monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3 > 13
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 5, XII. Ut quidam in provincia Nordanhymbrorum a mortuis resurgens, multa et tremenda et desideranda quae viderat narraverit. <<<     >>> XIV. Ut item alius moriturus deputatum sibi apud inferos locum poenarum viderit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, CAPUT XIII. Ut e contra alter ad mortem veniens, oblatum sibi a daemonibus codicem suorum viderit peccatorum.

1 At contra, fuit quidam in provincia Merciorum cuius visiones ac verba, non autem et conversatio [Al., verba et conversatio], plurimis, sed non sibimetipsi profuit. Fuit autem [Al. add. quidam] temporibus Coenredi, qui post [Aedilredum. Pendan regis filius, an. 675 Uulfheri fratri successit. An. 676 Cantiam vastavit, IV, 12. An. 680, ad huius petitionem, Agatho papa litteris suis confirmavit privilegia Peadae et Uulfheri regum et Sexuulfi, quibus liberarunt Medeshamstede monasterium ab omni servitute vel regi vel episcopo peragenda. Chr. Sax., an. 675, An. 679, inter hunc et Ecgfridum Theodorus pacem fecit, IV, 21; et Aedilred recuperavit Lindisfarorum provinciam, quam Ecgfrid Uulfheri superato obtinuerat, IV, 12. An. 691, Uilfrid, iubente Aeldiredo, apud quem episcopatu pulsus aliquantisper mansit, Oftforum consecrat, IV, 23. Aedilred etiam dedit S. Eguino Eveshamiam, ubi monasterium construxit an. 701. An. 703, eidem dedit Castellum de Chadbury et vetus monasterium de Stratforda. Mon. Angl., II, 851. An. 704, in Beardaneu monasterio, quod dicitur III, 11, maxime dilexisse, monachus fit. Chr. Sax. Et mox abbas, V, 20. Malms. de Reg. l. IV. Et 13 annos ibidem devote peregit. Mon. Angl., II, 851.] Aedilredum regnavit [DCCV], vir in laico habitu atque officio militari positus; sed quantum pro industria exteriori regi placens, tantum pro interna suimet negligentia displicens. Admonebat ergo illum sedulo ut confiteretur, et emendaret ac relinqueret scelera sua, priusquam subito mortis superventu tempus omne poenitendi et emendandi perderet.
2 Verum ille, frequenter licet admonitus, spernebat verba salutis, seseque tempore sequente poenitentiam acturum esse promittebat. Haec inter tactus infirmitate, decidit in lectum, atque acri coepit dolore torqueri. Ad quem ingressus rex, diligebat enim eum multum, hortabatur ut vel tunc antequam moreretur, poenitentiam ageret commissorum. At ille respondit [Al., respondebat], non se tunc velle confiteri peccata sua, sed cum ab infirmitate resurgeret; ne [Al. add. forte] exprobrarent sibi sodales, quod timore mortis faceret ea quae sospes facere noluerat; fortiter quidem, ut sibi videbatur, locutus, sed miserabiliter, ut post patuit, daemonica [Al., daemoniaca] fraude seductus.
3 Cumque morbo ingravescente, denuo ad eum visitandum ac docendum rex intraret, clamabat [Al., clamavit] statim miserabili voce: 'Quid vis modo? Quid huc venisti? Non enim mihi aliquid utilitatis aut salutis potes ultra conferre. At ille: Noli, inquit, ita loqui, vide ut sanum sapias. Non, inquit, insanio, sed pessimam mihi scientiam certus prae oculis habeo. Et quid, inquit, hoc est? Paulo ante, inquit, intraverunt domum hanc duo pulcherrimi iuvenes, et resederunt circa me, unus ad caput, et unus ad pedes; protulitque unus libellum perpulchrum, sed vehementer modicum, ac mihi ad legendum dedit, in quo omnia quae unquam bona feceram, intuens scripta reperi, et haec erant nimium pauca et modica.
4 Receperunt codicem, neque aliquid mihi dicebant. Tum subito supervenit exercitus malignorum et horridorum [Al., horrendorum] vultu spirituum, domumque hanc et exterius obsedit, et intus maxima ex parte residens implevit. Tunc ille qui et obscuritate tenebrosae faciei et primatu sedis maior esse videbatur eorum, proferens codicem horrendae visionis, et magnitudinis enormis, et ponderis pene importabilis, iussit uni ex satellitibus suis mihi ad legendum deferre [Al., deferri]. Quem cum legissem, inveni omnia scelera, non solum quae opere vel verbo, sed etiam quae tenuissima cogitatione peccavi, manifestissime in eo tetricis [Al., tetris] esse descripta litteris. Dicebatque ad illos qui mihi adsederant viros albatos et praeclaros: Quid hic sedetis, scientes certissime quia noster est iste [Al., ipse]? Responderunt: Verum dicitis [Al., dicis]; accipite, et in cumulum damnationis vestrae ducite.
5 Quo dicto, statim disparuerunt: surgentesque duo nequissimi spiritus, habentes in manibus vomeres [Al., cultra; al., furcas], percusserunt me, unus in capite, et alius in pede: qui videlicet modo cum magno tormento irrepunt in interiora corporis mei [Al., in mea viscera], moxque ut ad se [Al. om. se] invicem perveniunt, moriar, et paratis ad rapiendum me daemonibus, in inferni claustra pertrahar.
6 Sic loquebatur miser desperans, et non multo post defunctus poenitentiam quam ad breve tempus cum fructu veniae facere supersedit, in aeternum sine fructu poenis subditus facit. De quo constat quia, sicut beatus papa Gregorius de quibusdam scribit, non pro se ista cui non profuere, sed pro aliis viderit, qui eius interitum cognoscentes, differe tempus poenitentiae, dum vacat, timerent, ne improviso mortis articulo praeventi impoenitentes perirent.
7 Quod autem codices diversos per bonos sive malos spiritus sibi vidit offerri, ob id superna dispensatione factum est, ut meminerimus facta et cogitationes nostras non in ventum diffluere, sed ad examen summi Iudicis cuncta servari; et sive per amicos angelos in fine nobis ostendenda, sive per hostes. Quod vero prius candidum codicem protulerunt angeli, deinde atrum daemones: illi perparvum, isti enormem: animadvertendum est quod in prima aetate bona aliqua fecit, quae tamen universa prave agendo iuvenis obnubilavit. Qui si e contrario errores pueritiae corrigere in adolescentia, ac bene faciendo a Dei oculis abscondere curasset, posset eorum numero sociari de quibus ait Psalmus: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata [Psal. XXXI, 1]. Hanc historiam, sicut a venerabili antistite Pecthelmo didici, simpliciter ob salutem legentium, sive audientium, narrandam esse putavi.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.308 csg247.262 csg547.625 hab34.304 ubk402.72

Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 5, XII. Ut quidam in provincia Nordanhymbrorum a mortuis resurgens, multa et tremenda et desideranda quae viderat narraverit. <<<     >>> XIV. Ut item alius moriturus deputatum sibi apud inferos locum poenarum viderit.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3 > 13

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik