monumenta.ch > Lucanus > sectio 351 > 2
Beda, De arte metrica Ed.2, 1, I. de littera <<<     >>> III. de communibus syllabis

Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, II. de syllaba

1 syllaba est conprehensio litterarum uel unius uocalis enuntiatio temporum capax, quia omnis syllaba aut breuis est et tempus recipit unum, quod atomum metrici uocant, ut pater, aut longa est et duo recipit tempora, ut mater.
2 hic enim ma, cum dicitur mater, longitudine sui circumflexus tantum temporis bis occupat, quantum pa semel, cum acute dicitur pater.
3 sunt igitur longae syllabae, sunt breues, sunt communes.
4 sed longae duobus modis sunt, natura et positione.
5 natura quidem bifarie, aut productione uidelicet singularum uocalium, ut nauis, sedes, finis, omen, unus, aut duarum coniunctione, quod diptongon uocant, ut aeuum poena, Augustus, eurus.
6 ei, ut Arator: ei mihi iam uideo subitis lapsura ruinis condita fana diu, templi quoque nobilis aedem; uel cum dicimus Tydeus Tydei, ubi e et i non separamus, sed coniunctim proferimus, ne quintam potius quam secundam declinationem significet.
7 et hoc Graeca nomina sortiuntur; in Latinis non inuenitur haec diptongus.
8 positione autem longae fiunt syllabae modis sex: cum correpta uocalis aut in duas desinit consonantes, ut ast; aut in unam duplicem, ut dux; aut in unam desinit consonantem et excipitur ab altera, ut arca; aut excipitur ab x duplici consonante, ut axis; aut ab i loco consonantis posita, ut Troia, quae positio nonnumquam in metris in tres diuiditur syllabas, ut est illud: arma uirum tabulaeque et Troia gaza per undas; aut desinit in consonantem et excipitur ab i uel u positis in loco consonantium, ut aduena, adiumenta.
9 breues uero sunt syllabae quae horum nihil habuerint.
10 quod uero quidam inter longas syllabas adnumerandum autumant, cum correpta uocalis excipitur a duplici littera z, ut Mezentius, aut a duabus consonantibus, ut agri uel acres, falluntur.
11 nam et z, quoties in eadem parte orationis breuem sequitur uocalem, potest eam producere, si sic poeta uoluerit, ut gaza.
12 cum uero parte aliqua orationis in breuem uocalem terminata sequens sermo a littera z incipit, nullam producendi habet potestatem, unde est nemorosa Zacinctos.
13 et r littera liquens eodem modo, sicut et l, cum in medio sermone breuem sequitur uocalem praecedente qualibet consonante, potest hanc licentia poetica facere longam.
14 cum uero utralibet liquida sequens consonantem in capite fuerit sermonis, non potest longam facere uocalem quae in fine uerbi praecedentis naturaliter breuis exstiterat.
15 sunt item syllabae quae utroque modo, et natura uidelicet et positione, longae sunt, ut dens, gens, mens, mons, frons, fons.
Beda Venerabilis HOME

bmv414.11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik