monumenta.ch > Beda Venerabilis > 2
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 2, PRIMUM. De obitu beati papae Gregorii. <<<     >>> III. Ut idem Mellitum ac Iustum episcopos fecerit; et de obitu eius.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 2, CAPUT II. Ut Augustinus Brittonum episcopus pro pace catholica, etiam miraculo coelesti coram eis facto, monuerit; quaeve illos spernentes ultio secuta sit.

1 [DCIII.] [Interea. Annum huius synodi Beda non exhibet. Ran. Cestr. ponit an. 599, Spelman. an. 601, Sigeberet an. 602, Flor. Wigorn. an. 603. Et quidem cum Beda locum ei assignet post praelium Degsastan, quod fuit an. 603, ego ante illum saltem annum hanc synodum ponere non possum.] Interea Augustinus adiutorio usus Aedilbercti regis, convocavit ad suum colloquium [Episcopos sive Doctores. Vide II, 14, Doctori atque antistiti suo sedem episcopatus donavit.] episcopos sive doctores proximae Brittonum provinciae, in loco qui usque hodie lingua Anglorum [Augustinaes ac. Villam plerique hic quaerunt, Ausrick, Spelman; Ossentree, Hammond; Ake, al. Rock, Tomkins, cuius de hac re epistolas duas vide C. C. C. Oxon. inter Fulmanni Collectiones, vol. II. Sed videtur hoc colloquium habitum non in villa quavis, sed sub dio, ad insignem aliquam quercum. Sicut moris erat maioribus nostris convenire, non ex superstitione, sed ad liberiorem populi concursum.] Augustinaes ac, id est, robur Augustini, in confinio Huicciorum [Al., Huictiorum, Uuicti, Vect.], et Occidentalium Saxonum, appellatur: coepitque eis fraterna admonitione suadere, ut pace catholica secum habita, communem evangelizandi gentibus pro Domino laborem susciperent. Non enim [Paschae. De hac controversia vide append. n. IX.] Paschae Dominicum diem suo tempore, sed a quarta decima usque ad vicesimam lunam observabant: quae computatio octoginta quatuor annorum circulo continetur.
2 Sed et alia plurima unitati ecclesiasticae [Al., Ecclesiae] contraria faciebant. Qui cum longa disputatione habita, neque precibus, neque hortamentis, neque increpationibus Augustini ac sociorum eius assensum praebere voluissent, sed suas potius traditiones universis, quae per orbem sibi in Christo concordant, Ecclesiis praeferrent, sanctus Pater Augustinus hunc laboriosi atque longi certaminis finem fecit, ut diceret: 'Obsecremus Deum, qui habitare facit [Al., fecit] unanimes in domo Patris sui, ut ipse nobis insinuare caelestibus signis dignetur, quae sequenda traditio, quibus sit viis ad ingressum regni illius properandum.
3 Adducatur aliquis aeger, et per cuius preces fuerit curatus, huius fides et operatio Deo devota atque omnibus sequenda credatur.' Quod cum adversarii inviti licet concederent, allatus est quidam de genere Anglorum, oculorum luce privatus: qui cum oblatus Brittonum sacerdotibus, nil curationis vel sanationis horum ministerio perciperet; tandem Augustinus iusta necessitate compulsus, flectit genua sua ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, deprecans ut visum caeco, quem amiserat, restitueret, et per illuminationem unius hominis corporalem, in plurimorum corde [Al., cordibus] fidelium spiritalis gratiam lucis [Al., gratiae lucem] accenderet. Nec mora, illuminatur caecus, ac verus summae lucis praeco ab omnibus praedicatur Augustinus.
4 Tum Brittones confitentur quidem intellexisse se veram esse viam iustitiae quam praedicaret Augustinus: sed non se posse absque suorum consensu ac licentia priscis abdicare moribus. Unde postulabant ut secundo [Al., secunda] synodus pluribus advenientibus fieret.
