monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.166 > 22
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, XXI. <<<     >>> XXIII.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT XXII. [Expulsio Adae quid allegorice.]

1 Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis ad scientiam cognoscendi bonum et malum. Quae ambigua locutio figuram facit: nam, factus est tanquam unus ex nobis, dupliciter intelligi potest: vel unus ex nobis quasi et ipse Deus, quod pertinet ad insultationem; sicut dicitur, unus ex senatoribus, utique senator: aut certe, quia et ipse deus esset, quamvis Creatoris sui beneficio, non natura, si sub eius potestate manere voluisset, sic dictum est, ex nobis; quomodo dicitur, ex consulibus; aut, pro consulibus, qui iam non est.
2 Sed ad quam rem factus est tanquam unus ex nobis? Ad scientiam scilicet dignoscendi boni et mali, ut iste per experimentum disceret dum sentit malum, quod Deus per sapientiam novit; et potestatem illam Omnipotentis quam pati noluit beatus atque consentiens, poena sua discat esse inevitabilem.
3 XXXIV. Et tunc ne porrigeret Adam manum suam ad arborem vitae, et viveret in aeternum, dimisit illum Deus de paradiso. Bene dictum est, dimisit, non, exclusit; ut ipso peccatorum suorum pondere tanquam in locum sibi congruum videretur urgeri. Quod patitur plerumque malus homo cum inter bonos vivere coeperit, si se in melius commutare noluerit: ex illa bonorum congregatione, pondere malae suae consuetudinis pellitur; et illi eum non excludunt reluctantem, sed dimittunt cupientem Quod autem dictum est, Ne porrigeret Adam manum suam ad arborem vitae, etiam haec ambigua locutio est.
4 Loquimur enim sic, cum dicimus, Ideo te moneo, ne iterum facias quod fecisti, volentes utique ut non faciat: et iterum sic, Ideo te moneo, ne forte sis bonus, volentes utique ut sit; id est, moneo te, non desperans quod bonus possis esse. Sicut loquitur Apostolus, cum dicit: Ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem [II Tim. II, 25], Potest ergo videri propterea homo in labores huius vitae esse dimissus, ut aliquando manum porrigat ad arborem vitae, et vivat in aeternum.
5 Manus autem porrectio bene significat crucem, per quam vita aeterna recuperatur. Quamvis etiam si illo modo intelligamus, ne manum porrigat, et vivat in aeternum, non iniusta poena est post peccatum interclusum esse aditum ad sapientiam, donec Dei misericordia mensuris temporum reviviscat qui mortuus est, et inveniatur qui perierat.
6 Dimissus est ergo de paradiso suavitatis, ut operaretur terram de qua sumptus erat; id est, ut in corpore isto laboraret, et ibi si posset collocaret sibi meritum redeundi. Moratus est autem contra paradisum in miseria: quae utique beatae vitae contraria est. Nam beatam vitam paradisi nomine significatam existimo.
Augustinus HOME

csg143.85