monumenta.ch > Servius > 33 > 25
Beda, Homiliae, 1, HOMILIA XXIV. IN FERIA SECUNDA POST DOMINICAM PALMARUM. <<<    

Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA XXV. IN COENA DOMINI.

0 IOANN. XIII. Ante diem festum Paschae, sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Et coena facta, cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotae, etc.
1 Scripturus evangelista Ioannes memorabile illud Domini mysterium, quo discipulis in Pascha, priusquam ad passionem iret, pedes lavare dignatus est, primo ipsum nomen Paschae, quid mystice significaret aperire curavit, ita incipiens: Ante diem festum Paschae, sciens Iesus quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Pascha quippe transitus interpretatur, nomen ex eo vetus habens quod transierit in eo Dominus per Aegyptum, percutiens primogenita Aegypti, et filios Israel liberans, et quod ipsi filii Israel transierint illa nocte de Aegyptia servitute, ut venirent ad terram promissae olim haereditatis et pacis. Mystice autem significans quod in eo Dominus transiturus esset ex hoc mundo ad Patrem, et quod eius exemplo fideles abiectis temporalibus desideriis, abiecta vitiorum servitute, continuis virtutum studiis transire debeant ad promissionem patriae coelestis. Quomodo autem transierit Iesus ex hoc mundo ad Patrem, pulchro sermone designat Ioannes evangelista, cum dicit: Cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos, id est in tantum dilexit, ut ipsa dilectione vitam ad tempus finiret corporalem, mox de morte ad vitam, de hoc mundo transiturus ad Patrem. Maiorem namque hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. Unde recte uterque transitus, et legalis videlicet et evangelicus, sanguine consecratus est. Ille agni paschalis, iste eius de quo dicit Apostolus: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus [I Cor. V]. Iste sanguine fuso in cruce, ille in crucis modum medio limine, et superluminari mediis asperso in postibus.
2 Et coena, inquit, facta, cum diabolus iam misisset in cor ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotae, sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit, surgit a coena, et ponit vestimenta sua. Locuturus de maxima humilitate assumptae humanitatis prius commemorat aeternitatem divinae potestatis, ut et ipsum verum Deum hominemque demonstret, et ut nos illius praecepti admoneat, ut quanto magni sumus, humiliemur in omnibus. Homo namque erat verus, qui hominum pedes tangere ac lavare, per hominem tradi, atque ab hominibus poterat crucifigi: Deus erat verus, cui omnia dedit Pater in manus, quia a Deo exivit, et ad Deum rediit. Sciebat ergo Dominus quia diabolus iam miserat in corde Iudae, ut traderet eum, sciebat quia omnia dedit ei Pater in manus: inter quae omnia et ipsum traditorem, et eos quibus tradendus erat, et mortem quam erat passurus, ut de his omnibus quae vellet, faceret, malumque eorum sua potentia converteret in bonum. Sciebat quia per humilitatem incarnationis a Deo exivit, et per victoriam resurrectionis ad Deum erat rediturus, nec Deum cum inde exiret, nec nos deserens cum rediret. Sciebat quidem omnia haec, et tamen in magnae suae indicium pietatis, in magnae nostrae exemplum humilitatis surgit a coena, et ponit vestimenta sua, lavit pedes discipulorum, non Dei Domini, sed hominis servi implens officium, ut eius quoque pedes humiliter ablueret, cuius manus in sua traditione noverat procaciter esse polluendas. Quod si altiori indagine mysterium hoc humillimum nostri Salvatoris pertractare delectat, coena haec sacrosancta, in qua cum discipulis recubuit Dominus, tempus significat universum, quo corporaliter in Ecclesia demoratus, et dapibus verbi salutaris ac miraculorum suorum dulcedine cunctos longe lateque pavit, et ipse audientium fide ac dilectione pastus est: quia quotquot ad gratiam veritatis convertit, per hos nimirum corporis sui, quod est Ecclesia, quasi more vescentium fecit augmentum. Surrexit autem a coena, et posuit vestimenta sua, quando temporaliter cum hominibus amplius conversari desistens, membra corporis assumpti deposuit in cruce. Accepto linteo praecinxit se, quando accepto a Patre mandato patiendi, pro nobis in ipso passionis exercitio sua membra circumdedit. Solet namque per linteum, quod multifario tormentorum labore conficitur, afflictio passionum figurari. Et Dominus ponens vestimenta linteo praecingitur, ut significet se habitum corporis, quem induit, non sine pressura dolorum, sed longa crucis tribulatione deponere. Misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus, quando defunctus in cruce aquam una cum sanguine de latere suo profundit in terram, quibus credentium opera mundaret, eademque opera non solum passionis sacramentis sanctificare, sed etiam eiusdem exemplis confirmare dignatus est. Quod autem, inchoata pedum lavatione, dicitur, Venit ergo ad Simonem Petrum, non ita intelligendum est, quasi post aliquos ad illum venerit, sed quia ab illo qui primus apostolorum erat, coeperit, et ille tale ministerium, quia mysterium nesciebat, non frustra horruerit. Quod etiam quilibet eorum acturus fuisse non dubitatur, si non illa terreretur sententia, qua Petro dictum est:
3 Si non lavero te, non habebis partem mecum. Ubi aperte monstratur quod haec pedum lavatio spiritualem carnis et animae purificationem, sine qua ad consortium Christi pervenire non potest, insinuat. Unde Petrus haec audiens, solito mox amoris divini fervore correptus, respondit,
4 Domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Ac si aperte dicat: Quia, iam te docente intelligo, quod lavando pedes meos errata mea te mundare significas, non solum pedes, sed et manus et caput tibi lavandum offero; quia non solum incessu, sed etiam actu, visu quoque, auditu, gustu, olfactu et tactu, multa me committere, quae a te debeant dimitti, non ambigo. Sed fervido amatori quid respondeat Dominus, quomodo hunc ad intelligentiam mysticae lavationis paulatim provocet, audiamus.
5 Qui lotus est, inquit, non indiget, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Manifeste denuntiat quod lavatio pedum illa remissionem quidem peccatorum designaret, non tamen ea quae semel in baptismate datur, sed illa potius qua quotidiani fidelium reatus, sine quibus in hac vita non vivit, quotidiana eius gratia mundantur. Pedes namque, quibus incedentes terram tangimus, ideoque eos a contagio pulveris, sicut reliquum corpus, immunes custodire nequimus, ipsam terrenae inhabitationis necessitatem designant, qua in quantum quotidie desides nos et negligentes afficimur, in tantum etiam ut magni quique et summae conversationis viri a coelesti, quam maxime diligunt, contemplatione revocantur, ut si dixerimus, Quia peccatum non habemus, nos ipsos seducamus, et veritas non sit in nobis [I Ioan. I]. Qui ergo lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; quia qui ablutus est fonte baptismatis in remissionem omnium peccatorum, non indiget rursus, imo non potest eodem modo ablui, sed quotidiana tantum mundanae conversationis contagia necesse habet, quotidiana sui Redemptoris indulgentia tergantur. Est enim toto actionum suarum corpore mundus, exceptis duntaxat iis quae menti necessitate curae temporalis adhaeserunt, ob quorum quotidianam sordidationem simul et emundationem quotidie dicimus orantes, Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, Luc. XI]. Verum haec de apostolis eorumque similibus dicta sunt: Beati videlicet et immaculati, qui timentes Dominum ambulant in viis eius [Psal. CXIX]. At, nos, qui, divini saepe timoris obliti, iter laevum incedimus, non illa levi et quotidiana orationum solemnitate possumus ab erratuum nostrorum sorde liberari, sed maior necesse est inquinatio maiori orationum, vigiliarum vel ieiuniorum, lacrymarum atque eleemosynarum exercitio purgetur; ipso nimirum interius vestigia cordis nostri mundante, qui sedens in dextra Dei per assumptae habitum humanitatis quotidie interpellat pro nobis. Postquam vero lavit pedes discipulorum Dominus, accepit vestimenta sua, et cum recubuisset, iterum aperuit verbo ministerium lavationis, quod eis paulo ante facto necdum scientibus exhibuerat. Quia postquam patiendo in cruce lavacrum nobis remissionis consecravit, accepit membra iam immortalia quae mortalia posuerat; ac cum post resurrectionem apparuisset discipulis, ac familiariter cum eis esset etiam in convescendo per dies quadraginta conversatus, exposuit eis utilitatem suae passionis, cuius eatenus, quia virtutem mysticam nesciebant, eventum satis timebant [Act. I].
