monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, XXVII. <<<     >>> XXIX.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT XXVIII. [Per epilogum singulas refellit Manichaeorum calumnias.]

1 XLII. Quid habent ergo isti, quod in his litteris Veteris Testamenti reprehendant? Interrogent secundum morem suum, et respondeamus sicut Dominus donare dignatur. Quare fecit Deus hominem, inquiunt, quem peccaturum sciebat? Quia et de peccante multa bona facere poterat, ordinans eum secundum moderamen iustitiae suae, et quia nihil oberat Deo peccatum eius: et sive non peccaret, mors nulla esset; sive quia peccavit, alii mortales de peccato eius corriguntur.
2 Nihil enim sic revocat homines a peccato, quemadmodum imminentis mortis cogitatio . Sic eum faceret, inquiunt, ut non peccaret. Imo ipse hoc faceret; sic enim factus est, ut si noluisset, non peccaret. Non admitteretur, inquiunt, diabolus ad eius mulierem. Imo ipsa ad se diabolum non admitteret; sic enim facta est, ut si noluisset, non admitteret.
3 Non fieret, inquiunt, mulier. Hoc est dicere, non fieret bonum: quia et ipsa utique aliquod bonum est, et tantum bonum, ut Apostolus eam gloriam viri esse dicat; et omnia ex Deo. Iterum dicunt: Quis fecit diabolum? Se ipse; non enim natura, sed peccando diabolus factus est. Vel ipsum, aiunt, non faceret Deus, si eum peccaturum esse sciebat.
4 Imo, quare non faceret, cum per suam iustitiam et providentiam multos de malitia diaboli corrigat? An forte non audistis apostolum Paulum dicentem, Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare [I Tim. I, 20]? et de seipso dicit, Et ne magnitudine revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis, angelus Satanae qui me colaphizet [II Cor. XII, 7]. Ergo, inquiunt, bonus est diabolus, quia utilis est? Imo malus in quantum diabolus est; sed bonus et omnipotens Deus est, qui etiam de malitia eius multa iusta et bona operatur.
5 Non enim diabolo imputatur, nisi voluntas sua, qua conatur facere male, non Dei providentia, quae de illo bene facit.
Augustinus HOME

csg143.85