5 Quod cum esset statutum, venerunt, ut perhibent, [Septem. Ad hunc numerum episcoporum non desunt auctores in sedibus aptandis. Lhandav, sive Tav, quae et Morganensis est a comitatu; S. Asaph, sive Lhan-Elwi; S. Paterni, com. Cardigan, postea in sede Menevensi inclusa; Bangor; Cestre; Hen, sive Here-ford; Wiccior, sive Wigorn. His addi possent S. Kebii, et Guentonia, vetustissima loca, si citra Sabrinam vagari nolumus. Imo in tot catalogis cur non videmus matrem omnium Caerlegionem, quae postea Meneviam secessit? Huius sedis episcopus non adfuisse dicitur synodo Augustinianae, cavens scilicet iuri suo metropolitico. Et iusta quidem ratio illa absentiae esset, sed iusta etiam praesentiae. Nihil igitur de hac re Beda, nec inde aliquid observandum puto, nisi quod historici sequentium temporum septem episcopos praeter metropolitanum statuere voluerunt.] septem Brittonum episcopi et plures viri doctissimi, maxime de nobilissimo eorum monasterio, quod vocatur lingua Anglorum [Bancornaburg. Ad Devam fluvium non procul a Cestria, vulgo Bangor is-y-Coed, id est subter Sylvam, ut distinguatur a Bangor ad Menai vel Meneu fretum, ubi sedes episcopalis est. Monasterii Bancornensis ampla memorat Gul. Malmesb. in sua aetate vestigia, quae ferme evanuerunt. Suspicor tamen haud minimam eorum partem veteris Bonii fuisse, e nummis Romanis ibi erutis.] Bancornaburg, cui tempore illo Dinoot [Al., Dinooth] abbas praefuisse narratur, qui ad praefatum ituri concilium, venerunt primo ad quemdam virum sanctum ac prudentem, qui apud eos anachoreticam ducere vitam solebat, consulentes, an ad praedicationem Augustini suas deserere traditiones deberent.
6 Qui respondebat: 'Si homo Dei est, sequimini illum.' Dixerunt: 'Et unde hoc possumus probare?' At ille: 'Dominus, inquit, ait: Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde [Matth. XI, 29]. Si ergo Augustinus ille mitis est et humilis corde, credibile est quia iugum Christi et ipse portet, et vobis [Al., nobis] portandum offerat: sin autem inmitis ac superbus est, constat quia non est de Deo, neque nobis eius sermo curandus [Al. add. est].' Qui rursus aiebant; 'Et unde vel hoc dinoscere valemus? Procurate, inquit, ut ipse prior cum suis ad locum synodi adveniat, et si vobis adpropinquantibus adsurrexerit, scientes quia famulus Christi est, obtemperanter illum audite: sin autem vos spreverit, nec coram vobis adsurgere voluerit, cum sitis numero plures, et ipse spernatur a vobis.
7 ' Fecerunt ut dixerat. Factumque est ut venientibus illis sederet Augustinus in sella. Quod illi videntes, mox in iram conversi sunt, eumque notantes superbiae, cunctis quae dicebat contradicere laborabant. Dicebat autem eis: Quia in multis quidem nostrae consuetudini, immo universalis Ecclesiae contraria geritis: et tamen si in tribus his mihi obtemperare vultis, ut Pascha suo tempore celebretis; ut ministerium baptizandi, quo Deo renascimur, iuxta morem sanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae compleatis; ut genti Anglorum una nobiscum verbum Domini praedicetis: caetera quae agitis, quamvis moribus nostris contraria, aequanimiter cuncta tolerabimus. [At illi. De hac responsione vide append. n. 10.] At illi nil horum se facturos, neque illum pro archiepiscopo habituros esse respondebant: conferentes ad invicem, Quia si modo nobis adsurgere noluit, quanto magis si ei subdi coeperimus, iam nos pro nihilo contemnet.
8 Quibus vir Domini Augustinus fertur minitans praedixisse, quia si pacem cum fratribus accipere nollent, bellum ab hostibus forent accepturi; et si nationi Anglorum noluissent viam vitae praedicare, per horum manus ultionem essent mortis passuri. Quod ita per omnia, ut praedixerat, divino agente iudicio patratum est.
