monumenta.ch > Plinius > sectio 76 > bnf6796A.90 > 25.45
Augustinus, De Trinitate, 15XXV 44 <<<     >>> XXVI 45

Augustinus, De Trinitate, 15, XXV 45

1 Ibi veritatem sine ulla difficultate videbimus eaque clarissima et certissima perfruemur. Nec aliquid quaeremus mente ratiocinante, sed contemplante cernemus quare non sit filius spiritus sanctus, cum de patre procedat. In illa luce nulla erit quaestio. Hic vero ipsa experientia tam mihi apparuit esse difficilis, quod et illis qui haec diligenter atque intellegenter legent procul dubio similiter apparebit, ut cum me in secundo huius operis libro alio loco inde dicturum esse promiserim, quotienscumque in ea creatura quae nos sumus aliquid illi rei simile ostendere volui, qualemcumque intellectum meum sufficiens elocutio mea secuta non fuerit, quamvis et in ipso intellectu conatum me senserim magis habuisse quam effectum, et in una quidem persona quod est homo invenisse imaginem summae illius trinitatis, et in re mutabili tria illa ut facilius intellegi possint etiam per temporalia intervalla maxime in libro nono monstrare voluisse. Sed tria unius personae non sicut humana poscit intentio tribus illis personis convenire potuerunt sicut in hoc libro quinto decimo demonstravimus.
Augustinus HOME

bke14.182v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik