monumenta.ch > Lucanus > sectio 300 > sectio > 29
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 3, XXVIII. Ut defuncto Tuda, Uilfrid in Gallia, Ceadda apud Occidentales Saxones, in provincia Nordanhymbrorum sint ordinati episcopi. <<<     >>> XXX. Ut Orientales Saxones tempore mortalitatis ad idololatriam reversi, sed per instantiam Iarumanni episcopi mox sint ab errore correcti.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT XXIX. Ut Uighardus presbyter ordinandus in archiepiscopum, Romam de Brittania sit missus: quem remissa mox scripta papae apostolici [Al. om. apostolici], ibidem obiisse narraverint.

1 His temporibus [DCLXVII] reges Anglorum nobilissimi, Osuiu provinciae Nordanhymbrorum, et Ecgberct Cantuariorum, habito inter se consilio, quid de statu Ecclesiae Anglorum esset agendum, intellexerat enim veraciter Osuiu, quamvis educatus a Scottis, quia Romana esset catholica et apostolica Ecclesia, adsumpserunt cum electione et consensu sanctae Ecclesiae gentis Anglorum, virum bonum, et aptum episcopatu presbyterum nomine Uighardum, de clero Deusdedit episcopi [Al., archiepiscopi], et hunc antistitem ordinandum Romam miserunt: quatenus accepto ipse gradu archiepiscopatus, catholicos per omnem Brittaniam Ecclesiis Anglorum ordinare posset antistites.
2 Verum Uighardus Romam perveniens, priusquam consecrari in episcopatum [Al., episcopum] posset, morte praereptus est, et huiusmodi literae regi Osuiu Brittaniam remissae sunt:
3 'Domino excellenti [Al., excellentissimo] Filio Osuio regi Saxonum, Vitalianus episcopus, servus servorum Dei.
4 'Desiderabiles literas excellentiae vestrae suscepimus: quas relegentes, cognovimus eius piissimam devotionem, ferventissimumque amorem, quem habet propter beatam vitam; et quia dextera Domini protegente ad veram ad apostolicam fidem sit conversus, sperans ut sicut in sua gente regnat, ita et cum [Al., in] Christo in futuro conregnare. Benedicta igitur gens, quae talem sapientissimum, et Dei cultorem promeruit habere regem: quia non solum ipse Dei cultor extitit [Al., existit], sed etiam omnes subiectos suos meditatur die ac nocte ad fidem catholicam atque apostolicam pro suae animae redemptione converti. Quis enim audiens haec suavia, non laetetur?
5 Quis non exultet et gaudeat in his piis operibus? Quia et gens vestra Christo omnipotenti Deo credidit, secundum divinorum prophetarum voces, sicut scriptum est in Isaia: In die illa radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur. Et iterum: Audite insulae, et adtendite populi de longe. Et post paululum: Parum, inquit, est ut mihi sis servus ad suscitandas tribus Iacob, et faeces Israel convertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.
6 Et rursum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt. Et post pusillum: Dedi te in foedus populi, ut suscitares terram, et possideres haereditates dissipatas, et diceres his qui vincti sunt: Exite; et his qui in tenebris: Revelamini. Et rursum: Ego Dominus vocavi te in iustitia, et adprehendi manum tuam, et servavi; et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes [Al., sedentem] in tenebris. Ecce, excellentissime fili, quam luce clarius est, non solum de vobis, sed etiam de omnibus prophetatum [Al., prophetarum] gentibus, quod sint crediturae in Christo omnium conditore.
7 Quamobrem oportet vestram celsitudinem, utpote membrum existens Christi, in omnibus piam regulam sequi perenniter principis apostolorum, sive in Pascha celebrandum, sive in omnibus quae tradiderunt sancti apostoli Petrus et Paulus, qui ut duo luminaria caeli illuminant mundum, sic doctrina eorum corda hominum quotidie inlustrat credentium.
8 [Et post nonnulla de celebrando. Quaestio de Pascha toties recurrit, ut Beda in litteris papalibus, etc., quae de ea scripta sint repetere abstinuerit tum in litteris Honorii papae ad clerum Hibernicum, an. 639, II, 19, tum in litteris Laurentii Cant., ad eosdem, II, 4. Idem facit in his litteris Vitaliani papae. De quo Usserius, in notis ad ep. Hib. Syll. n. 9, p. 126, observat hunc defectum ex antiquissimis Whitbiensis coenobii schedis aliquo modo suppleri posse; in quibus praefixo titulo Vitalini, haud dubie Vitaliani, papae urbis Romae, subiectum reperit: «Nunquam enim celebrare debemus sanctum Pascha nisi secundum apostolicam et catholicam fidem, ut in toto orbe celebratur a Christiana plebe, id est, secundum apostolicam regulam CCCXVIII sanctorum Patrum, et computum sanctorum Cyrilli et Dionysii. Nam in toto terrarum orbe sic Christi una columba, hoc est Ecclesia immaculata sanctum Paschae Resurrectionis diem celebrat. Nam Victoris regulam Paschae sedes apostolica non approbavit, ideo nec sequitur dispositionem eius pro Pascha.»] Et post nonnulla, quibus de celebrando per orbem totum [Al. om. totum] uno vero Pascha loquitur.
9 'Hominem denique, inquit, docibilem, et in omnibus ornatum antistitem, secundum vestrorum scriptorum tenorem, minime valuimus nunc reperire pro longinquitate itineris. Profecto enim dum huiusmodi apta repertaque persona fuerit, eum instructum ad vestram dirigemus patriam, ut ipse et viva voce, et per divina oracula omnem inimici zizaniam ex omni vestra insula cum divino nutu eradicet. Munuscula a vestra celsitudine beato principi apostolorum directa, pro aeterna eius memoria suscepimus, gratiasque ei agimus, ac pro eius incolumitate iugiter Deum deprecamur cum Christi clero. Itaque qui haec obtulit munera, de hac subtractus est luce, situsque ad limina apostolorum, pro quo valde sumus contristati cum [Al., cur] hic esset defunctus.
10 Verumtamen gerulis harum nostrarum literarum vestris missis, beneficia sanctorum [Al. add. martyrum], hoc est, reliquias beatorum apostolorum Petri et Pauli, et sanctorum martyrum Laurentii, Ioannis et Pauli, et Gregorii atque Pancratii eis fecimus dari, vestrae excellentiae profecto omnes contradendas. Nam et coniugi vestrae, nostrae spiritali filiae, direximus per praefatos gerulos crucem clavem auream habentem de sacratissimis vinculis beatorum apostolorum Petri et Pauli: de cuius pio studio cognoscentes, tantum cuncta sedes apostolica una nobiscum laetatur, quantum eius pia opera coram Deo fragrant [Al., flagrant] et vernant. Festinet igitur, quaesumus, vestra celsitudo, ut optamus, totam suam insulam Deo Christo dicare. Profecto enim habet protectorem, humani generis redemptorem Dominum nostrum Iesum Christum, qui ei cuncta prospera impertiet, ut novum Christi populum coacervet, catholicam ibi et apostolicam constituens fidem.
11 Scriptum est enim: Quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis. Nimirum enim quaerit, et impetravit, et ei omnes suae insulae, ut optamus, subdentur. Paterno itaque affectu salutantes vestram excellentiam, divinam precamur iugiter clementiam, quae vos vestrosque omnes in omnibus bonis operibus auxiliari dignetur, ut cum Christo in futuro regnetis saeculo.
12 Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.'
13 Quis sane pro Uighardo repertus ac dedicatus sit antistes, libro sequente opportunius dicetur.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.200 csg247.169 csg547.600 hab34.192

Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 3, XXVIII. Ut defuncto Tuda, Uilfrid in Gallia, Ceadda apud Occidentales Saxones, in provincia Nordanhymbrorum sint ordinati episcopi. <<<     >>> XXX. Ut Orientales Saxones tempore mortalitatis ad idololatriam reversi, sed per instantiam Iarumanni episcopi mox sint ab errore correcti.
monumenta.ch > Lucanus > sectio 300 > sectio > 29

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik