monumenta.ch > Beda Venerabilis > 19
Beda, Homiliae, 1, HOMILIA XVIII. IN DOMINICA SECUNDA QUADRAGESIMAE. <<<     >>> HOMILIA XX. IN DOMINICA TERTIA QUADRAGESIMAE.

Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA XIX. IN DOMINICA SECUNDA QUADRAGESIMAE.

0 MATTH. XV, LUC. XIX, MARC. VII. In illo tempore egressus Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa, clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine, fili David: filia mea male a daemonio vexatur, etc.
1 In lectione sancti Evangelii, quae [Al. add. nobis] modo lecta est, fratres charissimi, audivimus magnam mulieris fidem, patientiam, constantiam et humilitatem. Cuius [Al. add. eo] magis est admiranda mentis devotio, qua [Al., quo] ipsa quidem utpote gentilis a divinorum eloquiorum funditus erat segregata doctrinis, nec tamen illis quae [Al., quas] eadem eloquia praedicant, sit privata virtutibus. Habebat [Al., habet] namque magnam fidei perfectionem, quae pietatem Salvatoris implorans ait:
2 Miserere mei, Domine, fili David. Cum enim eumdem Dominum filium David appellat, profecto patet quia verum hunc hominem, verum credit et Deum. Cum pro filia rogans, non illam secum adducit, non Dominum ad eam venire precatur, constat apertissime quod eum verbo salutem posse dare confidit, cuius praesentiam corporis nullam requirit. Sed [Al. add. et] in hoc quod eum post multas lacrymas tandem prostrata adorat, dicens: Domine, adiuva me, nequaquam se de eius divina maiestate ambiguam docet, cuius adorandam ut Dei didicit esse potentiam. Habet patientiae virtutem non exiguam, quae Domino ad primam petitionem eius non respondente verbum, nequaquam a precibus cessat, sed ampliori instantia auxilium, quod coeperat, pietatis eius implorat. Respondere autem ei differt Dominus, non quia misericors medicus miserorum preces despicit, de quo veracissime scriptum est: Desiderium pauperum exaudivit Dominus [Psalm. IX], sed ut perseverantiam mulieris nobis semper imitabilem demonstret, quae quo magis contempta videbatur a Domino, eo ardentius coeptis instabat [Al., perstabat in] precibus. Respondere differt, ut discipulorum quoque suorum misericordes animos (qui quasi homines ad clamorem mulieris publice eos persequentis erubescebant) ad postulandum simul cum ea provocaret. Nam ipse temperamentum misericordiae suae noverat, qui omnia in mensura, et numero et pondere disposuit [Al., disponit]. Respondere distulit, ne daretur occasio Iudaeis calumniandi, quod gentiles in docendo vel sanando praetulit [Al., praetulerit], ideo [Al., ideoque] ipsi fidem eius suscipere iuste recusaverint. Et hoc est quod ait:
3 Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Quia per se ipse solus docebat Iudaeos, qui per suos discipulos etiam gentibus ad fidei gratiam vocavit, de quibus alibi dicit: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor [Ioan. X]. Hinc est quod unam per se in corpore gentilem sanaturus puellam, non hoc, antequam probata omnibus incomparabili fide matris perficit. Habet autem eadem mater etiam constantiae et humilitatis insigne praecipuum, quae canibus comparata a Domino, nec sic quidem ab instantia precandi desistit, vel a sperando pietatis munere mentem revocat, sed susceptam libenter complexata contumeliam, non solum canibus se similem non negat, sed et catellis seipsa aequiparandam adiungit, prudentique argumento Domini sententiam confirmat, nec coeptae a se tamen petitionis improbitate quiescit. Confirmat namque sententiam Domini, cui dicenti:
4 Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus, respondit: Etiam, Domine. Id est, veraciter ut asseris, ita est: quia non est bonum sumere salutem plebis [Al., plebi] Israel coelitus destinatam, et dare eam gentibus; sed cum addit:
5 Nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Prudentissime demonstrat quantam humilitatem, quantam intus gerat pectoris constantiam, quae indigna quidem sit integris Domini doctrinis [Al., Dominicae doctrinae], quibus [Al., qua] Iudaei utebantur epulis refici, sed quantulacunque ei a Domino foret impartita gratia, hanc sibi ad salutem proficere posse putaverit. Unde recte a pio Salvatore, qui preces illius non superba dedignatione, sed dispensatione provida ad tempus distulit, audire meruit:
6 O mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut vis. Magnam quippe satis habebat fidem, quae nec prophetarum antiqua, nec recentia ipsius Domini miracula, praecepta vel promissa cognoscens, insuper a Domino toties contempta perseverat in precibus: et quem fama tantum vulgante didicerat Salvatorem, rogando pulsare non omittit. Propter quod et magnum suae postulationis consequitur effectum, cum Domino dicente, Fiat tibi sicut vis, sanata est filia eius ex illa hora. Merito autem haec mulier, natura quidem gentilis, sed corde constans et credula, congregatae de gentibus Ecclesiae fidem devotionemque significat, quem [Al., quam] expulsi de Iudaea praedicatores sancti, verbo simul et mysteriis gratiae coelestis imbuerunt. Relegamus namque superiorem sancti Evangelii lectionem, et inveniemus quia venientes ab Ierosolymis Scribae et Pharisaei, gravissimis Dominum et discipulos eius perfidiae suae pulsavere tumultibus, quos ipse mox digna invectione coercitos reliquit. Et egressus inde, secessit in partes Tyri et Sidonis. Ubi manifeste praefiguratur quod post passionem resurrectionemque suam Dominus in praedicatoribus suis, Iudaeorum perfida corda relicturus, et in partes gentium exterarum esset secessurus. Tyrus quippe et Sidon, quae civitates fuere gentilium, monumenta doctrinae ac vitae gentilis, in quibus stulti confidunt, indicant. Unde bene mulier, quae Dominum credula precatur, a finibus illis egressa perhibetur, quia nisi priscae conversationis habitacula vana reliquisset, ad Christi [Al., Christum] Ecclesiam [Al., Ecclesia] nunquam veniret; nisi antiqui dogmata anathematizasset erroris, nequaquam novam fidei gratiam suscipere posset [Al., nosset]. Unde beatus Paulus cum in Iudaismo profecisset, postea vocatus in Ecclesia Dei profecit ultra coaetaneos suos. Filia daemoniosa, pro qua postulat, anima quaelibet est in Ecclesia, malignorum spirituum magis deceptionibus quam conditoris sui mancipata praeceptis: pro qua necesse est mater Ecclesia Dominum sollicite interpellet, ut quam ipsa foris monendo, obsecrando, increpando corrigere non valet, ille interius aspirando corrigat, atque ab errorum tenebris conversam, ad agnitionem verae lucis exerceat [Al., excitet]. Verumetiam si ad primas rogantis Ecclesiae lacrymas Dominus respondere, id est, postulatam errantibus sospitatem mentis dare distulerit, nec sic quidem a petendo, quaerendo, pulsando desistendum est, neque impetrandi subeunda est desperatio: sed tanta potius perseverandum instantia, tam obstinato frequentandus clamore Salvator, tantum etiam sanctorum eius inter litanias appetenda suffragia, donec et ipsi de coelis Domino pro audienda supplicent Ecclesia. Sicque fit ut si mentem ab intentione proposita non mutaverit, nequaquam fructu petitionis fraudetur; sed sive pro sua fragilitate quis, seu pro aliis intervenerit, desiderato potiatur effectu. Nam etsi quis nostrum conscientiam habet avaritiae, elationis, vanae gloriae, indignationis, iracundiae vel invidiae, caeterorumve vitiorum sorde pollutam, filiam profecto habet male a daemonio vexatam, pro cuius sanatione supplex ad Dominum currat: quia nimirum de corde cogitationem progenitam diabolica tolerat arte dementatam, cuius emendationem a pio conditore crebris, imo continuis debeat flagitare lamentis et precibus. Si quis bona quae gessit, forte periurii, furti, blasphemiae, detractionis, rixae, vel etiam corporalis immunditiae, caeterorumve huiusmodi peste foedavit, filiam habet immundi spiritus furiis agitatam, quia videlicet actionem quam bene laborando ediderat, iam diaboli fraudibus serviendo stulte disperdidit. Ideoque necesse est cum reatum suum cognoverit, mox ad preces lacrymasque confugiat, sanctorum crebris intercessionibus auxilia quaerat, qui pro [Al. add. animae] eius salute rogantes Domino dicant: Precamur, Domine, miserator et misericors, patiens et multae miserationis [Psalm. LXXXV], dimitte eam, quia clamat post nos: dimitte reatum, et dona gratiam, nostrum [Al., qui sanctorum] intimo affectu quaerit pronus suffragium. Necesse est debita submissus humilitate, non iam se ovium Israeliticarum, id est, mundarum consortio dignum iudicet animarum, sed potius eum comparandum, et coelestibus indignum arbitretur esse muneribus. Nec tamen desperando a precandi quiescat instantia, sed indubitata mente de largitoris summi bonitate confidat: quia qui de latrone confessorem, de persecutore apostolum, de publicano evangelistam, de lapidibus potuit facere filios Abrahae, ipse etiam canem impudentissimum convertere Israeliticam possit in ovem: cui merito donatae castitatis etiam vitae aeternae pascua largiatur, id est, peccatorem conversum a via sua mala iustum facere dignetur, quem merito bonae actionis ad regnum coeleste perducat. Vidensque Dominus tantum fidei nostrae ardorem, tam pertinacem orandi perseverantiam, tandem miserebitur, et nobis quoque sicut volumus fieri, concedet: ut videlicet expulsis vitiosarum tumultibus cogitationum, dimissis peccatorum nexibus, et pura nobis serenitas mentis, et perfectio boni redintegretur operis. Notandum interea quod haec orandi pertinacia ita solum meretur esse fructifera, si quod ore precamur, hoc etiam mente meditemur, neque alio clamore labiorum quam cogitationum scindatur intuitus. Sunt enim qui intrantes ecclesiam multis psalmodiam vel orationem sermonibus perlegant [Al., perlongant], sed alibi corde intendentes [Al., intendendo], nec ipsi quid dicant recolunt: ore quidem orantes, sed mente foris vagantes, omni se orationis fructu privant [Al., privantes]: putantes a Deo precem exaudiri, quam nec ipsi, qui fundunt, audiunt, quod antiqui hostis instinctu fieri, nemo est qui animadvertere nequeat. Sciens enim utilitatem orandi, et invidens hominibus gratiam impetrandi, immittit hominibus multimoda cogitationum levium, et aliquando etiam turpium nocentiumque phantasmata, quibus orationem impediat, adeo ut nonnunquam tales tantosque discurrentium cogitationum fluctus prostrati in oratione toleremus, quales nec in lecto resupini iacentes tolerare noverimus. Unde necesse est, fratres charissimi, ut agnitam diaboli curemus superare malitiam; et ipsi videlicet animum ab huiusmodi nebulis quas hostis aspergere gaudet, in quantum possumus servando [Al., serenando], et pii defensoris perpetuum flagitando praesidium, qui potens est quamvis indignis peccatoribus [Al., precatoribus] et pure orandi et perfecte impetrandi concedere gratiam. Multum autem iuvat orationis puritas [Al., puritatem], si in omni loco vel tempore nos ab actibus temperamus illicitis; si semper ab otiosis sermocinationibus auditum pariter castigemus et linguam; si in lege Dei ambulare, et testimonia eius assuescamus toto corde scrutari. Quaecunque enim saepius agere, loqui vel audire solemus, eadem necesse est saepius ad animum quasi solitam propriamque recurrant ad sedem; et sicut volutabra sues palustria, columbae limpida solent frequentare fluenta, ita cogitationes impurae mentem immundam perturbant, castam spirituales sanctificant. Sane si ad exemplum Chananaeae mulieris, in orando perstamus, fixique manemus, aderit gratia Conditoris nostri, quae cuncta in nobis errata corrigat, immunda sanctificet, turbulenta serenet. Fidelis namque et iustus est, ut remittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate, si ad illum sedula mentis voce clamemus, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.44v

Beda, Homiliae, 1, HOMILIA XVIII. IN DOMINICA SECUNDA QUADRAGESIMAE. <<<     >>> HOMILIA XX. IN DOMINICA TERTIA QUADRAGESIMAE.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik