monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > 24
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, XXIII. <<<     >>> XXV.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT XXIV. [Adam Christus, Eva Ecclesia.]

1 XXXVII. Sed in hoc sermone pollicitus sum considerationem rerum factarum, quam puto explicatam: et deinde considerationem prophetiae, quae remanet explicanda iam breviter. Posito enim tanquam signo quodam manifesto quo caetera dirigantur, non diu nos, quantum arbitror, ista consideratio detinebit. Dicit enim Apostolus sacramentum magnum esse, quod dictum est, Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una: quod ipse interpretatur subiiciendo, Ego autem dico in Christo et in Ecclesia [Ephes. V, 31, 32]. Ergo quod per historiam impletum est in Adam, per prophetiam significat Christum, qui reliquit patrem, cum dixit: Ego a patre exivi, et veni in hunc mundum [Ioan. XVI, 28]. Non loco reliquit, quia Deus loco non continetur, neque aversione peccati, sicut apostatae relinquunt Deum; sed apparendo hominibus in homine, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]. Quod ipsum non commutationem naturae Dei significat, sed susceptionem naturae inferioris personae, id est humanae . Ad hoc valet etiam quod dicitur, Semetipsum exinanivit [Philipp. II, 7]; quia non in ea dignitate apparuit hominibus in qua est apud Patrem, blandiens eorum infirmitati, qui cor mundum nondum habebant, unde videretur Verbum in principio Deus apud Deum [Ioan. I, 1]. Quid est ergo quod diximus, reliquit Patrem, nisi, reliquit apparere hominibus sicut est apud Patrem?
2 Item reliquit et matrem, id est Synagogae veterem atque carnalem observationem, quae illi mater erat ex semine David secundum carnem, et adhaesit uxori suae, id est Ecclesiae, ut sint duo in carne una. Dicit enim Apostolus ipsum esse caput Ecclesiae, et Ecclesiam corpus eius [Coloss. I, 18]. Ergo et ipse soporatus est dormitione passionis, ut ei coniux Ecclesia formaretur, quam dormitionem cantat per prophetam dicens: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscepit me [Psal. III, 6]. Formata est ergo ei coniux Ecclesia de latere eius, id est de fide passionis et Baptismi.
3 Nam percussum latus eius lancea, sanguinem et aquam profudit [Ioan. XIX, 34]. Factus autem, ut supra dixi, ex semine David secundum carnem, sicut Apostolus dicit [Rom. I, 3], id est tanquam de limo terrae, cum homo non esset qui operaretur in terra, quia nullus homo operatus est in Virgine, de qua natus est Christus.
4 Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae. Facies terrae, id est dignitas terrae, mater Domini virgo Maria rectissime accipitur, quam irrigavit Spiritus sanctus, qui fontis et aquae nomine in Evangelio significatur [Ioan. VII, 38, 39]; ut quasi de limo tali homo ille fieret , qui constitutus est in paradiso, ut operaretur et custodiret, id est in voluntate Patris, ut eam impleret atque servaret.
Augustinus HOME

csg143.85