6 Si ergo, inquit, lavi vestros pedes, Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Quae videlicet sententia et ad litteram et ad mysticum sensum recte accipi, et devote debet impleri: ad litteram quidem, ut per charitatem serviamus invicem, non solum in lavando pedes fratrum, sed etiam in quibuslibet eorum necessitatibus adiuvandis; ad mysticum vero intellectum, ut sicut Dominus nobis peccata poenitentibus dimittere consuevit, ita etiam nos peccantibus in nos fratribus dimittere festinemus [Matth. VI, ] [Marc. XI]. Sicut ille lavit nos a peccatis nostris interpellando Patrem pro nobis, ita et nos, si scimus fratrem nostrum peccare peccatum non ad mortem, petamus ut detur ei vita peccanti non ad mortem [I Ioan. V]. Et sicut Iacobus apostolus admonet, Confiteamur alterutrum peccata nostra, et oremus pro invicem, ut salvemur [Iac. V]: sicut ille pro nobis animam suam posuit, sic et nos instante temporis articulo pro fratribus animas ponamus [I Ioan. III]. Sequitur,
7 Amen dico vobis, non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo qui misit illum. Hoc ideo dixit quia laverat pedes servorum suorum Dominus, et ipse qui misit eorum quos misit. Apostolus Graece, Latine dicitur missus, ut ostenderet ea quae excelsus fecit humiliter, multo magis humilibus et infirmis humiliter esse facienda. Sed ut hoc in loco spiritualis intellectus commoneret, quia si ipse qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius [I Pet. II, I] [sa. LIII], interpellat pro nostris excessibus, multo magis ipsi debeamus orare pro invicem. Sed etsi dimittit nobis ille cui non habemus quod dimittamus, multo magis oportet nos alterutrum dimittere nobis debita nostra. Quod ipsum Apostolus quoque praecipiens, ait, Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis [Eph. IV].
8 Si haec, inquit, scitis, beati eritis si feceritis ea. Salutaris haec multum nostri Salvatoris, et sedulo est cogitanda sententia, quia beati erimus sciendo coelestia praecepta, si tamen ea quae novimus operando sectemur. Qui enim cognita eius mandata servare negligit beatus esse non valet; qui haec vel cognoscere contemnit, multo longius a beatorum sorte secluditur. Congruit his Psalmista, qui mortalium corda perpendens, aeque omnes beatitudinem amare, sed paucos ubi est quaerere conspiciens, ipse quae sit maxima in hac vita hominis beatitudo manifeste protestatus est, dicens, Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini [Psal. CXIX]. Et ne putaretur haec via immaculatorum ac beatorum ab imperitis passim et rudibus posse comprehendi, consequenter adiunxit et ait, Beati qui scrutantur testimonia eius; in toto corde exquirunt eum. Quapropter, charissimi, rogemus eius clementiam, qui mandavit mandata sua custodiri nimis, ut dirigat ipse vias nostras ad custodiendas iustificationes suas, ipse post custodiam mandatorum suorum ad beatitudinem nos suae perpetuae visionis inducat Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.61r

Beda, Homiliae, 1, HOMILIA XXIV. IN FERIA SECUNDA POST DOMINICAM PALMARUM. <<<    
monumenta.ch > Servius > 33 > 25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik