monumenta.ch > Beda Venerabilis > 19 > 16
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 2, XV. Ut provincia Orientalium Anglorum fidem Christi susceperit. <<<     >>> XVII. Ut idem ab Honorio papa exhortatorias literas acceperit, qui etiam Paulino pallium miserit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 2, CAPUT XVI. Ut Paulinus in provincia Lindissi praedicaverit; et de qualitate regni Aeduini.

1 [DCXXVIII.] Praedicabat autem Paulinus verbum etiam provinciae Lindissi, quae est prima ad meridianam Humbrae fluminis ripam, pertingens usque ad mare, praefectumque Lindocolinae civitatis, cui nomen erat [Blaecca. Huius nomen Beda referre contentus est, alii prosapiam etiam a Wodeno ad Eanferthum deductam tradiderunt, et praefecturam Castri Thongi eius fidei ab Hengisto commissam, una cum universis agri Lincolniensis copiis, non alio, quod novi, fundamento, praeter generalem Fl. Wigorn. conclusionem de Lindisfarorum prosapia.] Blaecca, primum cum domo sua convertit ad Dominum. In qua videlicet civitate et ecclesiam operis egregii de lapide fecit: cuius tecto vel longa incuria, vel hostili manu deiecto, parietes hactenus stare videntur, et omnibus annis aliqua sanitatum miracula in eodem loco solent ad utilitatem eorum qui fideliter quaerunt ostendi.
2 In qua [Ecclesia. Coniectura est stetisse hanc ecclesiam, ubi hodie S. Pauli est, eamque olim S. Paulini fuisse. Nominum similitudo facilem hic fidem conciliavit.] ecclesia Paulinus, transeunte ad Christum Iusto, Honorium pro eo consecravit episcopum, ut in sequentibus suo loco dicemus.
3 De huius fide provinciae narravit mihi presbyter et abbas quidam vir veracissimus de monasterio [Peartaneu. De huius monasterii fundatione nihil restat apud auctores: Loci situs non procul a Bardney, in cuius dotatione absorptae videntur vicinae pietatis reliquiae. Walterus de Gaunt in charta de restauratione coenobii Bardneiensis concedit decimam de toto dominio suo in Parteney. In praedicta vero Parteney ecclesiam cum pertinentiis suis, hospitale S. Mariae Magdalenae . . . una cum visu franciplegii in Parteney. Mon. Ang. I, p. 143. Vide Bedam III, 11.] Peartaneu [Al., Partanei; al., Peartanig; al., Peortaneu], vocabulo Deda, retulisse sibi quendam seniorem baptizatum se fuisse die media a Paulino episcopo, praesente rege Aeduino, et multam populi turbam in fluvio Treenta iuxta civitatem quae lingua Anglorum [Tiouulfingacaestir. In huius loci situ parum certi est. Memoriam tamen baptismi Southwella sibi vindicat, et pietas regum, et possessiones episcoporum Ebor. Paulini successorum, et collegiata sacerdotum ecclesia inibi instituta privatae eius loci historiae fidem consecrarunt.] Tiouulfingacaestir [Al., Tuilf-Tuisf-Tulf-Uulfingcaestir] vocatur: qui etiam effigiem eiusdem Paulini referre esset solitus, quod esset vir [Al. om. vir] longae staturae paululum incurvus, nigro capillo, facie macilenta, naso adunco pertenui, venerabilis simul et terribilis aspectu.
4 Habuit autem secum in ministerio et Iacobum diaconum, virum utique industrium ac nobilem in Christo et Ecclesia, qui ad nostra usque tempora permansit.
5 Tanta autem eo tempore pax in Brittania, quaquaversum imperium regis Aeduini pervenerat, fuisse perhibetur, ut, sicut usque hodie in proverbio dicitur, etiam si mulier una cum recens nato parvulo vellet totam perambulare insulam a mari ad mare, nullo se laedente valeret. Tantum [Al. add. quoque] rex idem [Al. om. idem] utilitati suae gentis consuluit, ut plerisque in locis ubi fontes lucidos iuxta publicos viarum transitus construxit, ibi ob refrigerium viantium, erectis stipitibus aereos [Caucos. M. Westm. habet, per calamos aereos conduxit, male: nam Beda expresse dicit, caucos suspendi iuberet. Vasa ad bibendi usum posita. De his Treb. Pollio: Item in caucos et scyphos pondo undecim. Aedilberctus rex Cantiae ep. ad S. Bonifacium Mog.: Caucum argenteum intus deauratum pensantem libras tres.] caucos suspendi iuberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere prae magnitudine vel timoris eius auderet, vel amoris vellet.
6 Tantum vero in regno excellentiae habuit, ut non solum in pugna ante illum vexilla gestarentur, sed et tempore pacis equitantem inter civitates sive villas aut provincias suas cum ministris, semper antecedere signifer consuesset: necnon et incedente illo ubilibet per plateas, illud genus vexilli, quod Romani [Tufam. Muta signa sunt, Aquilae, Dracones, Vexilla, Flamulae, Tufae, Pinnae. Vegetius, lib. III, cap. 5. Genus vexilli apud Romanos ex confertis plumarum globis. Sic apud nostrates etiam ad tempora Richardi II. Charta Gervasii de Clifton militis concedit et confirmat Roberto de Bevercotes une Tuffe de plume. Quidam Tufam per crucem et globum describunt, et crucem in Cantiam reportatam capite 20, Aeduini Tufam fuisse volunt.] Tufam, Angli vero appellant Tuuf, ante eum ferri solebat.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.119 csg247.102 csg547.582 hab34.120

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik