monumenta.ch > Beda Venerabilis > 5
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 5, IV. Ut coniugem comitis infirmam aqua benedicta curaverit. <<<     >>> VI. Ut clericum suum cadendo contritum, aeque orando ac benedicendo a morte revocaverit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, CAPUT V. Ut item [Al., idem; al. om., item] puerum comitis orando a morte revocaverit.

1 Alio item tempore vocatus ad dedicandam ecclesiam comitis vocabulo [Addi. Hic comes fuit de Burton Boreali, quam villam cum eiusdem ecclesiae advocatione dedit ecclesiae de Beverlaco tempore S. Iohannis archiepiscopi.] Addi, cum postulatum complesset ministerium, rogatus est ab eodem comite intrare ad unum de pueris eius qui acerrima aegritudine premebatur, ita ut, deficiente penitus omni [Al., omnium] membrorum officio, iamiamque moriturus esse videretur; cui etiam loculus iam tunc erat praeparatus in quo defunctus condi deberet.
2 Addidit autem vir etiam lacrimas precibus, diligenter obsecrans ut intraret oraturus pro illo, quia multum necessaria sibi esset vita ipsius; crederet vero quia si ille ei manum imponere [Al., imponeret] atque eum benedicere voluisset, statim melius haberet. Intravit ergo illo episcopus, et vidit eum moestis omnibus iam morti proximum, positumque loculum iuxta eum in quo sepeliendus poni deberet; dixitque orationem ac benedixit eum, et egrediens dixit solito consolantium sermone: Bene convalescas, et cito.
3 Cumque post haec sederent ad mensam, misit puer ad dominum suum, rogans sibi poculum vini mittere, quia sitiret. Gavisus ille multum quia bibere posset, misit ei calicem vini benedictum ab episcopo; quem ut bibit, surrexit continuo, et veterno infirmitatis discusso, induit se ipse vestimentis suis; et egressus inde intravit, ac salutavit episcopum et convivas, dicens, quia ipse quoque delectaretur manducare et bibere cum eis.
4 Iusserunt eum sedere secum ad epulas, multum gaudentes de sospitate illius. Residebat, vescebatur, bibebat, laetabatur, quasi unus e convivis agebat; et multis post haec annis vivens, in eadem quam acceperat salute permansit. Hoc autem miraculum memoratus abbas non se praesente factum, sed ab his qui praesentes fuere, sibi perhibet esse relatum.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.287 csg247.243 csg547.620 hab34.283 ubk402.58

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik