monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, VII. <<<     >>> IX.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT VIII. [Insufflatio spiritus quid. Quid in Scripturis dicatur spiritus hominis.]

1 X. Quod autem scriptum est, Et insufflavit in eum spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem: si adhuc corpus solum erat, animam adiunctam corpori hoc loco intelligere debemus; sive quae iam facta erat, sed tanquam in ore Dei erat, id est in eius veritate vel sapientia, unde tamen non recessit quasi locis separata, quando insufflata est; non enim Deus loco continetur, sed ubique praesens est: sive tunc anima facta est, quando in illud figmentum Deus insufflavit spiritum vitae, ut illa insufflatio ipsam operationem Dei significet, qua fecit animam in homine Spiritu potentiae suae.
2 Si autem homo ille qui factus erat, iam corpus et anima erat; ipsi animae sensus est additus ista insufflatione, cum factus est homo in animam viventem: non quia illa insufflatio conversa est in animam viventem, sed operata est in animam viventem. Nondum tamen spiritualem hominem debemus intelligere, qui factus est in animam viventem, sed adhuc animalem.
3 Tunc enim spiritualis effectus est, cum in paradiso, hoc est in beata vita constitutus, praeceptum etiam perfectionis accepit, ut verbo Dei consummaretur. Itaque postquam peccavit, recedens a praecepto Dei, et dimissus est de paradiso, in hoc remansit ut animalis esset. Et ideo animalem hominem prius agimus omnes , qui de illo post peccatum nati sumus, donec assequamur spiritualem Adam, id est Dominum nostrum Iesum Christum, qui peccatum non fecit [I Petr. II, 22]; et ab illo recreati et vivificati, restituamur in paradisum, ubi latro ille cum ipso eo die meruit esse, quo vitam istam finivit [Luc. XXIII, 43]. Sic enim Apostolus dicit: Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale, sicut scriptum est: Factus est primus Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem [I Cor. XV, 44-46].
4 XI. Sic ergo debemus intelligere hunc locum, ut non quia dictum est, Insufflavit in eum spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem, credamus illam veluti partem naturae Dei in animam hominis fuisse conversam, et cogamur dicere naturam Dei esse mutabilem: in quo errore maxime istos Manichaeos veritas premit.
5 Sicut enim est mater omnium haereticorum superbia, ausi sunt dicere quod natura Dei sit anima. Et hinc urgentur a nobis, cum eis dicimus, Ergo natura Dei errat et misera est, et vitiorum labe corrumpitur et peccat; aut etiam, ut vos dicitis, naturae contrariae sordibus inquinatur: et caetera talia quae de natura Dei nefas est credere. Nam factam esse animam ab omnipotente Deo, et ideo non illam esse partem Dei vel naturam Dei, manifeste alio loco scriptum est, dicente propheta, Et qui finxit spiritum omnibus, ipse fecit omnia [Psal. XXXII, 15]: et alio loco, Qui finxit spiritum hominis in ipso [Zach. XII, 1]. Ergo factum esse spiritum hominis, manifeste his testimoniis approbatur.
6 Spiritus autem hominis in Scripturis dicitur ipsius animae potentia rationalis, qua distat a pecoribus, et eis naturae lege dominatur. De quo dicit Apostolus: Nemo scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est [I Cor. II, 11]. Ne forte si probaretur his testimoniis animam factam esse, non deessent qui dicerent spiritum hominis non esse factum, et ipsum arbitrarentur esse naturam Dei, et in ipsum dicerent partem Dei esse conversam, cum illa insufflatio Dei facta est.
7 Quod sana doctrina similiter respuit, quia et ipse spiritus hominis cum aliquando errat, et aliquando prudenter sapit, mutabilem se esse clamat: quod nullo modo de natura Dei fas est credere. Non autem potest maius signum esse superbiae, quam ut dicat se humana anima hoc esse quod Deus est, cum adhuc sub tantis vitiorum et miseriarum molibus gemat.
Augustinus HOME

csg143.85