monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 9 > 4
Beda, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, III. De metalepsi. <<<     >>> V. De antonomasia

Beda Venerabilis, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, IV. De metonymia.

1 Μετωνυμία est quaedam veluti transnominatio, ab alia significatione ad aliam proximitatem translata. Huius sunt multae species. Per id quod continet id quod continetur ostendit, per id quod continetur id quod continet, per inventorem id quod inventum est, per inventum inventorem, per efficientem id quod efficitur, per id quod efficitur efficientem. Per id quod continet id quod continetur, ut, Genes. XXIV: Effundens hydriam in canalibus; aut contra, Accipe litteras tuas; neque enim hydria effundebatur, sed quod in ea continebatur; nec litterae in manus, sed charta quae litteras continet assumitur. Et iterum: Dimitte eam, et vadat, et aspicietis. Non enim arca, sed plaustrum quo continebatur aqua, vel boves qui ducebant plaustrum, ire poterant. Haec et per efficientem id quod fit, et, e contra, per hoc quod fit efficientem designat.
Beda Venerabilis HOME

bmo296.50 bnf7558.87 med6824.232

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik