monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio > M
Beda, De Nominibus Locorum, L <<<     >>> N

Beda Venerabilis, De Nominibus Locorum, M

1 Macedonia, provincia Graecorum nobilissima, et virtute Alexandri Magni nobilior facta.
2 Madian, civitas iuxta Armonem et Areopolim, cuius ruinae tantummodo demonstrantur, ubi Moyses apud Ietro socerum suum exsulabat.
3 Medi, a Madai filio Iaphet appellati. Sunt autem inter flumen Indum et flumen Tigrim regiones istae a monte Caucaso, usque ad mare Rubrum pertingentes, Aracusia, Parthia, Assyria, Persida, et Media, quas Scriptura sacra universas saepe Mediae nomine vocat.
4 Mesopotamia, regio inter flumina Tigrim et Euphraten, quae et ipso vocabulo Graece in medio fluminum esse posita monstratur. Huic ad meridiem succedit Babylonia, deinde Chaldaea, novissime Arabia Eudaemon.
5 Miletus, civitas in Asia maritima, decem stadiis ab ostio Maeandri amnis secreta, ubi Paulus Ephesiorum maiores alloquitur. Est et insula ignobilis nominis eiusdem, in mari Aegeo vel Ionio.
6 Mysia, provincia Asiae, nunc Aeolis dicta. Est et altera eiusdem nominis iuxta flumen Danubium. Suntque auctores transisse ex Europa Mosas, et Brygas, et Thynos, a quibus appellantur in Asia Mysi, Phryges et Bithyni.
7 Mitylene, insula contra Asiam, quae a proximo continente abest septem millia quingentos passus.
Beda Venerabilis HOME