino amicitiae officiis breviter perstrictis, iurgium duarum meretricum interpretatur allegorice de Ecclesia ex Gentibus congregata, ac Iudaeorum Synagoga.]
Multum in utramque partem crebro fama mentitur, et tam de bonis mala, quam de malis bona, [Vetustiores editi, iunctis quibusdam Mss. falsorum ora concelebrant, vel ore concelebrat.] falso rumore concelebrat. Unde et ego gaudeo quidem super testimonio erga me sanctitatis tuae, et amore sancti Presbyteri [Nobis iste est Cremonensis Eusebius, cui e Bethleem monasterio Romam proficiscenti Commentarios in Matthaeum Hieronymus quasi sytarciam elucubravit. Romae autem cum esset, facile Presbyter iussus est.] Eusebii: nec dubito quin me publice praedicetis, sed tacitum vestrae prudentiae iudicium pertimesco. Itaque obsecro, ut magis memineritis mei, et dignum vestra laude faciatis. Quod primus ad officium provocasti, et mihi secundae in rescribendo [al. scribendo] partes datae sunt, non venit de incuria in amicos, sed de ignorantia; si enim scissem, praeoccupassem sermonem tuum. 2  Interpretatio iudicii Salomonis super iurgio duarum mulierum meretricum [3. Reg. 3], quantum ad simplicem historiam pertinet, perspicua est: quod puer annorum duodecim contra aetatis suae mensuram de intimo humanae naturae iudicarit affectu. Unde et admiratus est, et pertimuit illum omnis Israel, quod scilicet eum manifesta non fugerent, qui tam prudenter abscondita deprehendisset. Quantum autem ad typicos pertinet intellectus, dicente Apostolo: Haec omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem [Ad hunc modum ex veteri Latina versione recitasse S. Doctorem, perquam verosimile est, Mss. enim omnes iidemque magno numero sic legunt de nobis, non ut Victorius ex Vulgata mutavit ad correntionem nostram.] de nobis, in quos fines saeculorum decurrerunt [1. Cor. 10. 11], quidam Graecorum autumant super Synagoga et Ecclesia sentiendum, et ad illud tempus cuncta referenda, quando post crucem et resurrectionem, tam in Israel, quam in Gentium populo verus Salomon, id est, pacificus, regnare coeperit. Quod autem adulterae et meretrices, Synagoga et Ecclesia dicantur in Scripturis, nulla dubitatio est. 3  Et hoc prima fronte videtur esse blasphemum; caeterum si recurramus ad Prophetas, Osee videlicet, qui accepit uxorem fornicariam, et generavit filios fornicationis [Osee 1], et deinde adulteram: et ad Ezechiel, qui Ierusalem quasi meretricem arguit, quod sequuta sit amatores suos, et divaricaverit omni transeunti pedes, lupanarque in loco celebri exstruxerit [Ezech. 16]; animadvertemus Christum idcirco venisse, ut meretrices donaret matrimonio, et de duobus gregibus unum ovile faceret, medioque pariete destructo [Ephes. 2], in easdem caulas oves prius morbidas congregaret. Hae sunt duae virgae, quae iunguntur in Ezechiel [Cap. 37], et de quibus per Zachariam Dominus refert: Et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculum, et pavi gregem [Zach. 11. 8]. Mulier quoque illa meretrix in Evangelio, quae pedes Iesu lacrymis lavat, crine detergit, et cui peccata omnia dimittuntur, manifeste pingit Ecclesiam de Gentibus congregatam [Luc. 7]. Haec idcirco in prima fronte replicavi, ne cui videatur incongruum, si meretrices dicantur Synagoga et Ecclesia, quarum una Salomonis iudicio, filii possessione donata est. Prudens quaerat auditor, quomodo meretrix sit Ecclesia, quae non habet maculam, neque rugam? [Ephes. 5] Non dicimus Ecclesiam permansisse meretricem, sed fuisse. Nam et in Simonis leprosi domo Salvator scribitur inisse convivium [Matth. 26], utique non quia leprosus erat eo tempore, quo habebat hospitem Salvatorem, sed quia leprosus ante fuerat. Matthaeus quoque in catalogo Apostolorum Publicanus dicitur, non quo permanserit Publicanus post Apostolicam dignitatem, sed quia prius fuerit Publicanus: ut ubi superabundavit peccatum, superabundaret gratia. 4  Simulque considera quid dicat Ecclesia contra Synagogam calumniatricem: Ego et mulier haec habitabamus in domo una [3. Reg. 3. 17]. Post resurrectionem enim Domini Salvatoris, una de utroque populo Ecclesia congregata est; et quam eleganter: Peperi, inquit, apud eam in cubiculo. Ecclesia enim de Gentibus, quae non habebat prius Legem et Prophetas, peperit in domo Synagogae: nec egressa est de cubiculo, sed ingressa. Unde dicit in Cantico Canticorum: Introduxit me rex in cubiculum suum [Cant. 1. 3]. Et iterum: Et quidem non spernam te. Assumens introducam te in domum matris meae, et in cubiculum eius [Iuxta Graecum τῆς συλλαβούσης με. Ms. tamen Veronens, aliique cum antea editis, quae me genuit.] quae concepit me [Cant. 3. 4]. Tertia autem die: postquam ego peperi, peperit et haec. Si consideres Pilatum lavantem manus atque dicentem: Mundus ego sum a sanguine iusti huius [Matth. 27. 24]: si Centurionem ante patibulum confitentem: Vere hic erat Filius Dei [Marc. 15. 39], si eos qui ante passionem per Philippum, Dominum videre desiderant: haud ambiges primam peperisse Ecclesiam, et postea natum populum Iudaeorum, pro quo Dominus precabatur: Pater, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt [Luc. 23. 34]. Unaque die crediderunt tria millia: et alia die quinque millia [Act. 2. ][et 4]. Et eramus simul (multitudinis enim credentium erat cor [Victor. cor novum. Cod. Veron. erat cor et anima una.] unum, et anima una) nullusque alius in domo nobiscum, exceptis nobis duabus: non blasphemantium Iudaeorum, non Gentilium idolis servientium. Mortuus est autem filius mulieris huius nocte. Dum enim Legis sequitur observantiam, et gratiae Evangelii iugum Mosaicae doctrinae copulat, tenebrarum errore cooperta est. Oppressitque eum mater sua dormiens, quae non poterat dicere: Ego dormio, et cor meum vigilat [Cant. 5. 2]. [Iterum iuxta Graecum καὶ ἀνέστη μέσης τῆς νυκτός, quorum loco Vulgatus interpres, Et consurgens intempestae noctis silentio.] Media nocte consurgens, tulit filium de latere (Ecclesiae) dormientis, et in suo collocavit sinu. Relege totam ad Galatas Apostoli Epistulam, et animadvertes quomodo filios Ecclesiae suos facere Synagoga festinet, et dicat Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis [Gal. 4. 19]. Vivum tulit, non ut possideret, sed ut occideret. Non enim amore fecit hoc filii, sed aemulae odio, et suum mortuum per Legis caeremonias in sinu Ecclesiae supposuit. 5  Longum est [Alit., si velim singula percurrere. Sed pleraque huiusmodi frequentius dissimulamus.] si velim per singula currere; quomodo per Apostolum Paulum, et Ecclesiasticos viros intellexit Ecclesia, non esse suum filium, qui tenebatur in Lege: et in luce cognoverit, quem in tenebris non videbat. Inde iurgium ortum est, praesente rege, altera dicente: Filius tuus mortuus est, meus autem vivit: altera respondente, Mentiris, filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est: atque in hunc modum contendebant coram rege. Tunc rex Salomon, qui manifeste Salvator accipitur (secundum Psalmum septuagesimum primum, qui titulo Salomonis inscribitur; ubi nulla dubitatio est, quin cuncta quae dicuntur, non Salomoni mortuo, sed Christi conveniant maiestati) simulat ignorantiam, et humanos pro dispensatione carnis mentitur affectus, sicut et [In Veron. in alio loco idem Dominus dixit, Ubi, etc.] in alio loco: Ubi posuistis Lazarum? [Ioan. 11. 34.] et ad mulierem fluentem sanguine, Quis me tetigit? [Matth. 9.] gladium postulat, de quo dixerat: Nolite putare, quod venerim pacem mittere super terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam: et inimici hominis domestici eius [Matth. 10]: et tentat naturam naturae Dominus, vultque secundum utriusque voluntatem, viventem filium in Legem, Gratiamque dividere: non quod probet, sed quod ad arguendum calumniam Synagogae, hoc velle se dicat. Illa, quae nolebat Ecclesiae filium in gratia vivere, nec per baptismum liberari, libenter habet dividi puerum: non ut possideat, sed ut interficiat. ECCLESIA QUEM scit suum esse, libenter concedit aemulae, dum vivat saltem apud adversariam: ne inter Legem divisus et Gratiam, Salvatoris mucrone feriatur. Unde dicit Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis, quod si Legem observatis, Christus vobis nihil prodest [Gal. 5]. 6  Haec sub allegoriae nubilo dicta sint. Caeterum optime novit prudentia tua, non easdem esse regulas in Tropologiae umbris, quae in historiae veritate. Quod sicubi pedem offendimus, et sapienti lectori frivolum videatur esse quod scripsimus, culpam in auctorem referat. Nos enim et haec ipsa in lectulo decumbentes, longaque aegrotatione confecti, vix notario celeriter scribenda dictavimus: non ut impleremus materiam, sed ne tibi in principio amicitiarum aliquid imperanti, videremur negare. Ora nobis a Domino sospitatem, ut post duodecim menses, quibus iugi languore confectus sum, possim aliquid dignum vestrae scribere voluntati: et ignosce si scatens oratio, cursu [Victor. cursu non solito fluat. Quae porro subsequuntur ex Horat. Satyr. 10. Saepe stylum vertas, iterum quae digna legi sint Scripturus, etc. Expressa nemo ignorat.] solito non fluat. Non enim eodem lepore dictamus, quo scribimus: quia in altero saepe stylum vertimus, iterum quae legi digna sint, scripturi: in altero quidquid in buccam venerit celeri sermone convolvimus. Caninium libenter vidi, qui narrare tibi poterit, quam difficile et periculosum manus dexterae, usque in praesentem diem, quo ista dictavi, vulnus sustinuerim.

bnf446.23 bsb4610.57

Hieronymus, Epistulae, 3, 73, AD EVANGELUM PRESBYTERUM. <<<     >>> 75. AD THEODORAM VIDUAM.
monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios I, 8 > 74