9 Siquidem post haec ipse de quo diximus, rex Anglorum fortissimus Aedilfrid, collecto grandi exercitu, ad civitatem Legionum, quae a gente Anglorum Legacaestir, a Brittonibus autem rectius [Carelegion. Super Devam, vulgo Westchester Urbem enim cognominem quae super Iscam iacet, Brittones metropoliticam habebant, procul ad Austrum positam.] Carlegion appellatur, maximam gentis perfidae stragem dedit [DCXIII]. Cumque bellum acturus videret sacerdotes eorum, qui ad exorandum Deum pro milite bellum agente convenerant, seorsum in tutiore loco consistere, sciscitabatur qui essent hi, quidve acturi illo convenissent.
10 Erant autem plurimi eorum de monasterio Bancor, in quo [Tantus numerus. Notandum est etiam aliud fuisse monasterium Bancor in Ultonia Hiberniae iuxta sinum Petrae Fergusianae, vulgo Cnocfergus, quod tam numero monachorum quam aliis circumstantiis describitur a S. Bernardo in Vita S. Malachiae, modo adeo parili, ut alterum alterius archetypum fuisse manifestum sit.] tantus fertur fuisse numerus monachorum, ut cum in septem portiones esset cum praepositis sibi rectoribus monasterium divisum, nulla harum portio minus quam trecentos homines haberet, qui omnes de labore manuum suarum vivere solebant.
11 Horum ergo plurimi ad memoratam aciem, peracto ieiunio triduano, cum aliis orandi causa convenerant, habentes defensorem nomine Brocmailum, qui eos intentos precibus a barbarorum gladiis protegeret. Quorum causam adventus cum intellexisset rex Aedilfrid, ait: 'Ergo si adversum nos ad Deum suum clamant, profecto et ipsi quamvis arma non ferant, contra nos pugnant qui adversis nos inprecationibus persequuntur.
12 Itaque in hos primum arma verti iubet, et sic ceteras nefandae militiae copias non sine magno exercitus sui damno delevit. Exstinctos in ea pugna ferunt, de his qui ad orandum venerant, viros circiter mille ducentos, et solum quinquaginta fuga esse lapsos. Brocmail ad primum hostium adventum cum suis terga vertens, eos quos defendere debuerat, inermes ac nudos ferientibus gladiis reliquit.
13 Sicque completum est praesagium sancti pontificis Augustini, [Quamvis ipso iam multo ante tempore ad coelestia regna sublato. Haec clausula non reperitur in Paraphrasi Saxonica; unde colligunt multi, interpolationem esse post tempora regis Alfredi, ad tollendam labem caedis monachorum Banchorenstum quae Augustino, si in vivis fuisset, imputari posset. De aliis argumentis videantur qui utrinque de hac re scripsere; quod ad lectionem autem, et possum et debeo profiteri, quod in omnibus quas evolvi codicibus Latinis, nunquam ullum inveni cui haec clausula non adesset, idque sine ulla mendi aut fraudis suspicione. Idem etiam Whelocum de tribus quos ille habuit mss. video testantem in epistola ad Dn. Simm. Dewes, dat. 26 Ian. 1639, quae habetur in Amplissimo Thesauro Hon. domini Roberti comitis Oxon. Ibi porro Augustini minis non sine culpa aliqua notatis, quaestioni de caede monachorum respondet, «Se nescire: sed ex omissione Saxonica nihil arguendum esse. Quia moris est Paraphrasti in qualibet fere linea tollere, et subinde addere.» Ita ille.] quamvis ipso iam multo ante tempore ad caelestia regna sublato, ut etiam temporalis interitus ultione [Al., ultionem] sentirent perfidi, quod oblata sibi perpetuae salutis consilia spreverant.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.83 csg247.71 csg547.574 hab34.87

Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 2, PRIMUM. De obitu beati papae Gregorii. <<<     >>> III. Ut idem Mellitum ac Iustum episcopos fecerit; et de obitu eius.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik